Obrazy na stronie
PDF
ePub

I.

dium.

LIBER DECIMUS.

Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum cognoscendum ineunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit.

1. Cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut et cogIn Deo nitus sum. Virtus animæ meæ, intra in eam, et coapta tibi, solo spes et gau- ut habeas et possideas sine macula et ruga. Hæc est mea 1 Cor. spes, ideo loquor; et in ea spe gaudeo, quando sanum 13, 12. gaudeo. Cætera vero vitæ hujus tanto minus flenda, quanto Eph. 5, magis fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in 27. eis. Ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam,

Ps. 115,

10. Ps.50,8.

Joh. 3,

21.

Cum

Deo

nota sint

arcana,

confiteri

illi.

13.

venit ad lucem. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.

2. Et tibi quidem, Domine, cujus oculis nuda est abyssus II. humanæ conscientiæ, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere quid est me mihi, tu refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et abjiciam me atque eligam te, et nec Heb. 4, tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi. 42, 18. Neque enim id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animæ et clamore cogitationis, quem novit auris tua. enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: quoniam tu, Domine, benedicis justum, sed prius eum justificas impium. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite.

Ecclus.

Ps. 5, 13.

Rom. 4,

5.

Cum

Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim* dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris; aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

fructu

bitur

3.

3. Quid mihi ergo est cum hominibus ut audiant confessio- III. nes meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos Quo ? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum confitead corrigendam suam. Quid a me quærunt audire qui sim, deinceps qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a quis sit, non quis meipso de meipso audiunt, an verum dicam; quandoquidem fuerit. nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus Ps. 102, hominis qui in ipso est? Si autem a te audiant de seipsis, 1 Cor. 2, non poterunt dicere, Mentitur Dominus. Quid est enim a te 11. audire de se, nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit, et dicit, Falsum est, nisi ipse mentiatur? Sed quia charitas Ibid. 13, omnia credit, inter eos utique quos connexos sibimet unum facit, ego quoque, Domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear; sed credunt mihi quorum mihi aures charitas aperit.

7.

1.

4. Verumtamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones præteritorum malorum meorum, quæ remisisti et texisti ut beares me in te, Ps. 31, mutans animam meam fide et Sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor ne dormiat in desperatione et dicat, Non possum ; sed evigilet in amore misericordiæ tuæ et dulcedine gratiæ tuæ, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suæ. Et delectat bonos audire præterita mala eorum qui jam carent eis; nec ideo delectat quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu Domine Deus meus cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiæ tuæ securior quam innocentia sua; quo fructu, quæso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi. Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt qui me noverunt et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt; sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me quid ipse intus sim, quo nec

IV.

Quod

fructus

confes

11.

8.

oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt; numquid cognituri? Dicit enim eis charitas qua boni sunt non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

5. Sed quo fructu id volunt? An congratulari mihi cupiunt magni cum audierint quantum accedam * munere tuo, et orare pro me sint cum audierint quantum retarder pondere meo? Indicabo me hujusce- talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, modi ut a multis tibi gratiæ agantur de nobis, et a multis rogeris pro sionis. nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, 2 Cor. 1, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc Ps. 143, faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; sed fraternus ille qui cum approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me: quia sive approbet sive improbet me, diligit me. Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et judicia tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de Apoc. 8, fraternis cordibus, thuribulis tuis. Tu autem, Domine, de3. lectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum; et nequaquam deserens cœpta tua, consumma imperfecta mea.

Ps. 50,

1.

11.

[ocr errors]

6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear* non tantum coram te secreta Ps. 2, exsultatione cum tremore et secreto morore cum spe; sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meæ, civium meorum et mecum peregrinorum, præcedentium et consequentium et comitum viæ meæ. Hi sunt servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo præciperet, nisi et faciendo præiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem

z Vid. sup. 1. vii. §. 5. p. 106. n. f. et p. 132. n. p. et p. 139. n. b.

ipse est enim qui genuit me et tuetur me et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc sim; sed 1 Cor. 4, neque meipsum dijudico: sic itaque audiar.

3.

Homo

novit.

12.

7. Tu enim, Domine, dijudicas me, quia etsi nemo scit homi- V. num quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est; ta- sese tomen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui tum non in ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. 1 Cor. 4, Ego vero quamvis præ tuo conspectu me despiciam, et æsti- 3. mem me terram et cinerem; tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe videmus nunc per speculum in ænig- Id. 13, mate, nondum facie ad faciem : et ideo quamdiu peregrinor 2 Cor. 5, abs te, mihi sum præsentior quam tibi, et tamen te novi nullo 6. modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, quia fidelis 1Cor.10, es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut possimus sustinere. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam. Quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebræ meæ sicat Is. 58, meridies in vultu tuo.

13.

10.

Deum amat;

modo ex

Deus

Rom. 1,

20.

8. Non dubia sed certa conscientia, Domine, amo te. Per- VI. Quid cussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et cælum, et amat, terra, et omnia quæ in eis sunt, ecce undique mihi dicunt ut cum te amem, nec cessant dicere omnibus ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis cui misertus eris, et misericordiam et quopræstabis cui misericors fueris: alioquin cœlum et terra sur- creaturis dis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? cognosNon speciem corporis, nec decus temporis, non candorem citur. lucis ecce* istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum Ib.9,15. suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non hæc amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animæ meæ quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit

edacitas, et ubi hæret quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo.

9. Et quid est hoc? Interrogavi terram', et dixit, Non sum; et quæcumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus; quære super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: Fallitur Anaximenes; non sum Deus. Interrogavi cœlum, solem, lunam, stellas; Neque nos sumus Deus quem quæris, inquiunt. Et dixi omnibus his quæ circumstant fores carnis meæ : Dixistis* mihi de Deo meo quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: Ps.99,3. Ipse fecit nos: Interrogatio mea, intentio mea; et responsio eorum, species eorum. Et direxi me ad me, et dixi mihi, Tu quis es? Et respondi, Homo. Et ecce corpus et anima in me mihi præsto sunt; unum exterius, et alterum interius. Quid horum est unde quærere debui Deum meum*? Jam quæsiveram per corpus a terra usque ad cœlum, quousque potui mittere nuntios, radios oculorum meorum. Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales præsidenti et judicanti de* responsionibus cœli et terræ et omnium quæ in eis sunt dicentium: Non sumus Deus, et ipse fecit nos. Homo interior cognovit hæc per exterioris ministerium: ego interior cognovi hæc; ego, ego animus per sensum corporis mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed ipse me fecit.

10. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet hæc species? Cur non omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt: non enim præposita est in eis nuntiantibus sensibus judex ratio. Rom. 1, Homines autem possunt interrogare, ut invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciantur; sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt. Nec respondent ista interrogantibus, nisi judicantibus; nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem

20.

b Vox quædam est mutæ terræ species terræ. Adtendis, et vides speciem ejus, vides et consideratione tua tamquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Aug. in Psal. 144. §. 13.

• Nonne considerata universa pulchritudine mundi hujus, tamquam una voce tibi species ipsa respondet, Non me ego feci sed Deus? Id. ib.

« PoprzedniaDalej »