Obrazy na stronie
PDF
ePub

delicias, ut saltem, antequam vitam finias, stillicidio consolationis gustato ex perientia quid sit bonum agnoscas. Hujus autem canis valida exhortatione devictus surrexit et, ut se licentiaret, ad oviculas venit et dixit: dudum servivi vobis et obsessus undique miseriis satis steti, vadam, ut juxta lupi monita in deliciis aliquantulum requiescam. Quo audito illi gementes dixerunt: quamquam simpliciores simus, tamen sapientia cum simplicibus versatur. Propter hoc rogamus, ut antiquas amicas audias et inimico tuo in æternam non credas. Nescis 10 enim, quod calidissimus lupus, quem dente non dejicit, arte ferit? Unde quia te in rigida vita dudum hostem acerrimum habuit, nunc per hortamenta deliciarum invadit, ut deliciis emollitum inveniat, ac delicatæ carni inimicum dentem validius infigat. Adhuc autem deliciis caro non solum emollitur, sed 15 vigor animæ frangitur ac vitiorum ardor acuitur virtutumque jugum curvatur, cor ipsum livor passionum ingreditur et rationis splendor fuscatur. Nimirum delitiæ fregerunt Sampsonem fortissimum, subverterunt David virum sanctissimum et deceperunt Salomonem sapientissimum. Quidnam enim deliciæ corporales 20 faciunt? foris mellificant cunctos vestimentis, balneis et unguentis et intus replent eduliis, condimentis et vinis. Idcirco pes tumorositate gravatur, calor humiditate conditur et emollita cutis hinc inde levissime penetratur. Igitur, frater, si delicias quæris, perniciem diligis et in dulci flumine letaliter 25 vis submergi, venenum in zucaro appetis et in æternas angustias risu et canticis vis deduci. Crede nobis, crede et in hujus vitæ deliciis omne malum latitare agnosce. Vigor enim carnis est valetudo virtutis. Quo audito conversus canis quievit.

30 Proverbium, quod sapiens debet esse temperatus in ubertate nec gulæ servire.

De vulpe et mustela, cap. 4.

Macilenta vulpes, replendæ cutis curam agens, antidotum et magistrum quærebat; cujus quidem gnara mustela ei obvia 35 dixit: expertum quære, nam experientia facit artem. At illa respondit: scio, filia, scio, quia jam experta meæ habitudinis

15

sum magistra. Deinde cum circuitu vigili suis sordibus involutum porcum pinguissimum invenisset, obstupescens miranda crassitie, sic jacentem diligenti prius contuitu circuivit cernensque in posterioribus eum vili cutis apertura fœdatum, 5 coram posita mox accessit et dixit: te doctorem replendæ cutis fore tam nimirum relatu quam ipsa habitudo tua docuit. Idcirco dignum mercede repletionis documentum macra expostulo. Attamen, reverende doctor, ne turberis, prius te quæstiuncula pulso. Audivi enim in plilosophicis scholis, quod admiratio 10 disciplinæ sit radix, ramusculus quæstio et satisfactio dulcis fructus. Cui ille tunc exhilaratus sic inquit: postquam dignata es, debitæ calliditatis magistra, ad paupertatis nostræ venam doctrinalem recurrere, certe mihi debitum est respondere. Statim ergo illa subjunxit: quid est, propter quod te non solum tanta fœditate foedum, verum et in posterioribus video te corrosum? Mirandus es certe satis cutis plenitudine, non autem minus sordidus pruriginoso es ulcere. At ille rubore confuso vultu respondit: nempe, carissima, facinus hoc est pestilentissimi muris ac minime morsus acumine passus 20 est sensus, quia moles pinguedinis nec sensum pati nec motu subvehere permisit. Nonne crassities venatorum insensibiliter letalem patitur ictum? Ad hæc vulpes antiquæ eruditionis sententia sic inquit: maledicta sit talis pinguedo stupefactiva sensus, dissolutiva motus, sorde referta, doloroso opere gravida, generationis orbata gaudio et vitæ privata tripudio. Plura enim pinguedine suffocantur et prolifica virtute orbantur. Gaudeo certe omni modo nescia tui et cara est mihi admodum experientia mei. Naturæ de cætero obediam, juxta quod sapientiæ est sententia, quæ pluribus ingens salutis mater et modicis contenta est. Nec, paucis tantum egens, obediam amplius 1 intemperantiæ gulæ, quæ infirmitatis fontana, libidinis poena, desipientiæ semita, mortis janua, stat nullo fine epularum contenta. Ad salutem enim et vitam cum naturali lege ordinatus sit cibus, in perditionem et mortem suam immoderatus eo utitur fatuus. Eruditum igitur his magistrum, disciplina illicentiatum valedicto reliquit.

25

30

35

1 Andere lesen schlecht: obviam intemperantiæ.

1

Proverbium contra amatores vini.

De ape et bibione, cap. 5.

Mellis stillicidia in floribus apem lingentem bibio reperit et ibi causam, quid quæreret, mox petivit. Cui illa respondit: 5 mel sitibunda quæro, mel colligo de florum profundo. At ille hæc audiens ridens dixit: bene scripsit Aristoteles, quod amatores dulcium fatui sunt, putaveramque te sensatam fore ex regis gubernatione et arte, sed, ut cerno, operatione minor res tua est. Namque nondum nosti, quid est mel et vitalis suavi10 tas, cujus radicis de fructu et flore stillet. Attende, quia compatior siti tuæ, veni mecum et dabo tibi mellis cellarium plenum. Ut quid tota die sitibunda et anxia in aridis floribus tempestaris? egredere, en!1 te dulcedinis ducam ad fontem. At vero cum illum credula sequeretur, deductam ad vitem 2 15 sic allocutus est dicens: nimirum hæc est abundantia vitæ, abundantia gratiæ, dulcedo lætitiæ, valetudo mirificæ medicinæ, istud est mel suavissimum cor sustentans, hic balsamicus liquor substantiam salvans, hic ros nitidissimus homines Deosque lætificans. Bibe ergo mecum sitibunda satis et in jucun20 ditate recumbe. Ad hæc sagax illa vini odorem sentiens mox ita fertur dixisse: profecto hoc dudum audiveram, sed experientiam nesciebam, quia amatores vini sunt ebrii. Nimirum quia vino male semper ebrius es, rationis lucernula cares, quoniam et de vini corruptione genitus es, idcirco de proprie25 tate ejus corruptissime locutus es. Nam vinum mel ori est, sed quidem capiti venenosum fel. Sapit in ore, ardet in ventre, fumat in capite, contundit sensus, vigorem confundit, imaginationem fallit, rationem destruit, tollit mentem, visum obnubilat, nervos laxat, linguam balbificat, os inhonestat, ma30 nus mobilitat, pectus inflammat, spumat luxuriam, vim gignitivam enervat, gressus inordinat, totum vastat, ita ut a planta pedis usque ad verticem non sit in ebrio sanitas. Vinum quippe qui primum bibit, inebriatus est, inebrieatus sopitus, sopitus nudatus, nudatus inhonestatus, inhonestatus derisus. Eo ve35 nenatus Loth stuprum filiarum non sensit, Amon temulentus

1 Andere lesen: sed.

*

2 Andere lesen falsch: vegetem.

fratis gladio cecidit et Holofernes dux invictus, prostratus manu muliebri, pugione suo caput amisit. O quam amabile, dulce et omne venenum! Odis amantes, diligis te abhorrentes, occidis te perfruentes, submergis te sectantes, abutentes lædis, 5 mederis utentes te, utentibus vero mellitum es venenum. Quibus diffinitis recessit.

Proverbium contra amatores pinguium.

De aqua, oleo et flamma, cap. 6.

In lampade vitrea degens cum oleum aquæ superfusum 10 prius descendens in infima, mox in sublimia moveretur, locuta est aqua ei dicens: ut quid, frater, super me, quæ in olivæ radicibus te nutrivi, tanto impetu ingratitudinis spreta reverentia adscendisti? Ad illud respondit: quippe naturæ impetum et rationis vigentis sequens gressum, quo illa impulit, huc me 15 direxi nec licet quidem rebellem esse naturæ; nonne tu, carissima, impellente ea cum grata superis fuisses, abstracta de supernis mox in ima descendisti? Ad hæc aqua quiete subjunxit: ut video, nosti, doce me, quo modo natura supernatare te faciat? Cui oleum dixit: in promptu causa est, quia ignea 20 pinguedo me levat. Quod quidem aqua diligenter notante statim in lychno accensa scintilla se cœpit oleo nutrire, cumque illud se videret gradatim decrescere, flammam vero excrescere, sic paulatim indignatum fertur dixisse: adhæsisti suaviter, ut consumeres socium fraudulenter, quando satiabitur ardor tuus? 25 Et illa: quippe quando desiccabitur unctuositas tua; nisi enim a te prius amoveatur pinguedo, a me quidem comburendi non separabitur actio. An ignoras, quod ab Asbesto1 in æternum non separor, quoniam unctuoso humido ei inseparabiliter adhærente vivit perpetuo meus vigor? Sic in vitæ 30 primordio semel in corporis medullis accensa tamdiu exardeo, quamdiu in iis cibativa regnabit pinguedo. Nonne ardor libidinis tantum protenditur, quantum vita in luxuria incrassatur? Quibus dictis post modicum consumto oleo flamma venit ad aquam. Cujus extemplo 2 contra calidum frigus suum ap

*

1 Andere falsch: æstu. 2 Andere lesen unrichtig: exemplo.

posuit ac contra ardoris voraginem substantiali macredine se armavit, cœpitque mox flamma clamare et dixit: quid est hoc, quod agis, avara? cur vis exstinguere vitam meam? Nam consumere me tu vis, ut parum ante oleum destruxisti; novi 5 malitiam tuam, ego sum medicina tua. Quo dicto flamma exstincta est,

10

Proverbium contra amatores carnalis pulchritudinis ob luxuriam.

De camelo et duobus tauris dimicantibus propter vitulam, cap. 7 1.

Duobus letaliter adversum se cornu et ungula dimicantibus tauris camelus supervenit et, misertus mox exitiale bellum ac furorem cruentum, ingerens se, eos divisit dixitque: quænam vobis ratio odiendi, qua causa pugnandi est, cum ambobus 15 similem speciem natura donaverit vinculum diligendi? Dicite mihi, si ratione fortassis tantæ iracundiæ seminarium possit evelli? At illi dixerunt: nimirum, pater, hujus odii amor est causa, vitulam enim formosam diligimus, quam quilibet sibi appropriare volens, tam sæva pugna mutuo dimicamus. Quo 20 audito cum prudens ille libidinem hujus furoris occasionem notasset, mox pugnam diremit ratione et dixit: quod pulchritudo certe placeat oculo et vi amoris cor ad se delectabiliter trahat, non est vitium, sed natura, pulchrum cum sensus ex se delectet et cum bonum naturaliter attrahat. Attamen quod spe25 ciositatis placentia in luxuriam vertatur, hoc non natura, sed vitiositas est. Vult enim libido inepta puritatis abuti pulchritudine ac splendorem ejus suis fœditatibus sordidare. Cujus quidem compositionem natura miratur et admiratione delectatur et delectatione legis ordine utitur. Omnis autem species a 30 prima infabricata formosissima forma in creatis rebus exemplata est, cum summa arte facta sint omnia. Unde nostri 1 appetitus sunt in illam decoram, placabilem et summe pulchram formam per tractum rationis ordinandi. Quæ tamen pura, causalis et incorporalis formositas summe placere debet, intime

*

1 In d. ausg. v. 1630 ist dies c. 11. 2 Andere lesen: veri.

1

« PoprzedniaDalej »