Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][merged small]

FOROJULIENSE,

ILLUSTRISS. ET REVEREND. IN CHRISTO PATRIS,

DD. EMMANUEL-FRANCISCI,
DE BAUSSET-ROQUEFORT,

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Non est quòd immoremur, Fratres Carissimi , in exponendâ vobis orandi necessitate , quam et tenetis, et amatis, et aliis, ut confidimus, indesinenter commendatis. Enimverò si ex ipsâ suâ conditione quilibet Christianus, ità pronuntiante Christo, orare semper debeat et numquàm deficere'; quantò magis Viri Ecclesiastici quos ideò sibi separavit Dominus, ut stent coràm eo, et ministrent ci, et orent

pro

filiis Israel? Hoc intellexerunt primi novæ Legis Sacerdotes Apostoli, cùm id muneris ipsi sibi præscripserunt ut orationi et ministerio verbi2 jugiler instarent. Hoc Apostolicis instructa documentis intellexit Ecclesia, cùm, redditâ sibi pace, certas per singulos dies assignavit horas , quibus in templum convenientes sacrorum administri socias ingeminarent preces, vim Deo gratam facerent et fidelibus rerum temporalium necessitate impeditis coelum aperirent, unde in illos depluerent supernarum imbres bencdictionum. Hinc pretiosa illa consuetudo , quæ jam à pluribus seculis in legem versa et in variis Conciliis as

i Luc. 18.

- 2 Act. 6.

serta , ad illarum precum, quas Horas canonicas vocant, quotidianam recitationem, eos omnes obligat, qui vel Ordinis sacro caractere sunt insigniti , vel Beneficii cujuslibet ecclesiastici titulo gaudent et fruuntur.

Verùm et si in omnibus orbis Christiani Ecclesiis lex eadem, non ubiquè tamen idem legem adimplen. di modus , non eadem precandi forma. Nec inde vel levissimė læditur Ecclesiæ decor et venustas , quæ licet omnis Igloria ejus ab intùs', stat nihilominùs à dextris Sponsi sui , in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Quid autem multicolor illa vestis, nisi varietas sacrorum rituum quibus Ecclesiæ Ministri Deo laudes persolvunt? Optimum est , inquiebat sanctus Isidorus Hispalensis?, ut gravis prudensque Christianus eo modo agat quo agere viderit Ecclesiam ad quam fortè devenerit. Neminem ergo offendere debet , quod in diversis Ecclesiis diversa ceremoniæ vigeant; In iis enim rebus , ait sanctus Augustinus 3, de quibus nihil certi statuit DIVINA SCRIPTURA, mos populi Dei et instituta majorum pro lege tenenda sunt : et sicut prævaricatores divinarum legum, ita contemptores Ecclesiasticarum consuetudinum coercendi sunt.

Nemini porrò ignorare liceat quod priscis Ecclesiæ temporibus Episcopus quisque in suâ Ecclesiâ precum publicarum rationem ipsemet constituebat, immò et Ordinum religiosorum Institutores psallendi formam in suis Monasteriis, non contradicentibus Episcopis, novam aliquando, et sæpè ex alio ordine mutuatam præscripserunt. Unde sanctus Gregorius

Ps. 44.

2 De Eccl. Offic. Lib. 1. c. 43. — 3 In Can. Dist. II. cap. 7 et 8.

« PoprzedniaDalej »