Obrazy na stronie
PDF
ePub

Prologus.

1

Secundum Aristotelis sententiam in Problematibus suis quamquam in exemplis in discendo 1 gaudeant omnes, in disciplinis moralibus hoc tamen amplius placet, quoniam structura morum 5 ceu ymagine picta rerum similitudinibus paulatim virtutis ostenditur, eo quod ex rebus naturalibus, animalibus, moribus et proprietatibus rerum quasi de vivis imaginibus humanæ vitæ qualitas exemplatur. Totus etenim mundus visibilis est schola et rationibus sapientiæ plena sunt omnia. Propter hoc, fili caris10 sime, informativa juventutis tuae documenta moralia non de nostra paupertate stillantia sed de vena magistrorum tibi nunc scribere cupientes cum adjutorio gratiæ Dei ea trademus, ut intelligas clarius ac addiscas facilius, gustes suavius, reminiscaris tenacius per fabulas figurarum. Sed quoniam quatuor 15 virtutibus principalibus, scilicet prudentia, magnanimitate, justitia et modestia ædificium rectæ vitæ præcluditur et fundatur. Hæc enim sunt quadratura tabernaculi domini et quatuor bona Job ac illa quæ Nabuzardan destruxit in subversione Hierusalem, templum sapientiæ, murum urbis virtualis poten20 tiæ, palatium 2 reginæ justitiæ ac domos Hierusalem, pacem modestiæ, e quibus prudentia vir ordinatur in Deum, magnanimitate vero in semetipsum, in adversis ne decidat et moderanime in prosperis ne mollescat. Sed quemadmodum justitia rectificat in proximum, sic prudentia noscit bonum eligendum 25 malumque vitandum. Et sicut justitia facit bonum ita modestia vitat malum, magnanimitate vero interiorum 5 ordo stabilitur virtutum. Consequens est ergo, ut quatuor magnorum

4

*

1 Ausg. ascendendo. 2 Andere unrichtig: palatio ostendit. 3 Andere: Vestræ. 4 Andere: rectificatur. 5 Andere: interius; und

wieder andere lesen statt »interius « iterum.

1

siquidem vitiorum totus impetus subvertatur. Hæc quidem vitia quatuor sunt dementia et superbia, quæ magnanimitati et humilitati contraria sunt (ubi enim non est humilitas magnitudo animi vecors audacia est), similiter autem avaritia et 5 intemperantia. Hæc namque illa quatuor sunt quæ Job bona diripuerunt. Quippe Sabaei stultitia vastantes boves prudentiæ, Chaldæi superbia camelos magnanimitatis tollentes, ignis luxuriæ oves munditiæ comburens ac ventus impetuose ac violenter avaritiæ irruens domum ubi convivantes sunt decem 10 præcepta justitiæ funditus subvertit 2. Hæc quidem quatuor illa dira cornua sunt quæ ventilaverunt juxta vaticinium Zacharia Judæam et Israel et bona illa quatuor, quae secundum Johelem insatiabiliter voraverunt, scilicet eruca verecundiæ, locusta volantis superbiæ, bruchus totus et ventus insatiabilis avaritiæ et 15 rubigo ardentis luxuriæ. Quadripartito ergo opere procedemus: primo agentes contra imprudentiam, secundo adversus superbiam, deinde contra avaritiam, finaliter contra intemperantiam, ut sub petra domini nostri Jesu Christi vitiorum regnum quadruplex in eadem statua Nabuchodonosor visa per somnia 20 feriamus.

*

1 Andere unrichtig: violentis. 2 Andere: subvertentes. 3 Andere besser: vecordiæ. 4 Andere unrichtig: sic.

LIBER I.

5

CONTRA IMPRUDENTIAM.

1

Semper disce et in extremis horis sapientiæ 1 semper stude.

De vulpe et corvo, cap. 1.

Vulpes decrepita ardens cupiditate plus sciendi quærendo magistrum membris gravioribus sui corporis itineris addidit grave pondus. Mox ergo tendenti senectutis infirmitate quidem gravi, sed aviditate sciendi peragili cum corvus astutior oc10 currisset, peracto mutuæ salutationis officio satis læta subjunxit: vere voluntas dei erat, ut mihi occurreret quem volebam. Te namque qui coeli per cardines ambulas et multa consideras, ut me disciplinæ sitibundam instrueres, perquirebam. Cui ille respondit: sanctæ calliditatis antiqua[ta] ma15 gistra, quid amplius quæris scire? Hoc certe tantum tibi restat peccatum finem habere. Ad hæc discipula 2 facta doctrix ita dicitur respondisse. Numquid, frater mi, scriptum est a Salomone: audiens sapiens sapientiam sapientior erit, nisi quod sapientiæ non est numerus. Unde semper oportet addiscere 20 et in extremis horis fundum sapientiæ desiderabilius indagare. Finis enim prudentis sapientia est et ob hoc quanto huic fini viciniores sumus, tanto majori impetu ad amplectendum eum avidiores, cum natura curramus. Virtutis enim motus quasi

*

1 Die Ausgaben unrichtig: septem. 2 Andere: disciplina. 3 Andere: ad quid. 4 Andere: Finis sapientiæ.

1

naturalis fortior est. Sed cum visus senio ingrossatur, aspectus ex parte rationis acuitur. Dignum quippe est, ut quanto plus viget mentis judicium, disciplinæ plus operam impendamus. Namque dum hic vivimus, nunquam in eodem statu manemus. 5 Quare si non proficimus, mox deficimus. Sic enim esse prospicimus in mutabilibus rebus, quoniam sol, cum ultra non procedit, revertitur et statim dies diminuitur, cum nox crescit. Similiter cum non magis protenditur, mox inclinatur in senium cursus aetatis. Igitur donec in semita fueris, semper 10 disce, nec unquam putaveris satis esse, quia si steteris, retrocedis. Nihil nimirum organorum nostrorum retrorsum natura sed ante tantum composuit, ut in virtutis actibus non retrocedentes imo semper procedentes crescamus. Plures enim

sensuum nostrorum ante situati sunt et ibidem stant manus 15 et pedes. Quo dicto discessit.

Nihil sibi homo est sine sapientia.

De aquila et sole, cap. 2.

In lucidioris aëris sublimitate aquila conscendens solis fixo contuitu mira venustate inspecta mox eum tali quaestione 20 pulsavit dixitque: tu quid es, vas admirabile, tam decorum? At ille respondit: nescio. Tunc illa magis mirata nimirum, quod in lucis fonte hujus ignorantiæ tenebras invenisset, adjunxit: et quomodo cum in splendoribus tuis cætera videantur tui tu nescius te non vides? Cui dixit: quippe sapientiæ sum 25 non expers; sola enim illa sui gaudent notitia, quae sunt in se ipsa per sapientiam conversiva. Ad haec aquila sic arguens sic dixit: quomodo igitur prodita est tibi tantae virtualitatis causalitas ac tantæ soliditatis perpetuositas? Ex quo namque te ignoras, tu tibi nihil es. Nil quidem prudentia fatuo, rutilantia 30 caeco et eloquentia surdo. Tunc Tytan respondit: etsi nihil mihi sum, tamen ei sum, cujus sunt omnia, quod est quoddam maximum vas sapienti. Ipse enim sapiens cum solus se cognoscendo sit suus cunctorum, quæ sibi non sunt, intellectu carentium sapientia constitutus est dominus. Homo namque participio sapientiæ

[blocks in formation]

2

ex divina imagine decoratus ab ipso quidem primordio universis rebus mundi visibilibus est præfectus. Nimirum sapientis sunt omnia, cui tantum valet metallorum gemmarumque validitas et subsidiaria medicinarum servit potestas. Quamob5 rem pretiosior est sapientia cunctis opibus et omnia, quae desiderantur huic non valent comparari. Quibus auditis mox illa dilectione sapientiæ inflammata petivit a sole, ut, quid sapientia esset, luce diffinitionis ostenderet. Cui libenter annuens inquit: sapientia quidem est illa mentis veritas, qua 10 summum bonum, quod est Deus, recta fide conspicitur et casta dilectione tenetur. Hac enim qui dotatus est, jam mundi dominus ac possessor est suus. Quibus diligenter notatis in propria gaudens illa reversa est.

15

Prudentia vera est quæ simplicitatis innocentia decoratur.

De corvo, vulpe et simia, cap. 3.

Animalium omnium simul collecto concilio cum de pluribus quærerent, non immerito placuit hoc illis de ratione prudentiæ ob vivendi regulam investigare præcipuum, quis eorum astutius 20 famaretur. Sed quoniam sumit incertum vulgus studia contraria et privatus amor rectum vertit judicium in obliquum, hinc volatilia corvum, hinc vulpem terrestria, singula quæque suum prudentia mox exaltare cœperunt. Sed quia violentus et inglorius actus est laudationis conatus, hinc quidem corvi multi25 formis dolositatis et versutiae ostensis astutiis, hinc vulpis deceptivae artis ingeniis ventilatis quasi juris dignitate singulorum facinora prætulerunt. Talibus ergo partialitatis amore sine rationis sententia hinc inde jactatis pro veritate stans simia hæc in communi voce correctiva diffudit dixitque: non miror 30 nimirum, si bestias cum et ipsos homines mentis splendoribus tantum vigentes vitialis umbra mentiendo virtutem aliquotiens in judiciis fallat. Nam prodigalitas amatoribus suis fallacem speciem liberalitatis depingit, magnamitatis vigorem audacia et inanis gloria magnificentiæ granditatem. Pari quidem modo 35 subornata calliditas ægris mentibus oculis mentitur claritatem prudentiæ. Sed ipsa quippe dolosa astutia nocendi est conjuncta

« PoprzedniaDalej »