T. Livii ... Historiarum ab urbe condita libri qui supersunt omnes, ex recens. A. Drakenborchii, accedunt notæ integræ ex editionibus J.B.L. Crevierii [ed. by T. Gaisford].

Przednia okładka
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 38 - , inquit. Ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maxime P. Horatio pâtre proclamante se filiam jure caesam judicare : ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse.
Strona 186 - Jam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret. Placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit, postremo concessum âOPatribus, modo ne lex Icilia de Aventino, aliaeque sacratae leges abrogarentur.
Strona 405 - Maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est. Intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur.
Strona 250 - Hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem ac restitutorem, ingressum aedem Feretrii Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
Strona 105 - Tan ti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, nee qui cónsules secundum quosdam, nee quid quoque anno actum sit, in tanta vetustate, non rerum modo, sed etiam auctorum, digerere possis.
Strona 412 - Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
Strona 326 - Adaaticum vocant. li in utrumque mare vergentes, incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Apenninum, ad inferum mare: postea trans Apenninum, totidem, quot capita originis erant, coloniis missis: quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo, qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
Strona 314 - Quae quum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur 15 manus ad caelum tollens precatus esse, ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire quam minimo suo prívato incommodo 16 publicoque populi Romani liceret.
Strona 44 - Numa rege fuerat, requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax 8 veniaque ab diis inpetrata esset, credebant. ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacriflcia lovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum esse, nee solum nullam ei oblatam caelestium speciem, sed ira lovis sollicitati prava religione fulmine ictum cum domo conflagrasse.
Strona 250 - Omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima Jovis Feretrii templo intulisse , exposui...

Informacje bibliograficzne