a secunda manu in margine et in B sunt addita. ceterum B saepius prima tantum et postrema Aristotelis verba expositioni Boetii praemittit, quae vocula 'usque' (vel reliqua usque') iunguntur (cf. p. 227, 13—26). De versione Boetiana libri Aristotelici περὶ ἑρμη vɛías eiusque a nostro Aristotelis textu discrepantia in Fleckeiseni annal. vol. CXVII p. 247-253 (a. 1878) disputavi. Monachii mense Martio a. MDCCCLXXX. Car. Meiser. RIST Boetii NOTARUM INDEX. S = = = = = codex (Frisingensis n. 166) Monacensis n. 6366. codex (Tegernseensis n. 479) Monacensis n. 18479. codex (Ratisb. S. Emm. n. 582) Monacensis n. 14582. codex Einsidlensis n. 295. codex Sangallensis n. 830. = codex Bernensis n. 332. = editio Basileensis a. 1570. ANICII MANLII SEVERINI BOETII COMMENTARIORVM IN LIBRVM ARISTOTELIS ΠΕΡΙ ΕΡΜΗΝΕΙΑΣ SECVNDAE EDITIONIS LIBER PRIMVS. Alexander in commentariis suis hac se inpul- ed. Bas sum causa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum scriptorum sententiis dissideret: mihi maior persequendi operis causa est, quod non facile quisquam vel trans- 5 ferendi vel etiam commentandi continuam sumpserit seriem, nisi quod Vetius Praetextatus priores MANLII SEVERINI BOETII VIRI ILLVSTRIS EX CONSVLV ORDINE A.M.S.B. SECVNDA (CONS ORD F) IN PERIERMENIAS ARISTOTOLIS (ARESTOTELIS F) EDI- 1 Alexander 4 dissidet F titulum om. NB longissimum om. N 2 longissimę T 6 etiam om. F postremosque analyticos non vertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit, sed transferendo Themistium, quod qui utrosque legit facile intellegit. Albinus quoque de isdem rebus scripsisse perhibetur, 5 cuius ego geometricos quidem libros editos scio, de dialectica uero diu multumque quaesitos reperire non valui. sive igitur ille omnino tacuit, nos praetermissa dicemus, sive aliquid scripsit, nos quoque docti viri imitati studium in eadem laude versabimur. sed 10 quamquam multa sint Aristotelis, quae subtilissima philosophiae arte celata sint, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum et verborum brevitate constrictus est. quocirca plus hic quam in decem praedicamentis expositione sudabitur. 15 Prius igitur quid vox sit definiendum est. hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri patefiet intentio. Vox est aeris per linguam percussio, quae per quasdam gutturis partes, quae arteriae vocantur, ab 20 animali profertur. sunt enim quidam alii soni, qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit, ut est tussis. haec enim flatu fit quodam per arterias egrediente, sed nulla linguae inpressione formatur 24 atque ideo nec ullis subiacet elementis, scribi enim p. 290 nullo modo potest. quocirca | vox haec non dicitur, sed tantum sonus. illa quoque potest esse definitio vocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur, significationis alicuius causa profertur. tussis vero 30 cum sonus sit, nullius significationis causa subrepit |