Obrazy na stronie
PDF
ePub

nosum lutum intus latitans aridæ faciem mentiretur, impegit in ipsum ac illius spurcitia mox respersa nitidum fœdavit corpusculum. Tunc lutum hujus rei eventu suæ miseriæ tollens risum, quippe lætans, quod male fecerit, et exultans in rebus pessimis ita illi dixit: quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, et fœda facta est pulchritudo tanta! At illa respondit: nimirum quia impegi in te. Quidnam tu es? Cui illud: cœnum et lutum. Mox columba subjunxit: bene verum est, quia si cœnosum non fuisses, nequaquam a te 10 maculam contraxissem, non enim, nisi quod fœdum est, fœdat et quod immundum contaminat, nam aqua lavat, carissima, et cuncta splendor illustrat. Attamen nitor meus in substantia mea existens non recessit, fœtor autem tuus in te est nec a te recessit. Quod enim foedum nunc apparet in colore meo, 15 inest substantaliater in esse tuo. Quamobrem derisisti te ipsum ac contaminatu me fœdando tuo me clarissimam ostendisti. Canis namque lacerat nocivis dentibus et os aspidis inficit ipsum prius venenositate infectum, spina pungit, quia habet aculeum, et piscis ingruit mare suumque vomit magistrum1. Sic omnis nocentia 20 prius in auctore suo est. Quid plura? Ego certe pergens ad lavacrum emundabor, tu vero semper maculatum eris, quia lutum esse dignosceris. Nam fœdata detractio quantocius ab innocentia raditur, sed ejus infectio nunquam ab infamia detractionis purgatur. Quibus dictis ad lavacrum perrexit. Explicit liber secundus.

25

*

1 In anderen ausgaben lautet dieser satz: piscis denigrans mare suum in se evomit nigrum.

5

INCIPIUNT CAPITULA TERTII LIBRI DE HIS QUÆ SUNT CONTRA AVARI

TIAM.

Contra cupientes mundanas divitias.

De corvo et vulpe, cap. 1.

Corvus ditari desiderans vulpe reperta mox sui cordis volitum indicavit dixitque: nempe, soror, minime celabo, quod cupio, imo a tua industria quæram artem, qua consequi valeam hoc quod volo. Nimirum tanto tempore nil præter metipsum 10 possedi, congregatis nunc vellem divitiis extra me aliqualiter dilatari. Ob hoc, carissima, modum doce, si nosti, At illa respondit: ars certe, frater, hæc in promptu est, sed laboris est opus, parum namque est auream venam agnoscere, ubi non successerit laborare. Cui ille: dic, amica, quia, si facultas 15 aderit, faciam. Tunc magistra subjunxit: mi frater, totum officium opulentiæ mundialis tantum in tribus assiduis vitiis et in uno continuo tormento consistit, videlicet in insatiabili cupiditate, in inquieta rapacitate, in illiberalitate continua et timiditate perpetua. Hæc quidem sunt instrumenta artis di20 tatioriæ debita quatuor, scilicet semper cupere. Cum enim cupiditas deerit, mundanæ divitiæ minorantur, sed ubi semper hæc aderit, augmentantur. Minorato siquidem appetitu caro marcescit et eo addito mox resarcita pinguescit, nam et ob hoc excessiva ornatur crassitudine porcus, quia inexstinguibilem 25 patitur appetitum. Alterum vero est semper undecumque et quomodocumque rapere. Propter hoc enim in æstivo tempore, quamquam plurimi fluviorum deficiant, Nilus auctus fines suos trans

1 Andere spätere ausgaben: ditescendi, scilicet.

greditur, quoniam, undecunque contingit humiditas, vi caloris rapientis hauritur. Tertium quidem est, nihil unquam donare. Ex eo namque sursum altissimæ arbores rapiuntur, quia foris minime effunduntur in fructum, atque intestinum jejunium 5 semper vacuum est eo, quod chili mox est, cum susceperit, effusivum. Ultimum vero est timore sollicito semper parta servare. Plures enim etsi non datis, negligenti tamen audacia perditis divitiis caruerunt. Audax namque pavo caudam auream perdidit et pavidus lepus pellem propriam custodivit. 10 Hæc igitur, frater mi, oportet diligenter servare, si mundi hujus divitias cupis acquirere, videlicet ut sis semper cupidus ejusmodi affectando, violentus in rapiendo, avarus in tenendo, timidus in servando. Ubi autem hæc corvus audivit, digestam sententiam confestim protulit: o certe infelicissimæ paupertatis 15 fallaces mundiales divitias et omni cum studio sapientis judicio detestandas! Quarum nimirum dilectio cupiditas est, acquisitio rapacitas, possessio illiberalitas et conservatio timiditas est horrenda. Sed quid cupiditate scelestius? Quid rapacitate iniquius ac illiberalitate difformius ac timiditate mo20 lestius? Sperno de cætero immoderatas divitias, Croesi et Asveri opum magnalia et scuta repudio aurea Salomonis. Meæ quidem divitiæ veræ sunt, sine cupiditate quietum, sine rapacitate justum, sine illiberalitate benignum, absque timiditate securum me possidere! Sic, adjuncto vale, discessit.

25

Quod cupidi terrenorum sunt cæci.!

De talpa contra naturam, cap. 2.

Sub terrenis latibulis cum talpa fodiendo discurreret, in occulto meditans quiete, fabrefactrice rerum natura inventa, hanc proponens querimoniam dixit illi: ut quid illudens me 30 quasi monstrum inter animalia posuisti, formans mihi oculum nec dans visum? Basilisci tamen pupillas letiferas illustrasti ac tam nocentis hyenæ oculos ingeminasti, meos quidem nulli nocuos tam dulci luce obscura privasti pellicula condens? Cui illa respondit: si summæ nimirum sapientiæ potentia cuncta 35 compono, verum non invenis aditum, unde factricem me arguas, cum certis modis innumeris et ponderibus debitis gratis con

struxerim universa. Quamobrem si quid contra directum tibi videtur inesse operibus meis, ibi occulte regula latitat rationis. Verum si structura tua minus in pupilla visum habuit, causa jam rutilat in oculis sapientis. Namque latebras 5 incolis et terrena totaliter dilexisti, amore namque terrestrium perdidisti cœlestia et diligendo odibiles tenebras lumine caruisti. An nescivisti, quod avaritia monstruosa, quia nimis adamavit terrestria, perdidit cœlestia et habet oculos et non videt? Namque cæca dimisit vera bona pro falsis, fixa pro fluidis, 10 cœlestia pro terrenis et sic infinita pro minimis, gloriosa pro miseris, secura pro dubiis, sancta pro pessimis ac gaudiosa pro aflictivis. Congregat stulta quidem exterius, at intus depauperetur, in undis se tenet diffluentibus, terram possidet et a diris inferis possidetur. Quoniam et vorat, ut evomat, amat 15 quo pereat, ac quærit quod perdat, curat ut doleat, onerat se, ut velocius in abyssum descendat. Si audisti, avaritia obcæcatus homo deliciarum mox perdidit paradisum. Namque cum animus aversus a Deo apparentium tantum cupiditatem concepit, statim intus mentis lumen perdidit et foris reseratis talpeis 20 oculis suæ nuditatis dumtaxat pauperiem videt. Quia nimirum contuitu rationis orbatus Saul1 dum pecora concupivit, regali gloria caruit ac male possessis bestiis una secum natura pares amisit. Quam bene certe chameleon suæ carnis cupiditate thoraci2 ipsum hostiliter infestanti respondit: o si vitiositatis 25 interjecta caligine nutum prudentiæ tibi cupiditas non cassasset, profecto attenderes, quod te, si me possides, perdes. Habes igitur, talpa, quomodo quidem facta es. Compositionis enim tuæ ratio avaritiæ est imago. Quibus auditis una cum verbis querimoniæ cessit.

30 Quod cupidi, quantumcunque habeant, sunt pau

peres.

De cocodrillo et scrop hilo, cap. 3.

Post ventris repletam esuriem gravissimo depressus sopore cum cocodrillus ore reserato jaceret hians, mox insidia

*

1 In den ausg. fehlt: Saul. 2 Andere: corvo. 3 Andere: celasset.

trix avicula mole modica, sed audacia et hostilitate permaxima soporati patentia viscera introivit, cumque ligati nube somnifera sensus erant, armatura sublata, peracuto rostro nuda vitalia nec sic excitanda hostili mortis morsu ferivit; data super 5 eum damnationis sententia prodiit læsa minime ac prospectans exitum facti penna stetit desuper judex. Demum cum tarde vi doloris adducta vigilia leti moestus pœnam jam inflictam sentiret, sursum inimicum adspiciens querimoniam petiit ad vindictam non valens: quid, scrophile, peccavit cocodrillus 10 tibi, quod tuo pastu non contentus, imo factus de bono pessimus, paulatim manantia viscera tam crudeliter et letaliter laniasti? At ubi in patiente culpa non est, profecto est in agente nequitia. Cui ille respondit: si communis est omnibus amica justitia, juste certe reus est cunctis, qui aliquibus nocuit. Sed 15 et præter hoc insatiabilis cupiditatis depravatum exemplar totum te voragini tribuisti, dum non obstructo ore, quasi nunquam satiata ingluvie, dormis, dum latiores morsus conveniunt, tenacitate horribili stipante se dentium serie, et unguium immanitate armaris, dum lingua vorabilia judicans tibi deficit, 20 quia, dummodo repleatur voracitas, qualia rapueris, nunquam discernis. At superiori singulariter horrendi oris elevata maxilla, quassatrice capitis cupiditate, sic cupiditate excæcante prudentiam, tempestaris. Dumque miri corticis invincibili scuto avaritiam sic divitiarum tenacitate foris designate vallatam in 25 apparentiam tantum indueris, parte mollescente vitali, juste igitur nunc sentis dolorem, tristibus a delphinis cum elicieris ad natandum subter natantibus de foris intestinis, aperto cum dormis corpore. Me siquidem subintrante scissaque intus vitalia perdis, ut, quemadmodum pravæ actionis cupiditati dedisti 30 formam, passionis debitæ ei ita pandas miseriem. Sic nimirum cupidus magis evomit quam exhausit. Nullus enim plus perdidit quam qui semetipsum amisit. An ignoras, quod post Darium maximo, cum Democriti præceptoris sui opinionem ei comes Ausquardus exposuit de pluralitate mundorum, gemitum 35 donanti Macedoni Alexandro: heu me, quia post tot labores invidos letalesque casus nondum eorum potitus sum uno? Ac si vanitatis auditu, cupiditate concepta, jam ad alios anhelanti

« PoprzedniaDalej »