Obrazy na stronie
PDF
ePub

Adoles

et vitia

LIBER SECUNDUS.

Ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum vitæ annum, quem in paterna domo studiis intermissis consumpserat arbitrio proprio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, in quibus maxime miratur, se furtum quoddam gratis perpetrasse ; quod contra, cor humanum non nisi aliqua boni specie in malum trahi.

I. 1. Recordari volo transactas fœditates meas, et carnales centia corruptiones animæ meæ: non quod eas amem; sed ut amem ætatem te, Deus meus. Amore amoris tui facio istud, recolens vias recolit. meas nequissimas in amaritudine recogitationis meæ, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens me a dispersione in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inferis* in adolescentia, et silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et contabuit species mea; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.

11. Annum

cimum

in ar

dore li

2. Et quid erat quod me delectabat, nisi amare et amari? ætatis Sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum quasuæ de- tenus est luminosus* limes amicitiæ; sed exhalabantur sextum nebulæ de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non bidinoso discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso æstuabat, et rapiebat imbecillam ætatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira tua, et nesciebam. Obsurdueram stridore catenæ mortalitatis meæ, pœna superbiæ animæ meæ; et ibam longius a te, et sinebas; et jactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas.

con

sumptum.

a Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometræ vocant, et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est præter illud unum, quo cætera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam æqualitatis jure dominetur. Hinc vero in quamlibet

partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur. Sic animus à seipso fusus, immensitate quadam diverberatur, et verâ mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit, ubique unum quærere, et multitudo non sinit. Aug. 1. i. de Ordine, c. 2. vide inf. 1. ix. c. 4. . 10. et xii. c. 16. sub fin.

O tardum gaudium meum! Tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum, superba dejectione, et inquieta lassitudine.

3. Quis mihi modularetur* ærumnam meam, et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret, earumque suavitatibus metas præfigeret, ut usque ad conjugale littus exæstuarent fluctus ætatis meæ, si tranquillitas in eis non poterat esse, fine procreandorum liberorum contenta, sicut præscribit lex tua, Domine, qui formas etiam propaginem mortis nostræ *, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. Aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: Tribulationem autem carnis habebunt hujus-1 Cor. modi; ego autem vobis parco; et, Bonum est homini mulierem non tangere; et, Qui sine uxore est, cogitat ea quæ sunt ver. 32, Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio junctus 33. est, cogitat ea quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori. Has ergo voces exaudirem vigilantior, et abscisus propter regnum Mat. 19, cœlorum, felicior exspectarem amplexus tuos.

7, 28.

ver. 1.

12.

4. Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te; et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? Nam tu semper aderas misericorditer sæviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas jucunditates meas, ut ita quærerem sine offensione jucundari; et ubi hoc possem, non invenirem quidquam, præter te, Domine, præter te qui fingis" dolorem in præcepto, Ps. 93, et percutis ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te. Ubi eram, et quam longe exsulabam a deliciis domus tuæ, anno 32, 39. illo sexto decimo ætatis carnis meæ, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis*, licentiosæ per dedecus humanum, illicitæ autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum ut discerem sermonem facere quam optimum, et persuadere dictione.

b Fingis enim est, facis, formas, plasmas -Formas, inquit, dolorem in peccato, i. e. de dolore præceptum nobis facis, ut ipse dolor præceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est præceptum? Quando te flagellat qui pro te mortuus est. Qui et

istos filios sic voluisti exercere et erudire,
sic voluisti eis præcepta dare, ut non
essent sine timore, ne amarent aliquid
aliud, et obliviscerentur te verum bonum
suum. S. Aug. ad loc.

20. Deut.

III.

tione studi

orum

et de

5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum De pere- mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe jam cœperam grinalitteraturæ atque oratoriæ percipiendæ gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus causa, præparabantur, animositate magis quam opibus patris, muniparen- cipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro hæc? Neque tum pro- enim tibi, Deus meus; sed apud te narro hæc generi meo, posito. generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet ego et Ps. 129, quisquis hæc legit, cogitemus de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est ? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum *, quod ultra vires rei familiaris suæ impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui cordis mei.

1.

6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse cœpi, excesserunt caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo, ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversæ atque inclinatæ* in ima voluntatis suæ. Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctæ habitationis tuæ: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in Jer. 2, quibus ambulant qui ponunt ad te tergum, et non faciem.

27.

7. Hei mihi! et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, cum irem abs te longius! Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quæ cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, maxime

6.

que ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio ejus, filio ancillæ tuæ, servo tuo. Sed ne- Ps. 115, sciebam, et præceps ibam tanta cæcitate, ut inter coætaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso æquarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior.

8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniæ, et volutabar in cœno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus, quo tenacius hærerem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quæ jam de medio Jer. 51, Babylonis fugerat, sed ibat in cæteris ejus tardior, mater carnis meæ, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te futuri sæculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinæ. Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenæ, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuæ ; et prodibat tanquam ex adipe Ps. 72, iniquitas mea.

meorum.

7.

Furtum

cum so

9. Furtum certe punit lex tua, Domine, et lex scripta in IV. cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas. Quis enim fur æquo animo furem patitur? Nec copiosus dalibus adactum inopia. Et ego furtum facere volui et feci, nulla tratum.

perpe

V. Nemi

nem

compulsus egestate nec penuria, sed fastidio justitiæ*, et sagina iniquitatis. Nam id furatus sum quod mihi abundabat, et multo melius: nec ea re volebam frui quam furto appetebam; sed ipso furto et peccato. Arbor erat pirus in vicinia vineæ nostræ pomis onusta, nec forma nec sapore illecebrosis. Ad hanc excutiendam atque asportandam, nequissimi adolescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiæ more in areis produxeramus; et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas, sed vel projicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus; dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, Deus, ecce cor meum quod miseratus es in imo abyssi. Dicat tibi nunc ecce cor meum quid ibi quærebat, ut essem gratis malus, et malitiæ meæ causa nulla esset nisi malitia. Fœda erat, et amavi eam; amavi perire: amavi defectum meum; non illud ad quod deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi: turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium; non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.

10. Etenim species est pulchris corporibus, et auro, et argento, et omnibus; et in contactu carnis congruentia valet peccare plurimum, cæterisque sensibus est sua cuique accommodata causa. modificatio corporum; habet etiam honor temporalis, et

sine

imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictæ aviditas oritur: et tamen in cuncta hæc adipiscenda non est egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita quam hic vivimus habet illecebram suam propter quemdam modum decoris sui, et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque hominum charo nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. Propter universa hæc atque hujusmodi, peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, Domine Deus noster, et veritas tua, et lex tua. Habent enim et hæc ima delectaPs. 63, tiones, sed non sicut Deus meus qui fecit omnia; quia in ipso delectatur justus, et ipse est delicia rectorum corde.

11.

11. Cum itaque de facinore quæritur qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicujus illoc Animum enim peccati arguimus, sertis ad fruendum inferiora præponere. cum eum convincimus superioribus de- Aug. de Lib. Arb. 1. 3. c. 1.

« PoprzedniaDalej »