Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quod utique licet et expediens est, ut dicit doctor sanctus secunda secundæ qu. CLXVIII in solutione ultimi argumenti et hoc, si fictio exterior interiori devotioni et dispositioni bonæ conveniat. Utilis est ergo præsens liber prædicatoribus et 6 aliis quibusque intelligentibus contra fatigationem animalem, ut per delectationem jocundæ materiæ aliqualiter intermissa intentione ad insistendum rationis studio simplicium animi ad altiora trahantur. Sicut in Collationibus patrum legitur, quod beatus evangelista Johannes, dum quidam scandalizaretur, 10 quod eum cum suis discipulis ludentem invenit, dicitur illi mandasse, qui arcum gerebat, ut sagittam traheret. Quod cum pluries fecisset, quæsivit, utrum hæc continue facere posset. Qui respondit, quod, si hæc continue faceret, aut arcus frangeretur aut remissius telum projiceret. Ex quibus 15 beatus Johannes intulit, quod similiter animus hominis frangeretur, si nunquam a sua intentione relaxaretur. Et hoc idem dicit philosophus in IV Ethicorum, quod in hujus vitæ conservatione quædam animæ requies cum ludo seu jocunditate habetur, quæ utique virtuosa est, sicut dicit Ambrosius in 20 primo de officiis. Hoc in talibus jocundis actionibus verbis caveamus, ne, dum relaxare animum volumus, omnem harmoniam bonorum operum per contemtum quemdam solvamus. Iste ergo liber, dyalogus creaturarum appellatus, sic materias jocundas pingit, ut morum gravitas et aptitudo doctrinæ ex 25 his accepta per sanctorum auctoritates doctorum exornetur, habens duas tabulas prænotatas. Quarum prima exprimit, de quibus creaturis tractant singuli dyalogorum, ut lector quo citius habeat, circa quæ versatur ejus intentio. Secunda tabula alphabetico ordine generaliter singulas materias virtutum 30 et vitiorum ad mores componendos et corrigendos predicatorem et inquirentem docet, quo sint quæque loco reperiendæ, quæ scilicet cuilibet narrationi sibi in processu sermonum convenire possunt.

Prima tabula insinuans naturas et efficacias singularum creaturarum secundum modum persuasivum incipit feliciter.

De sole et luna. 1.
De Saturno et nube. 2.

De stella transmontana. 3.
De hespero et lucifero. 4.
De arcu coli et cancro. 5.
De cœlo et terra. 6.
De aëre et vento. 7.

De littore et mari. 8.

De igne et aqua. 9.
De aqua et igne. 10.
De pluvio et mari. 11.
De monte et valle. 12.

De gemmis et lapidibus pretiosis. 13.
De smaragdo et annulo. 14.
De saphiro et aurifice. 15.
De topasio pretioso. 16.

De carbunculo et speculo. 17.
De achate et seraste. 18.
De auro et plumbo. 19.
De auro et argento. 20.

De argento et ferro. 21.
De stagno et ære. 22.

De sera et clave. 23.

De cacabo et catena. 24.

De herbis et arboribus. 25.

De ruta et animalibus venenosis. 26.
De ysopo et Mercurio. 27.
De abrotano et lepore. 28.
De plantagine et simia. 29.
De verbena et lupo. 30.
De mandragora et Venere. 31.
De rosario et perdice. 32.
De ramno et damula. 33.

Fabelbücher.

De mirto et muliere. 34.

De cedro Libani. 35.
De duabus arboribus. 36.
De delphino et anguilla. 37.
De Syrene et lubrico. 38.
De vento marino guloso valde. 39.
De quinque edentalibus et pisca-
tore. 40.

De lucio et basilisco. 41.

De sturione, qui ad mare perrexit. 42. De murenula et cocodrillo. 43.

De lucio ef tricha. 44.

De regina et hydro. 45.
De carpione et trimallo. 46.

De rana et cancro. 47.

De piscatore et pisciculo. 48. De aquila et avibus et leone et aliis bestiis. 49.

De aquila, quæ citavit omnes volucres. 50.

De herodio et milvo. 51.

De grue, quæ volebat volare ad solem. 52.

De sterla, quæ cepit leporem. 53. De struthione et Chirurgico. 54. De falcone et gallo. 55.

De asture, quæ misit ad caridrium. 56.

De osmerillo et accipitre. 57.
De carflancho, qui volebat se re-
gulari. 58.

De upupa et papago. 59.
De gallina et columba. 60.

9

De gallo et capone. 61.
De fasiano et pavone. 62.
De corvo et ficedula. 63.
De nocticorace et alauda. 64.
De caudetremula et fasiano. 65.
De philomela et corvo inter cæte-
ras aves. 66.

De ciconia et hyrundine. 67.
De pigardo et alieto. 68.
De onocrotalo et asino. 69.
De cygno et corvo. 70.
De ornice et gallina. 71.
De qualia et alauda. 72.
De ysone rapace. 73.
De mergulo negligente. 74.
De carduello in cavea. 75.
Deibice immunda et apothecario. 76.
De pellicano solitario. 77.
De turture casta. 78.
De perdice fure. 79.
De pica et agaziis. 80.

De milvo, qui decepit pullos cujus-
dam ornicis. 81.

De bubone, qui voluit habere do

minium alitum. 82.

De avibus terrenis et aquosis. 83.
De rustico et apibus. 84.

De leone, qui pugnavit cum aqui-
la. 85.

De leone, qui uxoravit duos catulos suos. 86.

De grife tyranno. 87.

De leopardo et unicorni, qui pug-
nabant cum dracone. 88.
De elephante, qui genua non
flectit. 89.

De Satyro,qui sibi uxorem accepit.90.
De dromedario et ejus cursu. 91.
De leone qui ædificavit cœnobium 92.
De onocentauro, qui fecit palatium.
93.

De rinocerote, qui despiciebat se-
nem. 94.

De orice vel origine, qui nunquam infirmabatur. 95.

De saginario publico. 96.

De simia, quæ scribebat libros. 97.
De cameloperdulo. 98.
De lauro nauta. 99.

De leone venatore. 100.

De tragelapho architectore. 101.
De bubalo caligario. 102.

De juvenco coco. 103.

De capreolo joculatore. 104.
De lepore jurista. 105.

De cane et lupis. 106.

De lupo et asino. 107.
De urso et lupo. 108.
De dammula et lupo. 109.
De vario et squillato. 110.
De equo et asino. 111.
De asino et bove. 112.
De hirco et vervece.' 113.
De panthera et porco. 114.
De onagro et apro. 115.
De salamandra et hydro. 116.
De simia et taxo. 117.
De mure et murilego. 118.
De quinque agnis et lupo. 119.
De reptilibus multis. 120.
De homine et muliere. 121.
De vita et morte. 122.

Tabula prima explicit feliciter.

Secunda tabula hujus libri demonstraus ordine alphabetico singulas materias circa quas quilibet dialogorum versatur, incipit feliciter.

Incipit tabula secunda.

5 Abstinentia longam et sanam vitam donat. 103.

Accusare non debet alium eodem crimine deprehensus. 79.
Actores malorum et consentientes iis pari pœna puniuntur. 18.
Adulatores non sunt audiendi. 49.

Adulatores multos decipiunt. 106.

10 Affectus potentum debet esse semper ad pauperes inclinatus. 67. Agere nemo debet, quod naturaliter non potest. 55.

Alter alterius onera portare debemus in charitate. 23.

Amarum consilium cum quiete et securitate melius est quam delectabile cum periculo. 112.

15 Amicus est quis tempore prosperitatis tantum. 56.

Amicus probandus est in periculo. 108.

Avarus nulli aliquid dare consentit. 39.

Avarus sua non vult communicare. 87.

Avarus aut qui est pauper, ad dignitates et regimina non debet pro20 ficisci. 87.

Avarus nunquam saturabitur. 87.

Audi, vide, tace. 21.

Aurum et possessiones dum Romani acquisierunt, amplius bellare non

valuerunt. 108.

25 Benefacit nemo invitus. 96.

Beneficii accepti memor esto. 111.

Beneficia præstanda sunt et inimicis. 98.

Beneficiorum esse non debemus immemores. 23.

Bonum pro malo reddere debemus. 9.

30 Bona a malis frequenter affliguntur. 8.

Boni malis supportant et sæpe pro malo bonum reddunt. 9.
Boni debent malis resistere fortiter, ne possint nocere. 26.
Bonos multi diaboli tentant. 17.

Bonis suis uti quilibet debet cum silentio. 53.

Canibus similes debent esse rectores. 8.

Cantare debemus et psallere domino voce et corde. 97.
Caritative servire invicem debemus. 96.

Castus fugere debet loca luxuriosorum. 78.
5 Castus debet fugere consortia mulierum. 31.
Certa pro incertis dimittere fatuum est. 100.

Certare non debes cum aliquo de ea re quæ ad te non pertinet. 88. Cavendum est ab hypocritis. 41.

Cavendum est a falsis et dolosis. 61.

10 Coacta servitia domino non placent. 96.
Commorantes insimul rixari non debent. 23.
Communicare non debet parvus cum magno. 20.
Concordia parvæ res magnæ fiunt. 5.

Concordia inter fratres servanda est. 92.

15 Confessionem quæ impediant. 116.

20

Confessor debet esse secretus et cautus. 29.

Consiliarii falsi sunt devitandi. 49.

Consilium malum sæpe dantes ipsum involvit. 101.

Consilium amarum melius est cum quiete quam quod est delectabile

cum periculo. 12.

Consilium senum frequenter est sanum. 119.

Consilium parentum spernere non est bonum. 86.

Consuetudo mala nocebit in fine. 73.

Consuetudo est altera natura. 114.

25 Contenti esse debemus his quæ nobis largitur Deus. 83. Continentia magna fuit in senibus, imperatoribus ac aliis principibus necnon et in philosophis. 121.

Contrario suo nullus debet se conjungere. 10.

Conversionem peccatoris tres diaboli impediunt. 116.

30 Converti non audent multi causa austeritatis regulæ. 58.

Convicia patienter sunt toleranda. 115.

Convicia et opprobria illata sustinere debemus exemplo paganorum. 81 Corpus sui debet homo libenter in mortem exponere pro Christo sicut ipse pro nobis suum dedit. 45.

35 Correptores amare debemus. 7.

Credere debent juvenes senioribus 40.

Credere debemus semper sano consilio. 119.

Credere non debemus omni verbo. 80.

Christi imitatione vindictam proximo libenter remittere debemus. 9. 40 Cui des, id est accommodes, videto. 117.

Dans alteri aliquid vide, cui des. 116.

Dare debemus Deo et pauperibus de optimis. 75.
Decipitur homo sæpe, qui mulieri credit. 38.

Detractor frequenter male perit. 118.

45 Diabolum non debet audire christianus. 17.

« PoprzedniaDalej »