Obrazy na stronie
PDF
ePub

At vero cum hostes a clamore hunc asinum esse cognoscerent, fixi fortiter cœperunt ridere scientes, quidem tanto sonitui pectoris minime cordis respondere virtutem. Tunc leo percepta voce statim cucurrit ad socium atque dixit: amice quid tibi 5 est, quod clamasti? Cui ille: mi frater, grex luporum apparuit, quem grandi voce perterrui, nec se movit, sed mox ad odorem tuum non sine mea admiratione disparuit. Ad hæc leo prudentialiter subridens inquit: si nosti, nequam lupus est et callidus, clamorem deridet tantumque timet virtutem, latratum 10 canis irrisione subsannat, dummodo morsum effugiat. Nimirum expertus miles tubam bellicam non pavescit sed gladium, et eruditus philosophus nubes tonitruum non veretur, sed fulgur. Quid enim est clamor nisi pectoris evacuati ventus effusus? Nempe vacua magis sonant ventosaque concrepant. Propter hoc, ca15 rissime, qui clamoribus nititur, minime a sapiente timetur, quoniam hic ventosus et vacuus sine virtutis fore soliditate notatur. Clamore siquidem iracundiæ flamma in clibano cordis accenditur, de qua statim fumus resolvitur et obscurata ratione virtutis splendor fuscatur. Ex lumine namque rationis oritur 20 virtus. Hoc igitur prudenter dumtaxat efficitur, quod inanis apparentiæ spreta voce rei granditate finitur. Nimirum regularis cœlestis motus est actus virtuosus, quamobrem grandi virtute sine sono completur. Quo dicto de clamorosa voce verecundatus asinus a leonis societate discessit.

25

Gloriosa est prosperitas moderata.

De Sole et Mercurio, cap. 17.

Cum Titan uniformi regularitate stabiliter moveretur, nimis hoc admiraus Mercurius hac eum mox quæstione pulsavit: ut quid semper in ecliptica volveris ibidemque fixus nunquam 30 inde mutaris? Qui dixit: fons sapientiæ fuisti dudum æstimatus a seculis, et hoc ignoras? Quis gloriosior inter stellas? Nonne sol, cui fontaliter indita est lux primo genita, quæ tota cœlorum est species et gloria stellarum? Propter hoc, carissime, media semper moderantia ventilor nec unquam ab 35 ea declino, si considerasti. Namque inimicorum gignitiva est grata prosperitas et suscitat lividos nec ullum unquam ostendit

veritatis amicum. Quamobrem mea maxime moderantia quidem amplectenda est, ne, cum æmulos injuste cudit prosperitas, juste formet eos prosperitatis immoderata perversitas. Nimirum ex hoc regulus apum aculeum in fortunæ cella deposuit, quem 5 natura naturaliter sic instruxit, ut, cum est agendi facultas validior, sit excedendi tunc auctoritas minor. Cæca quidem lux diesque volatilis mutabilium prosperitas est. Unde semper oportet pavescere, ne lux vertatur in tenebras et nox diei repentino cursu succedat, atque exinde prudenter in pros10 peris modestiæ magis ac beneficentiæ intendamus, ut una vitemus siquidem inimicos et altera gignamus amicos, si contra nos quandoque tempestas ingruerit adversitatis, portum salutaris effugii reperiamus præparatum provide in amicis. Reevra nauta prudentior, dum adversum tempestatis futuræ tre15 pidat impetum, [in]tranquillitatis sereno circumspectus moderantiæ medio, tutus ut naviget, ponit velum. Sed ut excessiva rutilantia visum tundit et immoderata lætitia cor exstinguit, sic nempe prosperitas immoderata confundit. Quoniam ut in temperamento sanitas corporis ita in modestia salus mentis. 20 Nonne timemus in arduis naturaliter ne cadamus? Ob hoc moderatissime properantes in humilitatis solido fundo pedem super alterum teneamus, ut sic in medio permanentes quasi inter profunda et alta jam non timentes humiliari, sed amantes in humilitate servari, salutari nos ductu dirigente sapientiæ, 25 transeamus per bona temporalia, ut non amittamus æterna. In altis etenim fluctibus puppis securiter navigat, in firmamento littorum si alterum 1 inseparabiliter remum ponat. Et suum quis tutum sursum ædificium elevat, si fundamentum ejus in profundioribus magis viget? Quemadmodum igitur cœlestis serenitas, 30 quanto lucidior, tanto tranquillior, sic sapientis prosperitas esse debet moderatior, quanto major. Quibus digestis tacuit.

35

Neminem spernas, sed unicuique debitum honorem impendas.

De leone, vulpe et mure, cap. 18.

Leoni et vulpi quærendo pastum gradientibus simul, ut

*

1 Andere lesen: alteri, andere lassen das wort weg.

sic ars potentiæ uni et ars fraudis alteri subveniret, mus spatiatum post esum discurrens occurrit. Quem leo facie curiali respiciens cauda disposita humiliter salutavit, illa vero sursum collo caudaque sua porrectis tantillum caudulæ inflatione facta 5 tanta derisit. Mox ille astutus honorem in honorantem non sero gratus refundens dissimulatione vultum tendit in passus, ex illato a vulpe vulnere tamen menti cedit pectus passum. Deinde cum illi, quodam gravi famis ardore sparsis oculis effrenatim tendentes, in absconditos laqueos pede minus provido 10 pariter incidissent, mus gnarus eventus cucurrit ad locum et leoninæ salutationis non immemor corrosis laqueis salutanti sic procuravit salutem, sociæ vero gestu humili ac idem deprecativo contuitu flagitanti derisionis memor risu subsannationis respondit: quid in me conspicis? juvet te cauda tua, 15 quam olim superbiens erexisti! et superaddens inquit: vulpes callida es, sed prudentia cares, nescivisti quod in rebus minimis quandam vim natura distribuit? Quamobrem nihil est a sapiente spernendum, quoniam habet unaquæque res suum loco et tempore momentum. Nec attendendum est quidem ad mo20 dicitatem molis, sed ad quantitatem virtutis. Plura namque parvitate molis exigua granditate virtutis sunt maxima. Cæteris enim virtuosiores sunt lapides minores et rerum ingentium res parvæ sunt seminales. Quid enim in membris pupilla parvius et tamen carius? et navis salus ab exiguo clavo pendet 25 potius quam a malo. Quid plura? Aranea parvula virum necat et pulex infestissimus hunc cruentat. Neminem igitur spernas, quoniam unusquisque autem prodesse valet, neque parum est, si non nocet, sed et suum cuilibet honorem impendas. Quid enim honor aliud est quam omnium virtutum unus actus? Agitur hic namque de prudentia, qua, cui, quando, ubi, quomodo tribuatur, attenditur. Justitia vero, cum non justo minus, magnanimitas, cum non debito amplius, nimirum et temperantia, cum modestius impenditur. Extra modum tamen honorare illudere est. Qui ergo honore prævenit alium, honorat per 35 amplius semet ipsum; quoniam honorator providus lege rationis ostenditur fore omnium possessor virtutum. Quo dicto recedens vulpem superbam irretitam dimisit.

30

Esto amicus cunctis, intimus paucis, fidelissimus universis.

De erinacio et viperula, cap. 19.

Spinosum erinacium viperula cernens mirata de cortice 5 dixit ei: tu quis es? Cui ille: fidelis amicus. Et illa: Quid est amicus? Tunc erinacius inquit: amicus est, qui una tecum est anima, sed verus est, qui, si mollis spina adhæserit, pungit; nam qui vere diligit in ludis corripit, et in facinoribus qui blanditur, odit. Ad hæc vipera dixit: placet certe satis quod 10 amicitia sit intima unitas cordium, spina vero quod sit veritas, minus placet; vera namque dilectio non in superficie, sed in re, non in asperitate, sed in tranquillitate fundatur. Nonne spina de radice maledictionis processit? Tunc erinacius punctus invectiva subjunxit: scio, carissime, scio quod amor et odium 15 in sola substantia radicentur. Unde in venenosa letalitate tua generalis inimicitia est et in medicinali mea virtute amicitia est communis. Attamen dilectionis veritas falsitasque subjectæ substantiæ notatur ex cortice, verus enim amor de foris pungit et mulcet intus, foris arescit et dulcescit intrinsecus, extra 20 percutit, medetur interius, est enim quasi medicina amara. Nam, ut Aristoteles scribit, diligit quasi odiens senex, et fideli David amatori est dictum, quod se quidem odiat diligendo. Fictus vero amor oculorum nitet in lumine, sapit in ore, mulcet in aure, ridet in facie, placet in cute, intus tamen venenum 25 sardonicum, quod nimirum, quos perimit, risu facit perire. Aut forte de picto cortice gloriatur? Nempe basilisci rutilat oculus et occidit, scorpio prius lingit quam percutit, et dum ore blando emollit cutem, caudæ venenosum aculeum magis figit. Syrena cantat suaviter, ut stupefactum nautam naufragio 30 devoret, et ubi amnis periculosus est transitus, ibi aquæ facies plus arridet. Spina ergo erinacia verus et sensatus amicus et picta vipera fraudulentus. Quibus et addens inquit: spina quippe mea de radice maledictionis non pullulat, sed internam substantiam cariorem esse demonstrat, spinis enim natura ar35 mat rosas et sub spinoso cortice fructum condit castanea me

1 Andere besser: gloriaris.

dullatum. His autem auditis vipera dixit: postquam verus amicus es et sensatus, vellem, si placeret, speciali amicitia tecum stringi. At ille respondit: ego certe amicus sum cunctis, intimus paucis, fidelissimus universis, nam qui non omnes diligit, 5 nullatenus ex virtute amavit, et qui est intimus pluribus, dilector nullius est magnus. Minuitur enim divisa virtus. Nimirum mater plus diligit unicum, quam simul numerum, si habuisset, natorum. Attamen si finaliter vis audire, nulli ergo intima dilectione adstringor, nisi cujus virtutem in longis 10 temporibus et virtutem in mille calamitatum ignibus comprobo; vinum enim novum novus amicus, sapit quidem in ore, bullit in ventre, fallit in capite, latet turbulentum in fæce. Huic amicus stultorum efficietur similis. Quo dicto repudiatam dimisit.

15 Unidilectissimo tantum, cum necesse fuerit, pectus crede.

De corvo et columba, cap. 20.

Corvus cum ruminaret intra se, cui sui cordis interdum posset communicare secretum, columba talia cogitantem adspi20 ciens accessit ad eum dicens: quid est quod tanta meditatione cogitas, frater? Cui ille: meditor certe modo, quod stultorum infinitus est numerus et sapientum valde paucus, quippe cogitatus ipsius cordis est intimum. Nam qui revelat, quod cogitat, cor demonstrat. Quæ igitur es, ut dem et credam tibi 25 cor meum tam mihi carissimum, vitam meam tam occultissimam, medullam meam tam profundissimam, radicem meam tam secretissimam ? secretum mecum mihi, quia cor meum mihi! Tunc columba talibus auditis adjunxit: scio certe, quod callidus es natura. Ob hoc rogo, frater, me instrue, quantis et quibus, 30 si necesse fuerit, credam securiter cor meum quandoque. Mox ille libenter annuens inquit: nimirum aut uni aut nulli, electissima enim pauca et fides rara. Ea autem fit vas pretiosissimum et gelosinum, namque in hoc cor salubriter conditur, quia nec a se ipso unquam dissolvitur neque a ferro vel alio 35 frangitur nec mira ejus soliditas a subtilissimo caloris aculeo pertransitur. Quippe venam auream natura telluris in abditis

« PoprzedniaDalej »