Obrazy na stronie
PDF
ePub

Proverbium ostensivum proprietatum grati.

De cane et lupo, cap. 27.

Canis a domino verberatus cum ex doloribus decumbens clamaret, mox venit ad eum lupus nihil veritus sed secu5 rus, sicque visitator durissimus atque gravissimus, consolator asperrimis leniens, amarissimis mulcens, afflictionem addens afflicto proposuit dicens: cur de amico clamore conquereris et grandi voce de homine lamentaris? tu certe reus tibi es, qui tantum hominem semper dilexisti! Hæc sunt stipendia 10 meritorum tuorum; quia nocturno gelu et calore diurno gregem custodivisti, suscipe nunc dolorem. Cui quidem canis gratissimus clara gratitudinis sententia mox respondit 1: si bona suscepi de manu hominis, cur et non sustinerem nunc mala? non semper bonum expetimus ab amico, imo et si quando 15 inferatur, suscipiamus et malum. Nam si ex lege dilectionis pro amico malum non fugitur, ut quid ab eo tranquillissime non feratur illatum? Minus enim pro certo gratus esse dignoscitur, qui quandocunque, cujus dotatus est beneficentia, patienter ejus non tolerat offensam. At semper diligit, qui 20 amicus est, et semel accepto beneficio virtuosus semper est gratus, sicut asbeston, qui vere dilexit, accenditur et quasi fons vivus ingratitudinis vena aperitur. Est enim virtutis semper prosper actus. Ad hæc lupus discordiæ seminator adjunxit: et quod est beneficium tibi datum nisi post diei curriculum 25 panis frustum 2? Tu autem, cum animalia cætera nocte libera

quiescunt, æternus servus super gregem palpebris timorosis evigilas et aperto ore in diali caumate, inquieto pectore, lingua paralytiva sitis auram. Sic continuis latratibus tempestaris et infestis semper laniaris ursinis ungulis: sed nunquam pro pane 30 parvo dulcem tribuisti quietem et pellem 3! Tunc canis prudentius callido hosti respondit: nimirum cunctis inimicus et nocivus nihil unquam virtutis et gratitudinis cognovisti! Quid

*

1 In der ausg. v. 1630 folgt erst das distichon:

Si fortuna dedit dudum mihi dulcia, quare
Dedignor sub ea paucula dura pati?

2 Andere: tum.

gabe von 1630.

3 die worte: sed bis pellem fehlen in der aus

enim aliud est gratitudo quam caritatis justitia, liberalitatis lex debita et beneficentia æquitatis? tribuens pro uno centuplum ceu bona terra pro minimo maximum, ut matrix foecunda pro vili carissimum velut coctula nuda. Neque certe 5 ullum est liberalis beneficium modicum, quia cum virtutis quippe amore dedit principaliter semetipsum. Quid ergo

dignum dabitur pro virtute aut quid æquivalens reddetur pro grato homine? Pro certo nihil est, quod a grato liberali rependitur, nisi virtus pro virtute, amor pro amore, atque homo pro 10 homine quantocius redonetur. Vade igitur, quod hominis semper sum amicus et tuus propter hominem perpetuus inimicus. Quibus cum pavore auditis lupus mox in solitudinem fugit. Explicit liber tertius.

5

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI. DE HIS, QUÆ SUNT CONTRA LUXURIAM.

De vitio intemperantiæ contrario modestiæ1.

De murilego et porco, cap. 1.

Stabat murilegus in splendido prato, lingendo lingua pellem suam ut polleret etiam adhærentem pulverem expiare, sed contra porcus non longe in cœno fœtido, hinc inde perfusus, cutem spinis turpissimam jactatione hujusmodi amplius sordidabat. O, inquit, quam amœnissimus mihi lectus et 10 status hic est dulcissimus, quam mihi delectabilissimus census, quam tam fruibile balneum carni meæ, aqua refrigerii, stilla roris, transcendens nempe Libani latices, Damasci et Panormitani fontes et in bays et hanicis lavacra sospitatis 2. Atque murilegus dum hoc dicentem in sorde volutatum audiret, indig15 natus ad verbum et abominatus accubitum mente, voce quoque clariori hæc dixit: de falsitate talis extollentiæ multo magis quam de immunditiei fœditate dolerem, nisi, ut tibi referrem aliquid per eloquium, parum me direxisses. Quid enim hoc est ubi jaces? At ille respondit: lutum cœnumque. Tunc 20 murilegus increpando adjunxit: bene es porcus, quia delectaris in fœtidis, impinguaris in sordibus et lætaris in rebus pessimis. Cui porcus impatiens dixit: vade, judica mures tuos; quid mihi et tibi? At ille: bene Salomonicum est, non arguere derisorem, ne oderit te. Attamen pestilenti muri judex 25 auctoritate naturæ constitutus sum suus, et tibi immundo, si percipis, natura in moribus corrector sum tuus; te namque lin

*

1 Die überschrift lautet in d. ausg. v. 1630: contra amatores immunditiæ. 2 Die stelle lautet in d. ausg. v. 1630 so: Damasci fontes et Panormitana balnea sospitate!

gendo lingua vitare sordes edoceo, si attendis, at illum scilicet murem judico, cum in maleficiis eum judicialis ungula comprehendit. Vide, quæso, quam cara est Deo grataque munditia tam animæ quam naturæ. Ille enim cœlum sibi 5 in æternum paravit mundissimum et replevit luce clarissima mundum, animam de candidato semine generat et puro membra sanguine cibat, mira quidem rutilantia flores germinat ac splendenti pluma, squama et pellicula carnes ornat. Sic natura pretiosas gemmas gignit purissimas et metalla quidem 10 puritate splendentia parit, et condit suo diverso modo digesta. Ut quid ergo in inmunditiis delectaris? Nescivisti, quod, expulsiva dissoluta virtute, retentis fœditatibus caro perit? Et ideo si vitam tantum diligis, sordes fuge et ad purgativum mox lavacrum adscende. Quo dicto requievit.

15

Contra amatores deliciarum luxuriosos.

De porco et vulpe, cap. 2.

Speciose porcus a suo domino enutritus cum impinguatus recumberet, ad eum veniens vulpes salutavit et dixit: quomodo est tibi, frater? At ille respondit: quid petis? nonne hoc cer20 nis, quod lætus, satiatus, incrassatus, nunquam fatigatus, sed delectatus requiesco? Nam inveni hominem secundum cor meum, qui facto mane mihi in abundantia cibum anteponit, nunquam esurire permittit, imo ad esum me interdum pigritantem apponit, luti suavissimum lectum stravit atque dulci manu blan25 ditur pruritum recumbentis. Non solum pati morsum me unquam a canibus ad debilitationem, cum vagor, sustinuit, sed nec latratum pavescere me permisit. Quid plura? eo procurante semper vivo in croceis. Ut quid ergo tu sic tota die vaga et famelica circuis et cum tali amico ad habitandum non venis? 30 Quibus vulpes auditis super insensatum ridens subjunxit: bene verum est, quod crassities tondet sensum, tollit motum et continuatæ subvertunt deliciæ intellectum. Propter quod parum vidisti nec unquam rectitudinaliter judicasti. Nimirum iste homo piscator factus est super terram, cibali dulcedine ornat 35 hamum, ut ad mortem suaviter trahat incautum ; ille magnes factus est hominis plurimum attractivus, qui cum risu occidit,

attractum cibis deducit ad suspendium et ut venator callidus dulci fistula vocat ad laqueum; replet namque ventrem tuum, ut decoctum te sapidius comedat, dat furfur, ut pinguedinem faciat, accommodat brodium, ut carnem assumat. O si in5 trasses domum ejus et diligentius conspexisses, profecto ex infumatis inibi pendentibus aliis, quos ita nutriverat, ab eo paratum tibi incendium cognovisses. Bonis cibis te ducit ad mortem et in sempiternas tristitias tibi delicias has convertet. Absit

a me talis amicus, qui subornat amori odium et æternæ mortis 10 sub mundi deliciis condit hamun. Abominor cibum ejus blandientem, repudio manum, extunc totum ejus sperno solatium, nolo certe, ut risu me conducat ad luctum nec suis falsis deliciis a me separet pellis vitale consortium. Calicem Pharaonis eligo, non ferculorum canistrum, sperno paleam, non fla15 gellum, sagittam Jonathæ intra me diligo et Joabi refugio basium. Quibus sic probatis mox fugit.

Proverbium de malo deliciarum.

De cane et lupo, cap. 3.

Sub meridiano æstu canem, aperto ore ac pectore inquie20 tato in accubitum sui cordis refrigerium attrahentem inveniens lupus dixit: o insensate miser et sponte calamitati subjectus! si tantum tibi placent angustiæ, ut quid ergo cum Empedocle Siculo te non Ætnæ refertam miseria projicis in fornacem? Nimirum si te delectant contra naturam poenalitates, exspecta 25 parum, quia in morte cuncta poenalia invenies. Ut quid ergo in tantilla vita spretis refrigeriis ex nunc ardes? Namque tu in nocte ovibus quiescentibus somnum nescis, illis tota die pascentibus non quiescis, panem tantum et aquam sumis, nocturno gelu et diurno caumate, illis spisso vellere coopertis ac mutuo 30 se foventibus, tu nuda pelle in tempestatis aëre solus degis, illis quidem sine timore jacentibus tu suspensa palpebra hinc dentem hinc ungulam in aperto vigilans pertimescis. Quænam sunt interdum deliciæ tuæ nisi acetosum lac, intestinum fœtidum, lectus lapideus et suavis odor stercoris ovium? Quid 35 plura? Cunctis es juste infelicior et tu tibi ipsi mundum jam

fecisti infernum. Surge, surge, miser, et relictis pœnis quære

« PoprzedniaDalej »