Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

struis, quid insanus dispergis, quid ingratus in nihil projicis, et iniquus depositarius naturæ vanitati impendis. Nimirum submersor es ordinis mundialis et naturalis legis transgressor. Mundi enim ordo et lex naturæ hoc habet, ut tantum naturæ 5 delectatio dirigatur in prolem, tu autem peremta et neglecta prole retortor perversitatis in delectationem umbratilem transitivam prolificum semen fundis. Quid plura? Stultissimus quippe est, qui delectabiliter se destruit, et tanto dementius, quanto letalius se perdit. Et his digestis quievit.

Speculum sapientiæ beati Cirilli episcopi, alias quadripartitus apologeticus vocatus, in cujus quidem proverbiis omnis et totius sapientiæ speculum claret, finit feliciter.

Incipit tabula totius libri et primo primi.

Semper disce et in extremis horis semper stude. 1.

Nihil sibi homo est sine sapientia. 2.

Prudentia vera est, quæ simplicitatis innocentia decoratur. 3.

5 De melioribus rebus est uti providentia, qua suo loco et tempore cuncta quæras et facias. 4.

Donec mortalis es, time ubique et semper. 5.

Vide, pedem cui tribuas, et in securioribus dubita. 6.

Semper cum tuto onere et suavi protectionis jugo possibili perge. 7.

10 Tuæ spei ancoram in bonis perpetuis tantum fige. 8.

Eterna dumtaxat dilige et nunquam dolebis. 9.

Ubi multa sunt consilia, ibi salus. 10.

Diligentiori ruminatione omnia digeras, priusquam agas. 11.

In omnibus ordinata gravitate procede. 12.

15 Ad audiendum velox, ad credendum sis tardus. 13.

Quietem mentis dilige et otium fuge. 14.

Doctus loquere et custodiam adhibe linguæ, sis avarus verbi. 15.
Dic voce tenui et age actu grandi. 16.

Gloriosa est prosperitas moderata. 17.

20 Neminem spernas, sed unicuique debitum honorem impendas. 18.

Esto amicus cunctis, intimus paucis, fidelissimus universis. 19.

Uni electissimo tantum, cum necesse fuerit, pectus crede. 20.

Omnem adversitatem ut vincas, patientiæ te vallet magnanimitas. 21. Magis semper partem misericordiæ teneas. 22.

25 Si quemquam offenderis, pavesce semper hujusmodi. 23. Cum electo socio proficiscaris aut converseris. 24.

In cunctis esto compositus. 25.

In bonis summa constantia te confirmet. 26.

In bono nomine virtutum tetragono semper vige. 27.

30 Incipiunt capitula secundi libri de his quæ sunt contra su

perbiam.

De bono humilitatis et malo superbiæ. 1.

Contra eos, qui superbire incipientes inflantur. 2.

Contra eos, qui dignificant se maximis. 3.

Contra præsumtuosos. 4.

Contra audaces. 5.

Contra superbos, qui volunt æquiparari Deo. 6.
Contra appetitum singularitatis. 7.

5 Contra appetitum principalitatis. 8.

Contra appetitum superbæ libertatis. 9.

Contra appetitum dominationis. 10.

Contra appetitum dignitatis. 11.

Contra appetitum mundanæ celsitudinis. 12.

10 Contra eos, qui cito adepti magnipendunt magna et alta. 13. Contra eos, qui cito adepti rapidam altitudinem gloriantur, spernentes humiles. 14.

Contra tumentes ex scientia. 15.

Contra arrogantes ex eloquentia. 16.

15 Contra superbientes ex amicorum multitudine quibus armantur in malum.17. Contra superbientes ex robore. 18.

Contra superbientes ex progenitorum nobilitate. 19.

Contra eos, qui superbiunt ex divitiis. 20.

Contra vane gloriosos et volentes apparere. 21.

20 Contra eos, qui gaudent tantum videri, cum non sint. 22. Contra apparentes et contrarium existentes. 23.

Contra pomposos ex magnitudine gratiarum. 24. Contra eos, qui gloriantur ex carnis specie. 25. Contra eos, qui gloriantur ex vocis claritate. 26. 25 Contra eos, qui appetunt adulatione laudari. 27. Contra eos, qui commendant se ipsos. 28.

30

Contra invidos. 29.

Contra infamatores. 30.

Incipiunt capitula tertii libri de his quæ sunt contra avari

tiam.

Contra cupientes mundanas divitias. 1.

Quod cupidi terrenorum sunt cæci. 2.

Quod cupidi, quantumcunque habeant, sunt pauperes. 3.
Contra eos, qui non sunt contenti, cum satis habeant. 4.

35 De malis, quæ ut plurimum aecidunt ex divitiis. 5.

Contra eos, qui, cum dolore divitiis perditis, adhuc laborant ditari. 6. Contra eos, qui ex divitiis acquisitis se putant esse felices. 7.

De causa et cura insatiabilis avaritiæ. 8.

Quod melius sit, minus egere quam magis habere. 9.

40 Quæ sint veræ divitiæ. 10.

Ubi sit curandum ditari. 11.

Contra eos, qui libenter accipiunt munera. 12.

Contra eos, qui cupiendo festinant ditari et lætantur quantocius se di

vites esse factos. 13.

Contra eos, qui se raptis divitiis plenos esse gaudent. 14.
Contra eos, qui laborare omittunt et student de rapinis vivere. 15.
Contra eos, qui, ut splendide vivant, rapinæ dant operam. 16.

Contra fures, qui pluries ibi apprehenduntur, ubi latere crediderunt. 17. 5 Proverbium ostensivum differentiæ, quæ est inter avarum et liberalem. 18. Proverbium ostensivum, quod liberalis dat gratis. 19.

Proverbium, quod liberalis dato beneficio non improperet exigendo laudem. 20.

Proverbium, quod liberalis omnibus quibus potest donat. 21.

10 Proverbium, quod liberalis granditer donat. 22.

Proverbium, quod liberalis beneficium debet esse perpetuum. 23.
Proverbium, quod liberalis velox est ad dandum. 24.

Proverbium, quod liberalis hilariter donat. 25.

Proverbium contra iniquitatem ingratitudinis. 26.

15 Proverbium de proprietate grati. 27.

Incipiunt capitula quarti libri de his quæ sunt contra luxuriam.

Proverbium contra immunditiæ amatores. 1.

Contra amatores deliciarum. 2.

Proverbium de malo deliciarum. 3.

20 Proverbium, quod sapiens debet esse temperatus in ubertate nec gulæ servire. 4.

Proverbium contra amatores vini. 5.

Proverbium contra amatores pinguium. 6.

Proverbium contra amatores carnalis pulchritudinis. 7. 25 Proverbium ad commendationem castitatis. 8.

Proverbium ad laudem virginitatis. 9.

Proverbium contra amatores venereorum. 10.

Contra eos, qui coitu ad delectationem utuntur. 11.

Explicit tabula seu repertorium capitulorum apologetici 80 quadripartiti Cirilli.

Apologus est sermo dubius vel fictus de brutis animalibus ad instructionem vitæ humanæ formatus. Et dicitur ab apos quod est longum et logos quod est sermo dubius vel fictus quasi sermo longe a veritate. Vel dicitur ab a, quod 35 est sine, et pos, quod est pes, et logos, quod est sermo, quasį sermo sine pede, id est sine fundamento. Vel dicitur a pos, quod est sub, et logos, quod est sermo, quasi sub vero sermone diversus intellectus. Vel dicitur a pos, quod est juxta, et logos, quod est sermo, inde apologus quasi juxta sermonem.

TABULA APOLOGORUM.

Prologus.

Liber I.

De vulpe et corvo. 1.

De aquila et sole. 2.

De corvo, vulpe et simia. 3.

De cicada et formica. 4.

De corvo et vulpe. 5.

De aranea et musca. 6.

De mure et testudine. 7.

De ceto et nauta piscatore. 8.

De vulpe et simia. 9.

De formica et vulpe. 10.

De bove et porco. 11.

De equo et bove. 12.
De vulpe et corvo. 13.
De bove et lupo. 14.
De corvo et rana. 15.
De bove et asino. 16.
De sole et Mercurio. 17.

De leone, vulpe et mure. 18.

De erinacio et viperula. 19.
De corvo et columba. 20.
De grano frumenti et lapide. 21.
De urso et columba. 22.

De vulpe et aspide. 23.
De vulpe peregrinante. 24.
De aure, natura, oculo. 25.
Gelosia, asbeston, sinoclites. 26.
De lauro, oliva, palma. 27.

Liber II.

De aëre et aqua. 1.

De anima et corpore. 2.

« PoprzedniaDalej »