Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXXII.

Veri

sensus a

revelan

Ps. 142,

10.

veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem
cæteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo ita-
que, Deus meus, tam
præceps esse, ut hoc illum virum de te
meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque
cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus inve-
nire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et
tamen in eis inveniri potest.

43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; Scrip- si quid homo minus vidit, numquid et Spiritum tuum turæ bonum qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidSpiritu quid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, sancto etiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis tur. veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit cæteris excelsior*. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas nos, non error illudat". Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quæ nostræ vires, quæ tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient"? Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meæ, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba tua Veritas dicere voluerit, quæ illi quoque dixit quod voluit.

h Cum divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate fidei Catholicæ muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturæ non impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturæ circumstantia pertractari et discuti non potest, saltem id solum

quod fides sana præscribit. Aliud est enim quid potissimum Scriptor senserit non dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam si Scriptoris voluntas incerta sit, sacræ fidei congruam non in. utile est eruisse sententiam. Aug. de Gen. ad Lit. 1. i. fin.

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa.

I.

Invocat

bonitate

1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam, Deum, quam præparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras cujus ei nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem se præprævenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut ventum agnoscit. audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et prævenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti; quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui præstares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua præveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti' me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Dominus meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene site, a quo mihi est ut sim cui bene sit.

Creatu

2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua sub- II. sistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, ne* de te æquale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid Dei bo

a Vid. l. i. §. 2. et n. c. p. 2. b Nec faciendis eguit, qui factis non eget. Aug. c. adv. Leg. et Proph. 1. i. c. 4. Ille quippe servitute nostra non indiget, nos vero dominatione ejus indigemus,

ræ ex

nitate subsis

ut operetur et custodiat nos; et ideo verus tunt et
et solus est Dominus, quia non illi ad perfici-
suam, sed ad nostram utilitatem salutem- untur.
que servimus. Aug. de Gen. ad Lit.
1. viii. c. 11.

1.

enim te promeruit cœlum et terra, quæ fecisti in Principio ? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura", quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quæque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe præstantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe præstantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerunt ut essent saltem informia, quæ neque hoc essent, nisi ex te?

*

3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem Gen. 1, invisibilis et incomposita? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturæ spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret" similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non æqualiter, tamen conformis formæ æquali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod Ps. 72, sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. Bonum autem illi est hærere tibi semper, ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosæ abysso similem. Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine, in ea Eph. 5, vita fuimus aliquando tenebræ, et in reliquiis obscuritatis nostræ laboramus, donec simus justitia tua in Unico tuo sicut montes Dei: nam judicia tua fuimus, sicut multa abyssus'.

18.

8.

Ps. 35,

7.

d Creatura, quamquam spiritalis et intellectualis et rationalis, potest habere informem vitam.-Aversa enim a sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quæ informitas ejus est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen sapientiæ, quod est verbum Dei. A quo enim existit ut sit, utque vivat, ad illum convertitur ut sapienter et beate vivat. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. c. 5.

Quod cum ita sit, huic naturæ, quæ in tanta excellentia creata est, ut licet

ipsa sit mutabilis, inhærendo tamen incommutabili bono, id est, summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendæ non sufficiat nisi Deus; profecto non illi adhærere vitium est. Aug. de Civ. Dei, l. xii. c. 1.

Quid "montibus Dei" designetur, vid. Aug. in Joann. Tract. i. &c. et in Ps.35,7, ubi (6.10.) ita pergit; "Abyssum dicit profunditatem peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum. Sicut

Ex Dei

Gen. 1,

3.

4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, Fiat lux, 11. et facta est lux; non incongruenter hoc intelligo in creatura gratia spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares, omnia. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quæ illuminari posset; ita nec cum jam esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique hærendo*; ut et quod utcumque vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi gratiæ tuæ, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo" tu es. 5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi IV. ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quæ non eget non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuæ, rebus cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas; Gen. 1, non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur Spiritus tuus bonus, hos in se requi- Num. escere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommu- &c. tabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non hoc est vivere quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad

:

[ocr errors]

montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur, Auxilium meum a Do. mino.' Sed unde? Quia levavi oculos meos in montes.' Quid est hoc? Latine dicam In ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant, Quare? Quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit. Sed nondum es mons, nondum es abys. sus: fuge abyssum, adtende in montes;

sed nec remaneas in montibus. 'Auxilium
enim tuum a Domino, qui fecit cælum

et terram.""

Inde est civitatis sanctæ, quæ in sanctis Angelis sursum est, et origo, et informatio, et beatitudo. Nam si quæratur unde sit, Deus eam condidit; si unde sit sapiens, a Deo illuminatur; si unde sit felix, Deo fruitur. Subsistens modificatur, contemplans illustratur, inhærens jocundatur; est, videt; amat; in æternitate Dei viget; in veritate Dei lucet; in bonitate Dei gaudet. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 24.

h Ille qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo ipse miser non potest esse, quia non se potest amittere. Id. 1. xii. c. 1.

Deus

conditis.

2.

11, 25,

10.

Ps. 35, eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitæ, et in lumine ejus videre lumen, et perfici, et illustrari, et beari.

V.

qui Deus

verbis

seos in

tur.

6. Ecce apparet mihi in ænigmate Trinitas, quod es Deus Trinitas, meus; quoniam tu, Pater, in Principio sapientiæ nostræ quod est, ex est tua Sapientia de te nata, æqualis tibi et coæterna, id est in primis Filio tuo, fecisti cœlum et terram. Et multa diximus de cœlo Gene- cæli, et de terra invisibili et incomposita, et de abysso tenetelligi- brosa, secundum spiritualis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita, et illuminatione fieret speciosa vita, et esset cœlum cœli ejus, quod inter aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei nomine, qui fecit hæc, et Filium in Principii * nomine, in quo fecit hæc; et Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quærebam in eloquiis sanctis ejus, et ecce Spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator universæ creaturæ.

tus est

super

ferri super

aquas.

VI. 7. Sed quæ causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo Cur dic- cor meum; ne me vana doceat, discute tenebras ejus, et dic Spiritus mihi, obsecro te per matrem charitatem; obsecro te, dic mihi quæ causa fuerat, ut post nominatum cœlum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum, tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum'? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

VII.

8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum Effectus dicentem, quia charitas tua diffusa est in cordibus nostris per Spiritus sancti. Spiritum sanctum, qui datus est nobis; et de spiritualibus Rom. 5, docentem et demonstrantem supereminentem viam charitatis, 1 Cor. et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus super

5.

12,1.31.

Eph. 3,
k Intelligimus Filium in Principii no-
14—19. mine, qui non Patri, sed per seipsum
creatæ creaturæ principium est. Aug.

de Gen. ad Lit. 1. i. §. 12.
1 Eadem iisdem fere verbis habet Aug.
Ib. §. 13.

« PoprzedniaDalej »