Obrazy na stronie
PDF
ePub

fuerit: an etiam ipsâ re cognità per delectationem se delectaverit, et quà, et num forsan pollutio vel motio carnis indè secuta sit?

An domi retinuerit, vel luxuriosè aspexerit picturas, imagines, statuas impudicas? An usus sit verbis turpibus cum intentione peccandi, vel provocandi alios ad peccatum, et ad quod peccatum

Quoniam verò ista omnia mala nulla essent nisi præcessissent cogitationes mala: Nemo enim, ut ait sanctus Augustinus, volens aliquid facit, quod non in corde priùs dixerit. Circà cogitationes hæc quærenda sunt:

An habuerit cogitationes turpes et immundas, et in illis voluntariè hæserit, et delectatus fuerit? Et an non solum cogitationibus, sed etiam rebus turpibus cogitatis delectatus sit? Dicendum quibus rebus, an peccato cum conjugatâ, vel moniali, etc.? Etiam si illud actu complere noluisset, nec sufficit dicere: delectatus sum rebus turpibus. An voluntariè etiamsi brevissimo solùm temporis spatio desideraverit rem habere cum aliquâ vel cum aliquo? Quod peccatum est ejusdem speciei, cujus opus ipsum. Itaque dicendum, an cum conjugatâ, cum solutâ, cum moniali, cum virgine, cum cognatâ.

De Peccatis Conjugatorum.

Cum multa sint, quæ à conjugibus in usu conjugii peccari possunt, nonnulla hic enumeramus.

Quidem ex Scripturis et sanctis Patribus constat duos tantùm esse casus, quibus sine omni peccato, immò et meritoriè, actus conjugalis fieri potest. Prior. est, dum fit generationis causà. Posterior, quandò conjugi petenti debitum redditur.

Venialem itaque habet culpam actus conjugalis, quandò fit solius voluptatis causâ, nec alia adest cir

cumstantia mortalem culpam inducens. Quòd enim talis concubitus culpam habeat, indè patet, quia in eo voluntas reverà obsequitur libidini eam expetens, atque in eam spontè consentiens, quemadmodùm S. Augustinus docet (de bono conjug. cap. 10.): hoc autem fieri non potest sine peccato, ut eodem loco docet sanctus Augustinus.

Habere venialem culpam, quoties fit tantùm vitandæ fornicationis causâ, seu generaliter in remedium incontinentiæ, docent multi doctores, negant alii non pauci; et manet incertum.

Multi sunt casus, in quibus actus conjugalis culpâ mortali non caret.

Primus, si quis ità intemperanter utatur conjuge, ut non se contineat intrà actum conjugalem, paratus etiam cum aliâ non conjuge, aut cum eâdem, quamvis conjux non esset, fibidinem suam explere; atque omninò voluptatem illam sic amet, ut eam Dei timori anteponat. De talibus ait Tobiæ Angelus : Qui conjugium ità suscipiunt, ut Deum à se et à suá mente excludant, et suæ libidini ità vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. Et Dominus in Evangelio: Qui amat uxorem suam plus quàm me, non est me dignus. In eos competit illud S. Hieronymi: Nihil fœdius amare uxorem quasi adulteram. Contrà verò: Si conjuges magis diligant in suá conjunctione quod honestum, quàm quod inhonestum, hoc eis autore Apostolo, secundùm veniam conceditur. (S. August. de bono conjug.)

Secundus, quandò quis uxorem gravidam cognoscit cum probabili periculo perdendi foetum. Hunc casum expressit sanctus Hieronymus, (Lib. 2. contra Jovin. cap. ultimo.) dicens: Imitentur saltem pecudes, et postquàm uxorum venter intumuerit, non perdant filios. Et apud Bedam (in lib. pœnitentiali, cap. de fornicatione. ), poenitentia præs cripta legitur iis qui contrà facerent, tanquam qui

graviter peccassent. Sciendum autem quod in hoc casu exigere debitum, sed et reddere, mortale peccatum est, sicut furioso reddere gladium.

Tertius, quandò quis congreditur cum uxore menstruata; de quo tamen casu variant doctorum sententiæ. Sed de eo primùm audienda est sacra Scriptura, quæ cùm hujusmodi congressum prohibuisset, (Levit. 18. 19.) et inter illa peccata numerasset, quæ etiam in novâ lege peccata sunt; eamdem prohibitionem repetit, (Ibid. 20. 18.) et quidem constituto inter utrumque mortis supplicio. Quam repetionem expendens sanctus Augustinus, (Lib. 3. de Peccatis et Remiss. c. 12; et Quæst. 64. in Levit.) Hoc, inquit, cùm superiùs satis sufficienter prohibuisset, quid sibi vult quòd etiam hic hoc eisdem præceptis voluit adjungere? An fortè ne in superioribus quod dictum est, figuratè accipiendum putaretur, etiam hic positum, ubi talia, prohibita sunt, quæ etiam tempore Novi Testamenti, remotá umbrarum veterum obscuritate, sine dubio custodienda sunt. Quod videtur etiam per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata, quæ non figurate, sed manifesta iniquitatis sunt, hoc commemorat, ad mulierem menstruam si quis accedat, et inter justitiæ merita si non accedat. Qua in re non natura damnatur, sed concipienda prolis noxium prohibetur. Sanctus verò Hieronymus commentario in Ezechielem latiùs explicat cur à Deo prohibitum sit. Quia, inquit, si eo tempore vir coïerit cum muliere, dicuntur concepti fœtus vitium seminis trahere; ità ut leprosi, et elephantiaci ex ea conceptione nascantur, et in foda in utroque sexu corpora parvitate vel enormitate membrorum sanies corrupta degeneret.

Quod autem hic casus extendendus sit ad utrumque conjugem, etiamsi debitum reddat tantummodò, præter locum expressum Levit. 20. suadet jam dicta ratio, quæ utrique communis est; quia eò cooperan

tur ambo ad nocendum notabiliter homini nascituro: idemque sonare videntur verba sanctorum. Augustini et Hieronymi. Hanc sententiam tenent SS. Thomas Bonaventura, etc. quamquam non omnes hi autores mortalem culpam adscribant reddenti debitum. Beda (in lib. pœnitentiali, cap. de fornicatione.) gravem pœnitentiam præscribit non abstinentibus à menstruatâ.

Quartus; peccat mortaliter qui per usum veneris immoderatum notabiliter suæ aut conjugis nocet sanitati. Quod etiam rectè extenditur ad reddentem debitum.

Quintus casus est, quandò usus naturalis mutatur in eum qui est contra naturam, id est, in eum modum, quo secundùm naturam homo concipi non potest; cujus meminit etiam sanctus Augustinus, (Lib. de bono conjug. cap. 10. et alibi. ). Hujus peccati gravitatem atque enormitatem pluribus locis cum detestatione notat sacra Scriptura.

Sextus, si in ipso actu conjugali optent conjuges sibi filios non nasci, multòque graviùs peccant si malitiosè conceptionem prolis impediant, ut faciebat Onan, de quo cap. 38. Genes. Qui sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, suam viduam) semen fundebat in terram,, ne liberi fratris nomine nascerentur : et idcircò percussit eum Dominus, quòd rem detestabilem faceret.

Nec minus graviter peccant conjuges, si conceptam prolem, medicamentis aut aliis quibusdam viis extinxerint aut abortum procuraverint; sed præsertim, si crimen ad foetum usque animatum extendatur. Item peccant, si conjugale debitum petenti, dum potest et debet reddi, non reddiderint.

Quantùm ad oscula, amplexus, tactus libidinosos inter conjuges, si fiant tantùm in ordine ad actum conjugalem, rationem habent conjugalis actus, illisque applicari oportet quod de ipso actu jam diximus. Si verò non fiant in ordine ad actum conjugalem,

soliusque libidinis explendæ causâ, peccata sunt, magis vel minùs gravia, pro majori, minorive libidine, et quidem si conjuncta sint cum periculo pollutionis, vel cum ipsâ pollutione in alterutro conjugum, ra— tionem habent peccati contra naturam, quod mollities dicitur, de quo suprà.

DU SEPTIÈME ET DU DIXIÈME

CES

COMMANDEMENT.

s deux Préceptes doivent être joints ensemble comme les précédens, parce qu'ils ont la même relation entr'eux. Le septième défend toute injuste usurpation et détention du bien d'autrui. Le dixième dé-、 fend le désir même de le prendre ou de le posséder injustement.

Si ces deux préceptes obligeoient si étroitement les Juifs charnels et grossiers, qui pour la plupart ne connoissoient et ne souhaitoient d'autre récompense de leur soumission à la loi, qne les biens de la terre; quel crime ne sera-ce pas pour des Chrétiens d'enfreindre ces deux préceptes, eux à qui Jésus-Christ a manifesté si clairement la récompense éternelle qui doit être le partage de ceux qui seront fidèles observateurs de la loi évangélique ?

Tout ce qui concerne le septième commandement, a déjà été suffisamment traité dans le cours de cet Ouvrage, principalement dans les Traités des Contrats et de la Restitution ; on trouvera séparément ce qui regarde le larcin et la rapine dans le Traité de la Restitution en particulier.

A l'égard du dixième commandement, qui proscrit tout désir de prendre ou de retenir le bien d'autrui, suffit de demander en général comment on pourroit concilier cet injuste désir avec l'Evangile de

« PoprzedniaDalej »