Obrazy na stronie
PDF
ePub

bit. Quævis ex prædictis Congregationibus seu Deputa tionibus numero Patrum quatuor et viginti constabit, qui a Concilii Patribus per schedulas secretas eligentur. Unicuique ex iisdem Congregationibus seu Deputationibus præerit unus ex VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus a Nobis designandus, qui ex Conciliaribus theologis vel iuris canonici peritis, unum aut plures in commodum suæ Congregationis seu Deputationis adsciscet, atque ex iis unum constituet, qui Secretarii munere eidem Congregationi seu Deputationi operam navet. Igitur si illud contigerit, quod supra innuimus, ut nimirum in generali Congregatione quæstio de proposito schemate exorta dirimi non potuerit, tum Cardinales eiusdem generalis Congregationis Præsides curabunt ut schema, de quo agitur, una cum obiectis difficultatibus examini subiiciatur illius ex specialibus Deputationibus, ad quam, juxta assignata cuique rerum tractandarum genera pertinere intelligitur. Quæ in hac peculiari Deputatione deliberata fuerint, eorum relatio typis edita Patribus distribuenda erit, juxta methodum a Nobis superius præscriptam, ut deinde in proxima Congregatione generali, si nihil amplius obstiterit, rogatis Patrum suffragiis, decreti vel canonis Conciliaris formula condatur. Suffragia autem a Patribus oretenus edentur, ita tamen, ut ipsis integrum sit etiam de scripto illa pronuntiare.

VIII.

De Sessionibus publicis.

Publicarum nunc sessionum celebratio exigit, ut rebus et actionibus in ea rite dirigendis, congrua ra

tione consulamus. Itaque in unaquaque publica sessione, considentibus suo loco et ordine Patribus, servatisque adamussim cæremoniis, quæ in rituali instructione iisdem Patribus de mandato Nostro tradenda continentur, de suggestu decretorum et canonum formulæ in superioribus Congregationibus generalibus conditae, voce sublata et clara iussu Nostro recitabuntur, eo ordine, ut primum canones de dogmatibus Fidei; deinde decreta de disciplina pronuncientur, et ea adhibita solemni tituli præfatione, qua Prædecessores Nostri in eiusmodi Conciliari actione uti consueverunt, nempe: Pius, Episcopus, Servus Servorum Dei, sacro approbante Concilio, ad perpetuam rei memoriam. Tunc vero rogabuntur Patres, an placeant canones et decreta perlecta; ac statim procedent scrutatores suffragiorum, iuxta methodum superius constitutam, ad suffragia singillatim et ordine excipienda, eaque accurate describet. Hac autem in re declaramus suffragia pronunciari debere. in hæc verba: placet, aut non placet: ac simul edicimus, minime fas esse a sessione absentibus quavis de causa, suffragium suum scripto consignatum ad Concilium mittere. Iamvero suffragiis collectis, Concilii secretarius una cum supradictis scrutatoribus penes Pontificalem Nostram cathedram, iis accurate dirimendis ac numerandis operam dabunt, ac de ipsis ad Nos referent: Nos deinde supremam Nostram sententiam edicemus, eamque enunciari et promulgari mandabimus, hac adhibita solemni formula: Decreta modo lecta placuerunt omnibus Patribus, nemine dissentiente; vel (si qui forte dissenserit) tot numero exceptis; Nosque, sacro approbante Concilio, illa ita decernimus statuimus atque sancimus, ut lecta sunt. Hisce autem omnibus expletis, erit

Promotorum Concilii rogare Protonotarios præsentes, ut de omnibus et singulis in sessione peractis, unum vel plura, instrumentum vel instrumenta conficiantur. Denique die proximæ sessionis de mandato Nostro indicta, sessionis conventus dimittetur.

IX.

De non discedendo à Concilio.

Universis porro Concilii Patribus, aliisque qui eidem interesse debent præcipimus sub pœnis per SS. Canones indictis, ut ne quis eorum, antequam Sacrosanctum hoc generale et ecumenicum Concilium Vaticanum rite absolutum et a Nobis dimissum sit, discedat, nisi discessionis causa iuxta normam superius definitam cognita et probata fuerit, ac impetrata a Nobis abeundi facultas.

[ocr errors][merged small]

Indultum Apostolicum de non residentia pro iis qui Concilio intersunt.

Cum ii omnes qui Conciliaribus actibus interesse tenentur, ea in re universali Ecclesiæ deserviant; Prædecessorum Nostrorum etiam exemplum sequiti (1) Apostolica benignitate indulgemus, ut tum Præsules aliique suffragii ius in hoc Concilio habentes, tum ceteri omnes eidem Concilio operam quovis titulo impendentes, suorum beneficiorum fructus, reditus, proventus ac distributiones quotidianas percipere possint, iis

(1) Paulus III, Brev. 1 ianuarii 1546; Pius IV, Brev. 25 nov. 1561.

tantum distributionibus exceptis, quæ inter præsentes fieri dicuntur; idque concedimus Synodo perdurante, et donec quisque eidem adsit aut inserviat.

Hæc volumus atque mandamus, decernentes has Nostras Litteras et in eis contenta quæcumque in proximo sacrosancto generali et oecumenico Concilio Vaticano, ab omnibus et singulis ad quos spectant, respective et inviolabiliter observari debere. Non obstantibus quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romæ, apud S. Petrum, sub Annulo Piscatoris, die XXVII novembris anno MDCCCLXIX. Pontificatus Nostri anno vigesimoquarto.-N. CARD. PARACCIANI CLARELLI.

LETRAS APOSTOLICAS

ESTABLECIENDO EL ÓRDEN DE LAS SESIONES EN EL CONCILIO.

(Testo castellano.)

PIO IX, PAPA.

Ad futuram rei memoriam.

En medio de las muchas angustias que nos atormentan, nos sentimos inclinados principalmente á dar gracias á la clemencia divina que «nos consuela en todas nuestras tribulaciones (1), porque ella es la que, des

(1) II Corint., cap. 1, vers. xv.

pues de inspirarnos la idea de convocar el Santo Concilio general y ecuménico, nos permitirá bien pronto inaugurarlo felizmente. Con razon nos regocijamos en el Señor al considerar que las saludables reuniones de este Concilio comenzarán el dia solemne de la Inmaculada Concepcion, y bajo su poderoso y maternal amparo, y en nuestra Basílica Vaticana, ante las mismas cenizas del bienaventurado Pedro, que, «perseverante en la solidaridad de la piedra, conserva con el gobierno de la Iglesia que se le ha encomendado, la solicitud de todos los Pastores y la guarda de los rebaños que le fueron confiados (1).>

Como Nos no perdemos de vista que este Concilio ha sido convocado por Nos para unir los cuidados de los sagrados Pontífices de la Iglesia á los nuestros, y estirpar de esta manera los errores engendrados por la impiedad del presente siglo, alejar los males que afligen á la Iglesia, corregir las costumbres y restablecer la disciplina de ambos cleros; como Nos no ignoramos el celo, atencion y solicitud con que debemos proceder á arreglar, en conformidad á la santa disciplina y á las máximas de los antepasados, todo cuanto se refiere á la preparacion, gestion y término de este negocio tan importante; por estos motivos, en nombre de nuestra autoridad apostólica, Nos decretamos y ordenamos que todos cumplan en el Concilio del Vaticano lo que sigue:

I.

Conducta que ha de observarse durante el Concilio.

Teniendo en cuenta que «todo don óptimo y todo don

(1) S. Leon, 6. Serm. 2.° in anniv. Assumpt. suæ.

« PoprzedniaDalej »