Obrazy na stronie
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

SCRIPTA QUAE MANSERUNT OMNIA.

RECOGNOVIT

REINHOLDUS KLOTZ.

PARTIS IV. VOL. III.

CONTINENS

LIBROS DE OFFICIIS TRES, CATONEM MAIOREM DE SENECTUTE LIBRUM,
LAELIUM DE AMICITIA LIBRUM, PARADOXA, ORATIONEM DE PACE A
CASSIO DIONE GRAECE SERVATAM, FRAGMENTA SCRIPTORUM CICERO-
NIANORUM, IN HIS ORATIONEM PRO M. AEMILIO SCAURO, TIMAEUM DE
UNIVERSO LIBRUM, ARATEA, TUM SCRIPTA SUPPOSITICIA, ORATIONEM
AD POPULUM ET EQUITES ROMANOS ANTE QUAM IRET IN EXSILIUM,
PSEUDOSALLUSTII IN M. TULLIUM CICERONEM DECLAMATIONEM, PSEUDO-
CICERONIS IN C. SALLUSTIUM CRISPUM RESPONSIONEM, INCERTI
AUCTORIS CONSOLATIONEM.

H&E

BOD

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXI.

PROOEMIUM EDITORIS.

Etiam in his M. Tullii Ciceronis scriptis, quae hoc tertio voluine partis quartae continentur, recognoscendis eamdem quam in aeteris libris rationem sequendam putavi, ut in emendanda scriptos oratione, quam maxime id fieri potuit, ad optimorum librorum ctoritatem accederem et tum demum, ubi libri aperte corrupti esse derentur, ad meas aut aliorum emendationes confugerem.

Ac primum quidem in libris, qui sunt de officiis, Orellianam itionem, quae Turici anno MDCCCXXVIII. prodiit, propter librorum ctoritatem, e quibus illa manavit, quasi pro fundamento posui, ita men, ut et Rud. Stürenburgii sollertem operam ac subtilem in his pris positam (Lipsiae anno MDCCCXXXIV.) et Carol. Timoth. Zumptii itiones quum maiorem Brunsuigae anno MDCCCXXXVIII. editam, tum inorem repetitam Brunsuigae anno MDCCCXLIX. et G. Fr. Ungeri eram editam Lipsiae anno MDCCCLII. et si quid alii ad emendandos s libros contulisse viderentur, sedulo adhiberem et in usum meum nferrem. Qua re factum est ut non solum ab Orelliana opera editio ea multis locis recederet, verum interdum etiam a recentioribus edinibus discreparet. Id quo melius intelligi possit, paucis quibus is ab Orellio recesserim, hic indicabo.

Lib. I. cap. 1. §. 2. et ante Socratici prorsus delevi, quod quum liorum auctoritati tum sententiae loci repugnat. Minime enim per et - et rticulas inter Socraticos et Platonicos philosophos maiore vi distinguenm erat. Tum hoc adroganter pro arroganter hoc scripsi, §. 3. autem mini Graecorum video adhuc contigisse pro nemini video Graecorum adc contigisse. Cap. 2. §. 4. in verbis: in eoque et colendo sita vitae t honestas omnis et negligendo turpitudo, in praepositionem ante neglindo vulgo adiectam optimorum librorum auctoritate ac sententia ene flagitante delevi, quamquam etiam Zumptius et Ungerus alterum ud in retinere non dubitaverunt. §. 6. scripsi: Quae quamquam ita t in promptu, ut Coniunctivum sint e librorum optimorum auctorite anteferrem Indicativo sunt. Neque enim mihi dubitari posse vitur quin etiam pro loci natura post quamquam Coniunctivus locum bere possit. Paullo post Sequimur retinui auctoribus etiam Zumptio Ungero e libris plurimis, sed tamen Sequemur a natura loci requiri detur, quod reposuit Stürenburgius. §. 7. a ante ratione liberavi cis, ita tamen ut in explicando loco Zumptio potius quam Ungero adntiar. Item cap. 3. §. eadem sunt post exempla cum novissimis litoribus servandum putavi. Mox scripsi cum libris auctore etiam ürenburgio et Ungero num quod officium aliud alio maius sit. Orel

a

*

lius et Zumptius num quid scripserunt. §. 8. officium necessario post commune retinendum esse mihi quoque visum est: potius abesse potest иάðñиov, praesertim quum id in libro nullo legatur. §. 9. aut post Nam auctore Stürenburgio et Madvigio addidi, cuius vide Excursum ad libros de finibus primum p. 807. Eadem §. in ante deliberando et sententia et librorum indicio motus sustuli. Dici enim vix potest quotiens ea Praepositio a librariis illata sit in eius modi locis. Cap. 4. §. 11. non solum quae sint ad vivendum necessaria pro quae sunt etc. optimorum librorum auctoritate praecedentibus Zumptio et Ungero scripsi, verum etiam procreata sint pro vulgato procreata sunt, quod etiam Zumptius et Ungerus retinuerunt. Significatur Coniunctivo causa, quam ob rem potissimum eorum, quae procreata sunt, curam habeant. §. 14. scripsi ego e libris bonis: multo etiam magis pulcritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat, quibus in verbis conservandum vulgo legitur. Conf. Ciceronis ep. ad famil. lib. X. ep. 25. §. 1. istamque operam tuam, navitatem, animum in rem publicam celeritati praeturae anteponendam censeo. et quae sunt alia eius modi. Cap. 5. §. 17. et est adhibenda pro vulgato adhibenda est reposui et paullo post His pro lis. Cap. 6. §. 19. audivimus pro audimus cum Zumptio et Ungero revocavi. Cap. 7. §. 20. sunt post partes duae in dubium vocatum ab Orellio, a Zumptio et Ungero omissum stabilivi et §. 21. e quo si quis sibi plus appetet cúm Zumptio et Ungero revocavi. Orellius ediderat: eo si qui sibi plus appetet. Error inde natus est, quod olim scriptum erat e co pro e quo. §. 21. verba partem parentes sine librorum testimonio post vindicat interposita rursus delevi. Idem fecerunt Zumptius et Ungerus. Mox e librorum indiciis non dubiis scripsi alius alii pro vulgato aliis alii, quod etiam propter verborum collocationem claudicare videtur. Cap. 8. §. 26. et humana e libris optimis reposui pro atque humana. Cap. 9. §. 28. expetant leant cum Stürenburgio, Zumptio, Ungero restitui pro expetunt solent. Paulló post retinui hanc scripturam: Nam alterum iustitiae genus adsequuntur, in inferenda ne cui noceant iniuria: in alterum incidunt: discendi enim studio impediti quos tueri debent deserunt., quibus in verbis mihi negligentia quadam Cicero in alterum incidunt sic dixisse videtur, ut ad rem contrariam, id est, ad iniustitiam pertineat. Caeterum hoc adnoto, in editione mea operarum culpa in verbo impediti extremam litteram non apparere. Mox debent e libris optimis ac plurimis pro debeant scripsi. Cap. 10. §. 32. edidi: si plus tibi ea noceant quam illi prosint e libris multis ac bonis. Idem fecerunt Stürenburgius, Zumptius, Ungerus. §. 33. scripsi calumnia quadam et nimis callida et malitiosa iuris interpretatione ex indicio paucorum librorum. Quod vulgo legitur sed malitiosa locum hic non habet. Stürenburgius scripsit saepe malitiosa, minus eleganter. Eadem §. ut omisi ante ne cupide quid agerent iubentibus libris cum Stürenburgio, Zumptio, Ungero. Cap. 11. §. 36. in verbis his: denunciatum sit et

SO

indictum, non usus sum Fr. Osanni coniectura ad Ciceronis libros de re publica p. 285. proposita: aut indictum. Ibidem paullo post scripsi e libris optimis: ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum obliget militiae sacramento. Nam quod vulgo legebatur pateretur locum hic habere non potest. Idem quod ego fecit Ungerus, qui tamen omnem hunc locum pro suppositicio habuit. Cap. 12. §. 38. eam scripturam revocavi, quae est in libris tantum non omnibus: Ut enim quum civiliter contendimus, aliter, si est inimicus, aliter, si competitor etc., quam recte iam Zumptius et Ungerus explicaverunt, pro eo, quod Orellius scripsit: Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus etc. Civiliter agere certe iuris consultorum formula est, vide Lexicon meum Lat. ling, manuale vol. I. p. 893. a. Cap. 13. §. 41. ex libris optimis edidi tum, quum maxime fallunt. Idem fecerunt Stürenburgius, Zumptius, Ungerus. Orellius tum omiserat. Cap. 14. §. 43. edidi e librorum non incertis indiciis auctore Wesenbergio in Emendat. M. Tullii Ciceroni sepistol. p. 62. Id autem tantum abest ab officio etc., quibus in verbis vulgo, etiam a Zumptio et Ungero, ab ante officio omissum est iniuria. Paullo post ex optimis et plurimis libris edidi per Asyndeton: L. Sullae C. Caesaris pecuniarum translatio, quae forma dicendi tum usitatissima est, si oratio concisa, ut hoc loco, requiritur. Recte iam C. Beierus adsimulavit lib. de officüs II. cap. 17. §. 59. Dicebat idem Cotta Curio. Idem fit saepe in consulibus nominandis. Mox scripsi cum libris plurimis: Nihil enim est liberale. Orellius verbum substantivum omiserat. Zumptius et Ungerus Nihil est enim liberale e paucioribus libris scripserunt. Cap. 15. §. 46. bonum virum e libris plurimis et optimis scripsi pro virum bonum, item paullo post §. 47. diligamur pro diligimur. Idem receperunt Zumptius, Ungerus, partim etiam Stürenburgius. Cap. 15. §. 49. scripsi e libris plurimis et optimis etiam si ille iis non eget pro vulgato etiam si is non eget. Fortasse tamen his pro iis scribendum est. Cap. 16. §. 50. omnes nunc recte revocaverunt quae naturae principia sint pro eo, quod Orellius scripserat: quae natura principia sint. Ibidem §. 51. edidi ego ex indiciis satis certis librorum: quod ab Ennio positum in una re transferri in permultas potest. Vulgo multas legitur. Recte §. 52. his pro is iam Zumptius et Ungerus retinuerunt. Cap. 17. §. 56. certo Nonii testimonio p. 417, 27. obsequendum putavi, ut scriberem: quod Pythagoras ultimum in amicitia putavit, ut etc. pro eo, quod vulgo e Ciceronis libris legitur, quod Pythagoras vult in amicitia, ut etc., quod mihi, ut ingenue fatear quod sentio, ne idoneam quidem habere videtur sententiam. Si ultimum erat per compendium notatum, facile id in vult corrumpi potuit et putavit tum excidit necessario. In eadem sententia fuit Stürenburgius, Zumptius vero et Ungerus Orellium secuti sunt. Paullo post optimorum ac plurimorum librorum auctoritas paene flagitavit, ut cum Stürenburgio, Zumptio, Ungero ederem ex beneficiis ultro et citro datis acceptisque pro eo, quod Orellius edidit ultro citro datis acceptis. Cap. 18. §. 61. scripsi

« PoprzedniaDalej »