Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE
ECCLESIASTICORUM

QUI AB EVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ
EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICE TRADITIONIS PER DUODECIM
PRIORA ECCLESIE SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSimas, inter se cumque nonnullis codicibUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA; OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA,

INDICIBUS PARticularibus ANALYTICIS, Singulos sive tomos, sive auctores alicujus momenTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM Textum rite dispositis, necnon et TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIbus subjectamQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, Aliqua vero auctoritate in ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA: altero scilicet RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUo lectori compeRIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN
Quibus operUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURÆ
TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERisque omnibus FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS
FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

[ocr errors]

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINA
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

ACCURANTE J.-P. migne, Cursuum Completorum IN SINGULOS SCIENTIÆ

ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE TOMUS XXXI.

FL. LUCII DEXTRI, PAULI OROSII, LEPORII PRESBYTERI, EVODII, SCRIPTORUM QUORUMDAM S. AUGUSTINO ÆQUALIUM,

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

1846.

C55011

HARVARD COLLEGE LIBRARY

1875, March 22.
13 egrest of
James Walker, D.D., L.L.D.
(H. U. 1814.)
President of Harv. Univ.

7490

41-165

17-1

[blocks in formation]

QUORUM PRIOR DEXTRI CHRONICON COMMENTARIIS APODICTICIS CONTINENTER ILLUSTRAVIT;
POSTERIOR OROSII LIBROS AD FIDEM MSS. ET PRÆSERTIM COD. LONGOB. ANTIQUISS.
BIBLIOTHECE FLORENTINE MEDICEE S. LAURENTII, ADJECTIS INTEGRIS NOTIS
FRANC. FABRICII MARCODURANI et lud. Lautii, recensuit, suisque animaD-
VERSIONIBUS NUMMISQUE ANTIQUIS ILLUSTRAVIT.

ACCEDUNT,

POST

LEPORII PRESBYTERI LIBELLUM,

SCRIPTORUM QUORUMDAM S. AUGUSTINO ÆQUALIUM

OPUSCULA VARIA.

TOMUS UNICUS.
PRIX: 8 FR.

PARISIIS, VENIT APUD EDITOREM,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

OU PETIT-MONTROUGE.

1846.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

EPISTOLA DEDICATORIA BIVARII EDITORIS.

Illustrissimo ac Reverendissimo Domino D. Gabrieli de Treio S. R. E. Cardinali amplissimo Fr. Franciscus de Bivar S. Bernardi Procurator S. et F.

Magnis magna donanda esse munera, quos nimirum minora non deceant, apud omnes in comperto est : nam quo major quis est, in eminentiori loco positus de minimis minus curat. Ceu qui in terram ab alta prospicit turre, inferiora despiciat necessum est: utpote quæ discernere pene nequeat. Tibi ergo, Amplissime Princeps, qui ad excelsum cœli cardinem sedes, altera ex motricibus intelligentiis facto, quarum nutu universus orbis Christianus circumquaque regitur, nequaquam munusculum tam exiguum donandum fuerat, quale Chronicon ejusmodi multis videbitur. Cæterum si res non magnitudine, sed pretio æstimandæ sunt, numquam adduci potero ut fatear Chronicon Dextri parvi habendum esse, quod volumine exiguum valde sit, quandoquidem ad justam libratum stateram pondere suo multaque ingentia volumina superat, quæ de re hactenus ecclesiastica scripta sunt. Nescio an margaritum egregium, unio, seu adamas jure vocari queat, plusquam codex; nisi quis libellum aureum nuncupet, peregrina ingenii arte elaboratum. Quæ namque historiarum tam reconditæ divitiæ usquam fuere, quæ a Dextro prætermissæ sint? Romanorum pontificum successiones, imperatorum facinora, exstirpationes hæresum, conciliorum exacta discussio, Doctorum scripta, eversiones regnorum, monarchiarum transmulationes, quæ a nato Domino ad mortem usque auctoris toto orbe fuerunt, tam luculento quam succincto stylo complectitur. Parum hoc orbis ipsius apostolicam divisionem, peragrationem, prædicationem, conversionem, patriarcharum atque episcopalium sedium miram, variamque fundationem, martyrum victorias, confessorum triumphos, et id genus alia sine numero, una pene pagina penicillo levi depingit. Quod ad patriam suam illustrandam spectat (Hispania hæc fuit), erectis per singulas civitates martyrum, et illustrium virorum tropæis, multo quam cæteri locupletius, reddidit illustriorem. Qua in re soli pene Dextro debet Hispania, quod sibi multos (gregios, sanctissimosque fidei suæ parentes vindicavit, quos oblivionis parens tempus ab ipsius corona recidera', magna cum honoris ejus jactura. Minime igitur parvi pretii credendum est ejusmodi donum : et ea propter Magnitudinis tuæ non indignum. Ego et debitum puto, cum meritorum exigentiam seu consonantiam discutio. Clarum siquidem apud sæculum, et Christi fidei deditum Hieronymus vocavit auctorem hunc, utpote qui sanguine nobilis, claris quoque præfecturæ prætorianæ functionibus, ac propriis facinoribus eluxerit : insuper inclytus fidei Christianæ propugnator, et scripto et opere effectus. Te vero apud sæculum clarum sciunt omnes, sive notissimæ nobilitatis progeniem, sive archiepiscopale apud Salmantinos collegium, cujus alumnus fuisti, sive publicum Vesperariæ cathedræ rectoratum jurisprudentiæ in inclyta illa academia gloriose, me vidente, obtentum, ob oculos feram. Inde deditus Christi fidei, militarium religionum alter e regalibus judex, in albo nobilis Alcantaræ equitum ascriptus es, et fidei supremi tribunalis tota Hispania censor electus : ac tandem ad altissimi cardinis gloriam meritis exigentibus sublevatus; unde et verbo, et scripto lotus fidei deditus, Ecclesiam, propugnare dicam, an illustrare ? utrumque prorsus efficere non cessas. Debetur tibi proinde Dextri Chronicon utroque titulo; et quod Hispano Hispanus, et docto doctus donandus erat; et thesaurus ei soli, qui valorem pro meritis æstimare valebit. Et jure id sibi Dexter vindicabat, qui jam olim S. R. E. cardinali presbytero opus consecravit suum, id est, Hieronymo. Mihi vero dum ipsum Commentariis novæ luci redditum, tibi S. R. E. pariter cardinali presbytero iterum consecro, illud verecundiam ingerit magnam, quod ab utroque longo intervallo me distare conspiciam : et ideo minus aptum, ut Dextrum virum magnum Magnitudini tuæ conjungam: vereorque ne munus minus gratum sit, quod ab indigno oblatum. Præbuit nihilominus tua benignitas ausum; nec id insolitum, cum natura ipsa magna corpora insectibili quantitate conjungat, id est, indivisibili superficie: qualem ego judico, qualemcumque in elucidando Dextro laborem insumpsi; quem nunc sub Dextri ipsius umbra tibi offero, qui quasi defensorem, et protectorem ei quærens, ad pedes tuos accedere veritus non sum : utpote in quo et turrim defensionis contra fluctus adversariorum, quam in armis gestas, invenio; et lunas circumcirca ordinata acic dimicantes; quasi de eis dictum fuerit: Stellæ de cœlo in ordine suo, adversus Sisaram dimicabant (Jud. v, 26). Quo loco illud Seneca pro opportunitate mihi usurpo, ad Lucillum scribentis: Ceterum quod Commentarios meos tibi mitti permittis, indulgentiæ scio istud esse, non judicii et si modo judicii est, indulgentia tibi imposuit. Sed qualescumque sunt, tu illos sic legito, tamquam verum quæram adhuc, non sciam, et contumaciter quæram. Non enim me cuiquam mancipavi, nullius nomen fero, multorum magnorum judicio credo: aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quærenda nobis reliquerunt (Senec. epist. 45). Vale, Princeps Illustrissime. Romæ ex ædibus S. Bernardi, 21 Septembris anni 1624.

:

CHRONICON a Bivario sub Dextri nomine evulgatum, spuritatis una voce arguunt nostræ ætatis bibliographi, Jesuitæ cuidam xvi sæculi illud adscribentes.

EDIT.

PATROL. XXXI.

1

« PoprzedniaDalej »