Obrazy na stronie
PDF
ePub

XII.

Romæ

in præ.

qui Judæorum" legem inserere Christianæ fidei voluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. Sed me maxime captum et offocatum quodammodo deprimebant corporalia cogitantem moles illæ, sub quibus anhelans in auram tuæ veritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.

22. Sedulo ergo agere cœperam, propter quod veneram, ut Fraus docerem Romæ artem rhetoricam, et prius domi congregare discipulorum aliquos, quibus et per quos innotescere cœperam; et ecce cognosco Nam alia Romæ fieri, quæ non patiebar in Africa. ceptores. revera illas eversiones' a perditis adolescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi. Sed " subito," inquiunt, "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium;" desertores fidei, et quibus præ pecuniæ Ps. 138, charitate justitia vilis est. Oderat etiam istos cor meum, quamvis non perfecto odio. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse, quam eo quod cuilibet illicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur, manum inquinat; et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem, et revocantem, et

22.

" Nec immerito nos ad bujusmodi scripturas, tam inconsonantes et varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus, sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne, multa enim a majoribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quæ nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant; præsertim quia, ut jam sæpe probatum a nobis est, nec ab ipso hæc sunt, nec ab ejus Apostolis scripta, sed, multo post eorum assumptionem a nescio quibus, et ipsis inter se non concordanti bus, semi-Judæis, per famas opinionesque comperta sunt. Faustus 1. xxxiii. c. 3. Indeficientes ego præceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque cum capitulum (Matt. 5, 17.) hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pæne ieram in consilium Judæus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere sed adimplere-vide, si quid impedire jam poterat, quin factus essem Judæus. Sed huic periculo me Manichæi veneranda fides eripuit. Id. xix. 5. Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus

Id.

necessitudinem Manichæa fides reddidit
tutum, quæ principio mihi non cunctis,
quæ ex Salvatoris nomine scripta legun
tur passim credere persuasit, sed probare
si sint eadem vera, si sana, si incorrupta;
esse enim permulta zizania, &c.
xviii. 3. Volunt nescio quos corruptores
divinorum librorum ante ipsius Mani-
chæi tempora fuisse; corrupisse autem
illos, qui Judæorum legem Evangelio
miscere cupiebant. Aug. de Util. Cre-
dendi, c. 3.

* Proferendus est namque tibi alius
codex eadem continens, et tamen in-
corruptus et verior, ubi sola desint ea
quæ hic immissa esse criminaris. Non
faciam, inquis, ne ipse corrupisse credar.
Hoc enim soletis dicere. Aug. de mor.
Eccl. Cath. c. 19. §. 61.
Cum ex
adverso audieris "proba," non confugias
ad exempla veriora, vel plurium codicum,
vel antiquorum, vel linguæ præcedentis,
unde hoc in aliam linguam interpretatum
est, sed dicas "inde probo hoc illius
esse, illud non esse, quia hoc pro me
sonat, illud contra me.
Tu es ergo
regula veritatis? c. Faust. xi. 2. cf.
xxxii. 16. de Util. Credendi, c. 3. §. 7.
Ep. 82. §. 6.

y Vid. sup. ad l. iii. §. 6.

Et

ignoscentem redeunti ad te meretrici animæ humanæ.
nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos
diligam, ut pecuniæ doctrinam ipsam, quam discunt, præ-
ferant, ei vero te Deum veritatem et ubertatem certi boni et
pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam malos
propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

[ocr errors]

Doctu

mittitur

ab Am

tur.

103, 15.

23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam XIII. ad præfectum urbis, ut illi civitati rhetoricæ magister provi- rus rhederetur, impertita etiam evectione publica; ego ipse ambivi toricam per eosdem ipsos manichæis vanitatibus ebrios, quibus ut Mediocarerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione proposita lanum; me probatum præfectus tunc Symmachus mitteret. Et veni brosio Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum suscipiorbi terræ, pium cultorem tuum; cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem frumenti tui, et lætitiam olei, et sobriam Ps. 4, 8. vini ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare cœpi, primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperbam, sed tanquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi explorans ejus facundiam; utrum conveniret famæ suæ, an major minorve proflueret, quam prædicabatur: et verbis ejus suspendebar intentus; rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar suavitate sermonis, quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Cæterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichæas fallacias aberrabat; iste autem saluberrime docebat salutem. Sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam: Ps. 118, et tamen propinquabam sensim et nesciens*.

115.

24. Cum enim non satagerem discere quæ dicebat, sed XIV. tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi quippe jam Audito

y Evectio, quod aliis diploma, facultas erat utendi equis cursui publico destinatis, quod privato haud licuit. Unde lex ab Honorio data ferebat: "Ne quis sibi deinceps cursum publicum privatus usurpet, nisi cum aut a nobis evocatur, aut a clementiæ nostræ veneratione

Ambrosio paulatim ab

discedit." Narrat Julius Capitolinus, errori-
in Pertinace, quod is "tunc præfectus bus resi
cohortis, in Syriam profectus, T. Aurelio piseit.
imperatore, a præside Syriæ, quia sine
diplomatibus cursum usurpaverat, pedi-
bus ad Antiochia ad legationem suam
iter facere coactus est." Ed. Ben.

desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quæ diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum* quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam cœperant videri; et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichæos putaveram, jam non impudenter asseri existimabam; maxime audito uno atque altero, et sæpius ænigmate soluto de Scriptis veteribus; ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar* spiritaliter. Itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus' resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia defensionis partes æquabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.

25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantura, dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichæos quidem relinquendos esse decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos præponebam; quibus tamen philoso

z Vid. sup. ad l. iii. c. 7. p. 36. Irrisione fœda tanquam proprio quodam telo, contra Ecclesiam utebantur Manichæi. Vid. sup. §. 16. et l. iii. c. 10. et not. ibid. et alibi passim, quod reliquiæ Faust. et Secundini miserabiliter confirmant. "Bene nosti, quod reprehendentes Manichæi catholicam fidem, et maxime V. T. discerpentes et dilaniantes, commovent impe

ritos." Aug. de Util. Credendi, c. 2. §. 4. "Exstitit quædam perditissima secta Manichæorum, acceptas Scripturas et lectas irrisit; reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit." Aug. in Ps. 146.

a Vid. sup. ad §. 19.

phis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

Hanc vitæ partem summatim recenset Aug. in lib. de util. credendi (c. 8.) si forsan Honorato viam eandem inire persuadeat: quædam autem habet illa narratio, quæ huic lucem affundant. "Edam tibi ut possum, cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quærerem veram religionem, quo nunc exposui esse quærendam. Ut enim a vobis trans mare abscessi, jam cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset: quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem, cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quæ nos movebant, quasi de cælo promittebatur, audivi, eumque excepta quadam eloquentiâ talem quales ceteros esse cognovi; rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse poenitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Sæpe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Sæpe rursus intuens quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam

perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quærere, quænam illa esset auctoritas; cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat; atque inter hæc sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam et jam fere me commoverant nonnullæ disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipsa vetere Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quærendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset qui posset docere.

I.

nus nec

chæus

nec ca

Is. 50, 10.

6.

LIBER SEXTUS.

Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum, Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accenditur.

1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesAugusti seras? An vero non tu feceras me, et discreveras me a quaMani- drupedibus et volatilibus cœli? Sapientiorem me feceras, et ambulabam per tenebras et lubricum, et quærebam te foris a tholicus. me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, et diffidebam et desperabam de inventione veri. Ps. 34, Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandæ veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichæum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit lætitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriæ meæ, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum Luc. 7, tibi flebat, et feretro cogitationis efferebat, ut diceres filio 14. 15. viduæ: Juvenis, tibo dico, surge; et revivisceret et inciperet

loqui, et traderes illum mutri suæ. Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum

a Noli foras ire; in teipsum redi, in Vera Relig. c. 39. Vide inf. 1. vii. c. 7 interiori homine habitat veritas. Aug. de et 10.

« PoprzedniaDalej »