Obrazy na stronie
PDF
ePub

nullus. Unde versus: per nullam sortem poteris evadere mortem. Mors resecat, mors omne necat, quod carne creatur. Ergo patienter recipe me, quia tibi nihil novi veni facere. Ait enim Seneca: nemo tam imperitus est, ut nesciat se aliquando 5 moriturum. Tamen, mors cum propere accesserit, tremis, ploras. Quid fles, quid ploras, quia morieris, ad hanc legem natus? Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es, hoc patri tuo accidit, hoc et matri et majoribus tuis, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te, vita enim cum exceptione mortis data 10 non est. Lex universalis est, quæ jubet nasci et mori, hoc autem intelligas vitam gerendo. Ait idem: debemus nos portare, quod non possumus vitare. Exemplum de David de filio mortuo quia mortuus est, quare jejuno? Numquid potero revocare eum? Ego vadam magis ad eum, ipse non revertetur 15 ad me. Unde nuntiata cuidam philosopho morte filii ait: quoniam eum genui, inquit, moriturum scivi. Narrat Valerius 1. V. c. X dicens, quod Anaxagoras audita morte filii respondit: nihil quidem inexspectatum aut novum nuntias, ego eum natum ex me sciebam esse mortalem, atque a lege naturæ ac20 cipiendi spiritus et reddendi legem didici, neminem mori, qui non vixerit, ita nec quidem vivere aliquem, qui non sit moriturus naturaliter. Ibidem, quod Xenophon audita morte filii sui majoris natu, qui in bello occiderat, coronam tamen deponere contentus fuit. Agebat enim solemne sacrificium, deinde per25 contatus, quomodo occubuisset, ut audivit fortissime pugnantem interiisse, capiti reposuit coronam et per numina, quibus sacrificabat, testatus est, majorem se ex virtute filii voluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. Narrat Hieronimus, quod sancta quædam et nobilissima mulier, cum corpusculum 30 mariti sui defuncti, quem amabat et quem plorabat, adhuc non esset humatum, in ipso sepulturæ ejus die duos simul perdidit filios. Rem sum dicturus incredibilem, sed Christo teste non falsam. Quis illam non putaret passis crinibus, veste conscissa lacerantem pectus incedere? Lacrymæ quidem gutta non fluxit, stetit immobilis et advoluta ad pedes Christi, quasi ipsum teneret, ait: expedita, inquit, servitura sum, domine, tibi, quia me a tanto onere liberasti. Legitur in Chronicis imperatorum, quod uxor Octaviani tumulavit quendam filium suum nomine

35

Drusum, et licet esset pagana, tamen per magnum sensum naturalem exsistentem in se, deposuit omnia signa mororis dicens: quid prodest timere, quod non potest evitari, et flere, quod, dum venerit, non potest revocari? Unde Seneca: non affligitur sapiens filiorum amissione nec amicorum, eodem modo ferre potest illorum mortem, quo suam exspectat. Et quidem memoria mortis est quoddam frenum refrenans hominem, ne nimis effluat et discurrat per latitudines cupiditatum et libidinum. Mortis meditatio summa est philosophia, ut dicit 10 Plato. Unde dicitur in Vita Johannis elemosinarii, quod antiquitus, postquam imperator coronatus erat, statim ingrediebantur ad eum ædificatores monumentorum dicentes eidem: de quo vel de quali metallo jubes, imperator, fieri monumentum tuum? Insinuantes hoc ei, ut sciret, quod homo corruptibilis et tran15 sitorius esset, ut curam haberet animæ suæ et regnum pie disponeret et gubernaret, juxta illud Eccl. VII: memorare novissima tua et in æternum non peccabis? Recitat Alfonsus in tractatu suo de prudentia, quod mortuo Alexandro, cum fieret ei sepulchrum aureum, convenerunt ad eum plurimi 20 philosophi, ex quibus unus dixit: Alexander ex auro fecit thesaurum, nunc e contrario aurum de eo fecit thesaurum. Alius quoque dixit: Alexander heri populis imperabat, hodie populi imperant illi. Alius vero dixit: heri Alexander multos potuisset a morte liberare, hodie ipsius mortis jacula in se 25 missa non potuit evitare. Alius dixit: Alexander heri ducebat exercitum, hodie ab illis ducitur ad sepulturam. Alius dixit: Alexander heri terram premebat et hodie ab ea premitur ipse. Alius dixit: heri Alexandrum gentes timebant, hodie eum vilem reputant. Alius dixit: Alexander heri amicos ha30 huit, hodie æquales omnes habet. Alius dixit: ei heri non sufficiebat totus mundus, hodie sepultura quinque pedum est contentus. Si quis ista consideraret, dictis modis se refrenaret. Dicitur de vivente homine, quod quasi sterquinilium in fine perdetur, Job. XX. Ideo præcipitur Eccles. XXVI: memento 35 finis, melius est ad domum luctus ire quam ad domum convivii; ibi enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat, quid futurum sit ei, quia scilicet simili fine claudendus sit. Eccl. VII: idcirco attendite et considerate, quod in morte

cujuscunque nasus frigescit, dentes nigrescunt, facies pallescit, venæ et nervi corporis rumpuntur, cor, ut dicitur, præ nimio calore dividitur, omnia membra tamquam ligna et lapides arescunt. Nihil in mundo tam abhominabile et tædiosum si5 cut cadaver mortui; in aquis non projicitur, ne aquæ inficiantur, in aëre non suspenditur, ne aër corrumpatur, sed sicut venenum pessimum in foveam projicitur et, ne amplius videatur, terra super ipsum velociter tumulatur. Ecce gloria mundi qualiter clauditur! Clauditur in fovea foetidissima, ubi ejus cor 10 marcescit, emarcescunt oculi in sua fortitudine, aures cadunt de capite, nasus exstirpatur de facie, lingua putrescit in ore, cor ejus crepat in corpore. Sed heu, heu mihi, domine, quid oculi delectabuntur videre pulchra, aures audire vana, nasus odorare suavia, lingua loqui turpia et inutilia, os degustare 15 dulcia, cor cogitare vana et vilia. Unde Bernardus: quid superbis, pulvis et cinis, cujus conceptus culpa, nasci miseria, vivere pœna et mori angustia? Præcipue enim, cum miser homo ad mortem vel ad senectutem declinat, cor ejus concutitur, caput affligitur, langnet spiritus, foetet anhelitus, fa20 cies rugatur, statura curvatur, caligant oculi, vacillant articuli, nares defluunt, crines deficiunt, dentes putrescunt, vires amittit, modo lætus modo tristis modo infirmus efficitur. O conditio misera, quare non advertis, quam miserabilis sit hæc vita? Considera ergo genitores et paternos et antecessores, cum non 25 eos invenies, et ut Bernardus inquit: dic mihi, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum erant? nihil ex iis remansit nisi cineres, et ideo dic mihi, quæso, ubi sunt barones, ubi principes, ubi primates? certe quasi umbra pertransierunt et in nihilum redacti sunt. Item Augustinus: 30 vade ad sepulchrum, accipe ossa et discerne, si potes, quis dominus, quis servus, quis pulcher, quis deformis, quis nobilis, quis ignobilis, quis sapiens, quis ideota, et de hoc non poteris recognoscere. Unde cogita, unde veneris, et erubesce, ubi es, et ingemisce, quo vadis, et pertimesce, ut superius revenire 35 valeas, unde expulsus es. Quod nobis præstare dignetur ille, qui sine fine vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[blocks in formation]

Tullius vide: Cicero. Ugutio 18. 68. 93. Valerius Maximus 3. 6. 25. 26. 36. 47. 50. 59. 60. 63. 87. 89. 94. 97. 98. 108. 109. 118.

Vegetius 25. 82. 83. 92. 104. 106. 121. Vita Johannis elemosinarii 122. Vitæ patrum 3. 15. 16. 45. 69. 70. 74. 77. 84. 85. 95. 104.

« PoprzedniaDalej »