Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA AD BIVARIUM EDITOREM.

Gabriel S. R. E. tituli S. Bartholomæi in insula Presbyter Cardinalis de Treio, etc. Venerabili viro Fr. Francisco Bivario Congregationis Hispanicæ S. Bernardi Generali Procuratori, Salutem.

Quæ communia nobis antea feceras, manuscripta Commentaria tua in Flavium Dextrum perantiquum Hispanum nostrum, nunc typis excudenda dicas, publicoque honore, perpetuoque beneficio me afficis, quem antea commodati ad modicum tempus muneris gratissimum expertus es. Quid ergo non debeam, qui tunc me debitorem professus sum? At jam partem debiti solvo, dum libenter et alacri animo beneficium recipio, signumque notissimum gratitudinis præsto; nulla enim clarior nota avari ingratique animi est, quam beneficia, quibus gratum se futurum non sperat, respuere vel torvo vultu admittere. Flavium Dextrum Hispanum, veterisque patriæ nostræ historiæ insignem scriptorem, silentii et oblivionis tenebris antea obrutum, nunc in lucem profers; fontemque limpidissimum, occultum antea et invium, omnibus manifestas, gentisque nostræ pervetustam fidem et religionem, sanctorum martyrum, confessorum et virginum gloria illustrem, novo præconio, claraque voce, ex vetusto illius pectore resonante, extollis, antiquis nova adjungis, fidemque vetusti auctoris neotericorum auctoritate comprobas, similis quidem factus homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. xin). Omnem ergo thesaurum effudisti, quid restat tibi ? quid muneris exiguitatem excusas? an hyperbolice? an contra mentem loqueris? sed verius putem; evangelico more, cum omnia, quæ potes fecisti, dicis : Servi inutiles sumus (Luc. xv11). Exiguus liber Flavii, si ad volumen ipsum attendimus; grandis, si in eo contenta; parvo codice magna continet, nullum in eo otiosum lego verbum, dissimilis quidem est verbosis philosophantium commentariis, aliorumque scriptis, in quibus cum longissimum tempus contriveris, vix quidquam quod mente retinere ebeas, invenies. Non ergo illum contemnemus, qui breviori stylo longam continet antiquarum rerum seriem; nec alios magnifaciemus, qui longo verborum apparatu omnia potius confundunt, quảm explicant; nisi similes ei esse volumus, qui ex aureo magno et pulchro cochleari venenum potius sumere, quam ex minimo, et ex vili materia, mel sugere elegit (Cyril. lib. vii, contra Jul.). Similem ego considerabam Flavii librum cuidam navi Phoenicia (cujus meminit Xenophon) fabricæ perangustæ, quæ cum armorum, instrumentorum, mercium ac supellectilis cujuscumque generis, inmensa varietate, et multitudine repleta esset, singula tamen in ca tam artificiose collocata, et solerti ordine disposita erant, ut et sine impedimento per navim discurrere, et in tanta rerum multitudine, singula oculis contueri, et ad manum rem quamque paratum habere et invenire quisquis posset. Siquidem in Flaviana historia ita omnia disposita, ut plena mercibus diversis parva navis, omnia quæ habet, in conspectu ostendat, et in quolibet versu, ne dicam verbo, ponderoso compendio contineat, quæ longiorem complere possent historiam. Scribebat quidem non ut sapientiam ostentaret suam, sed ut in remotiori orbe habitantem Hieronymum Hispanicæ religionis certiorem faceret, ideoque librum longiori itineri committendum, breviori perstrinxit calamo. Verum ne forte alicui videretur altior breviorque stylus poeticam notam incurrisse, Dum brevis esse laboro, obscurus fio (Horat. de Arte poetica), tu non solum conplicatà antea longo silentio, et brevitate orationis folia in lucem deduxisti, sed explicasti, ornásti, et declarasti ; condecorasti simul patriam nostram: nam cum certissimum sit eam ita prædicatione apostolica insignitam, kɛ, teste Tertulliano, omnes termini Hispania fidem susceperint (Tertul. adversus Judæos, cap. 7), et Cypriano, in ea recte perseveraverint (Cyprian. epist. 68), nou desun!, qui opinionem famamque nostram calumniari vetint, et lædere, sugillare, et commaculare. Nunc autem nisi proterve et pertinaciter se gerere velint, clariori quàm phœbæa luce aspicient, quantum ab initio nascentis Ecclesiæ profecerint Hispani, quot sancti ex illius gente Martyres adfuere, quoties non defuere tyranni; quot confessores floruerunt celebres, cum, cessante persecutione, virtutum exercitia libere exercere valuerint ; quot virgines, quæ, superato sexu, carnisque et mundi adepta victoria, se castas dilectissimo sponso exhibuere Christo. Flabit itaque jam dexiere Flavius Lucius Dexter, quem (velut e cavernis ventos Juno ) ex oblivionis carcere eduxisti; quem lucide et dextere explicuisti, cujusque veritatem historiæ comprobasti. Nec minoris utilitatis quisquam putet esse sanctæ catholicæ Ecclesiæ, antiquorum innovare scripta, et exornare, quam novos edere libros ; nam si verum amamus, majoris hoc utilitatis est. Veteres enim præstant auctoritate, excelluntque fide Recentiores. Nescio enim quid auctoritatis sibi vindicat sancia vetustas. Quo fit, ut qui Christiano nomini adversantur infideles, et qui sanctæ Ecclesiæ plus nocent hæretici, nullo alio argumento magis convincantur quam antiquorum scriptorum auctoritate et doctrina. Unde qui eos in lucem producunt, vere dici possent potentiora Ecclesiæ sanciæ arma, velut clypeos in Davidica turre pendentes in medium proferre. Et quidem in hac Dexri historia elucet maxime firmitas fidei in martyribus, ad confusionem hæreticorum dicentium posse quemauum, ut vitæ periculum evadat, fidɩm quam profitetur, abnegare. Fulget sanctorum antistitum auctoritas, et in gubernanda Ecclesia solertia, qua confundantur illi, qui episcopalem dignitatem negant, et novum inventum temere dicunt. Leguntur, co jam tempore admissus peregrinationum uus, templorum ædificatio, sacrosancti sacrificii Missæ celebratio, et exercitium omniu. sacramentorum, reverentia imaginum, varia miracula, veneratio sanctæ Romanæ sedis, et si quæ sunt alia, quæ novatores negant, quæ ta

men cum eo tempore primitivam Ecclesiam observasse videant, confrndun ́ur, et nostram catholicam Ecclesiam primitive concordare cognoscunt. Tot igitur nominibus tibi gratias referre debeo, quot utilitates ex tuo labore provenire præsentio. Pro Ecclesiæ sanctæ honore, et utilitate, gratias refero, ut indignus ejusdem minister Preɛbyter cardinalis, pro Hispaniæ decore et gloria, ut illius nationis vir, pro in me collato beneficio, ut amicus non ingratus. Vale, et sanctissimus Dei Spiritus repleat te omnibus suis divinis donis. Datum Tibure octavo kalendas Octobris anno M. DCXXIV.

EPISTOLA ALTERA AD BIVARIUM EDITOREM.

R. Patri Fratri Francisco Bivario Cisterciensi, viro integerrimo, amico spectatissimo.

Rure Tiburtino sub æstivo calore vidi perfunctorie et raptim perpetua tua commentaria in Fl L. Dextri Chronica ad illustrissimum cardinalem de Treio transmissa. Ad primum conspectum placuit operis argumentum, et laudabilem dixi, modo felicem, illustratoris conatum. Desideravi impense totum opus introspicere, neque tune potui occupatiunculis distractus, etiam sub paucis diebus illustrissimo cardinale codicem remittente. Nunc a te relictum pro voto legi, neque uno nomine libens legi. Qu'a argumentum grave erat, quia de optimis noëtræ fidei magistris erat, quia a teipso erat, quem jampridem cum veneratione quadam et amore suspicio. Vidi igitur secundo libens, et legi libentius ita me res, et ipsa strip io tua, et judicium trahebant. Mulia opportune mis-uisti ad fidem, ad intelligentiam, ad historiæ commendationem, ad sanctorum venerationem. Optimas Hispanic antiquitates vindicasti, res exteras illustrasti, sepultam optimarum rerum memoriam plene resuscitasti. Et si præclaras quasque nationes magno tibi devinxisti beneficio, ultra omnes tua tibi debet Hispania, cujus res upole sibi notiores majori curu et fide Dexter notavit, et tu de num dextere illustrasti. Genus omne sanctorum vestram protulisse Hesperiam ostendit omnimoda hæc historia, cui tu plene fidem, quantumvis duram, docta commentatione concilias. Felicem certe, et ultro commendabilem tuum evasisse conatum jam plene probavi, dum et Dextrum, hunc ipsum esse fandate confirmas, et sanctorum gesta ab apocryphis rite discernis. Gratum fore omnibus hanc tuam historiam ausim spondere, quæ varios, et omnigenos (ut cum vetusto et gravi loquar historico) florum coruscantes, et aureos habet colores, quam aliquis aptissime agri hortum herbarum omnium feracem dixerit. Potissimum vero illis mirifice abundat, qui pullulantes candescunt, et qui purpurea specie florent, quique nitore ad nigredinem magis vergentes, quam maxime relucent. Hierarcharum stola vite sanctitate supra solem ipsum coruscans, et martyrum vera, et vencranda purpura, sanguine eorum prolixe tincta atque rigata, insuper lucis conciliatrix nigrescens, et divinitus contexta vestis illis admodum congruens, qui ad vitam angelicam contendunt atque aspirant. Ex quibus Christi Ecclesia aureum prorsus virtutibus eircumamicta ornatum, veluti quædam sponsa, rem omnium pulcherrimam universitatis hujus exhibet, atque repræsentat regum omnium imperatori (Nicephor. in dedicat, ad Andronic imperat. ). Opus itaque tuum omnibus probatum iri non dubites, atque hinc ego dixerim improbandum postremum tuum et recens consilium. Omnes certe condemnabunt tuum secessus desiderium, et recessum in solitudinem. An non et pacatis viris, tui similibus, in media Urbe secessus, et in fori strepitu solitudo? Itane manum a calamo, animum a studiis media ætate retrahere decuit, et solitaiæ placuit studere quieti? Cave, vir optime, ne talentum dicaris abscondere, et durus tibi dicat exactor oportuisse et debuisse te in eodem negotiari (Matth. xxv), non in umbrosis vallibus feriari. Sed quo pergo? timeo tuam pietatem offendere, et sæculi turbas declinantem in summa tranquillitate turbare. Perge, vir Dei, stude tibi, et, si licet, stude omnibus. Pater, et in Dei honorem, et in bonum nostrum scribe. Vale, e regione Transtiberina ad D. Petri in Monte Aureo, 16 kal. Febr. 1625.

Tui amantissimus,

FR. LUCAS WADDINGUS.

AUCTORIS VITA,

Ex suis, et aliorum scriptis collecta,

PER FR. FRANCISCUM BIVARIUM.

Barcino, Hispaniarum urbs illustris, Pœni Hamil- A tudine florentes : caris, fratris Hannibalis, conditione gloriatur, ut gravissimi quique auctores produnt, et Ausonius ad Paulinum scribens cecinit, Me Punica, inquiens, lædit Barcino (Auson. epist. 24); super Mediterranei maris oram orientalem, ipsi dominatura sedes habet, non minus amoenitate, quam divitiis, et forti

[ocr errors]

Et Barcinonum amoenas sedes ditium,
Nam pandit illic tuta portus brachia.

(Ait Festus Avienus.)

Multo illustrior magnorum splendore civium redditur protulit namque tum S. virginem Eulaliam

Cicero, inquit, tuus, qui in arce stetit eloquentiæ, non est facere dedignatus in Bruto, oratorum Latinæ linguæ texens catalogum, et onus ipsum quod Hieronymo imposuit adhuc juvenis provocans illum, ut, ad Suetonii exemplum, claros fidei Christianæ oratores, et insignes Ecclesiæ Doctores brevi catalogo astringeret, et quod ille in enumerandis gentilium litterarum viris illustribus fecerat, ipse in nostris faceret: et præsens Chronicon eloquentiam hominis cum pietate conjunctam clamat : nam ita humanis vacabat litteris, ut ecclesiastica historia sedulo incumberet.

B

nobilitate et martyrio conspicuam: Philetum, ac A ciens', speciali titulo Ciceronem vocat suum: Quod . Lædam sacros conjuges, ac sui senatus vertices, cum filiis, et LV sociis martyribus, prasules multos, sanctitate spectabiles martyriique laurea insignes, Etherium S. Jacobi discipulum: Severosque duos, et egregium Christi confessorem Theodosium, Etherii successorem; ut interim sileam S. Cucuphatem martyrem, quem Africa quidem mundo protulit, sed Barcinon Christo reddidit; et alios multos quorum nomina sunt in libro vitæ. His sideribus velut in firmamento nobili consistentibus, addita sunt Barcinoni ad decorem duo alia, cæterorum concives, pater ac filius: Pacianus, inquam, et Dexter. Quidni eos sidera dixerim, quos claros doctrina et dignitate testatur Hieronymus, et tamen Danieli dictum fuit: Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpeluas æternitates? De Paciano Hieronymus: Pacianus Barcilone episcopus, castitate, inquit, et eloquentia, et tam vita, quam sermone clarus; et de Dextro, Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud sæculum, et Christi fidei deditus. Sane S. Pacianus cum nondum esset episcopus ex legitima uxore suscepisse Dextrum, illud convincit, quod inter cæteras animi ac corporis dotes castitas ejus singulari præconio a Hieronymo commendatur. Pacianus (ait) castitate et eloquentia clarus, quod de mœcho, quantumcumque pœnitente, dici non posset. Nobilitatem generis illa indicant verba Hieronymi: Clarus apud sæculum, præsertim Dextri laudes adhuc juvenis concernentia, eo videlicet dicta tempore, quo vige. simum tertium agebat annum, ut mox videbimus. C Erat etiam sanguine conjunctus Paulo Orosio, vel ipso Dextro fatente ad annum Domini 417: Paulus, inquit, Orosius, Fl. Orosii filius, consanguineusque Paciani patris mei, civisque Tarraconensis. Orosiorum autem gens nobilitate insignis fuit, utpote quæ Romæ in basilica S. Eusebii propriam sepulturam habuit. Nec solum Tarracone et Romæ, sed etiam tota Lusitania illustris, et toto orbe conspicua reddita est, ut Maximus Cæsaraugustanus episcopus scribit ad annos Domini 471 et 602. Porro Pacianus pater, uxore destitutus, vel forsan (quod illa frequenter ferebant tempora) ab ea separatus, redditusque Ecclesiæ, verbo et exemplo oves sibi commissas mirifice pavit, et a luporum furentum incursu (Novatianos, et Arianos loquor) non solum verbo, sed etiam scriptis de- D studia provocare. Habemus ejus rei nobile argumen

Cæterum adolescentiæ metas nondum excedens, sacramentis militaribus implicatur; quod genus vitæ eo præsertim tempore nobilium virorum filiis toto Roman. imperio charum erat, et præcipue in Hispania, quod magnum illud orbis decus Theodosius senior, vere in cunctis Magnus, inde ad imperii fastigium tunc evectus fuerat, anno Christi CCCLXXIX. Sub tanto igitur principe Dexter militiam secutus, et nobiles in ea faciens progressus militaribus gradatim honoribus sublimari: et ita tandem ad præfe cturam prætorii Orientalis Imperii, quod summum erat munium, conscendere meruit. Annos natus non amplius xvIII Theodosio imper. adhæsisse par est credere, quando x imperii simul cum Arcadio filio Cæsare, et Valentiniano Augusto, Maximum tyrannum debellaturus in Italiam descendit: sequentique cum eisdem Romam ingressum; et inde in Orientem profectum. Verum enimvero ita rebus militaribus addictus erat, ut litteris quandoque pro opportunitate vacaret; in Orientis autem profectione viros doctissimos, sanctissimosque consuluit, audivitque quo temporis Constantinopoli florebat Joannes Chrysostomus, in Cypro Epiphanius, Neocæsarea Gregorius, Cyrillus Hierosolymis, Edessa in Syria Ephrem, Nisa Gregorius alter, Basilii frater, ut Sophronium et alios præteream: præ cæteris tamen Hieronymo usque ad amicitias usus est; uti ex secunda ipsius ad Rufinum Apologia liquet, dum inquit: Cum Dexter amicus meus qui præfecturam administravit prætorii, etc. Ad hoc vero necessum fuit, non semel aut iterum eum convenire, sed frequenter familiari ipsius in Bethlemitico secessu, frui colloquio, et absentem multoties per litteras ad diversa

fendit, quorum adhuc cum doctrina miramur eloquentiam, nimirum in Epistolis ad Symphorianum datis in parænesi de pœnitentia, et opusculo de Baptismo; sanctitatemque veneramur cum Romana et universali Ecclesia, quæ nomen ipsius in catalogo sanctorum legit ad diem 9 Martii. Natus est autem Fl. Lucius Dexter anno a natali Domini 368, ut colligere licet ex eo quod ad calcem Chronici scribit, se, anno Christi 440, ætatis egisse sпæ LXXII.

tum, librum de Scriptoribus ecclesiasticis. Cum enim tot, taliumque Doctorum scriptis Christianus orbis sibi eo sæculo vehementer illustrari videretur, in quorum comparatione gentilium philosophorum ac rhetorum subtilitas et eloquentia v.luerat, dolebat nimium, Christianis gentiles passim rusticitatem objicere; nullos Ecclesiam philosophos, aut rhetores, nullos Doctores habuisse, utpote a rustica simplicitatis hominibus fundatam, seu a quibusdam piscatoribus præcipue edoctam. Hinc Dexter de Hieronymi sufficentia confidens, qui pene omnes auctores sive ecclesiasticos, sive profanos, Græcos et Latinos legerat, tantum ei opus imponit, operæ pretium

Sed quos non profectus Dexter faceret sub tanto parente? In humanioribus litteris juventutem exercuisse, Hieronymus in prologo libri Scriptorum ecclesiasticorum manifestat, dum ad illum verba fa

ornaverint, et desinant fidem nostram rusticæ tantum simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam agnoscant. Hactenus Hieronymus Dextro.

ipsum facturum affirmans, si Doctorum omnium, qui A quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint, et vita et scriptis Ecclesiam Dei illustrassent, nomina, et lucubrationes, more catalogi, ad unum breviusculum volumen encomiastice reduceret ut cum gentiles rhetorum ac poetarum suorum catalogum nobis objicerent, quem Suetonius Tranquillus, libro de illustribus Grammaticis edito confecerat, Catholici suorum catalogum promere possent, et gentiles quos inscia vetustas venerabatur, imperitia et ignorantiæ redarguere. O dignam Christiani et docti viri cogitationem o animum nobilem! Quid mirum si non solum clarus apud sæculum, sed etiam, quod in sæculari homine rarum est, Christi fidei deditus, dicatur? Sane quod Doctorum Ecclesiæ catalogo fruamur, Dextro v. c. debemus: nam ejus hortatu S. Hieronymus provinciam eam suscepit; cujus deficiente B philosophiæ Christianæ exercendæ gratia quæsivit.

Agebat eo tempore Dexter annum ætatis xxIII et licet adolescentiæ metas non excessisset, animo tamen canus senem studiis præ se ferebat; unde et cœperat Chronicon suun Historiæ omnimodæ in gratiam ejusdem Hieronymi texere; quo nimirum ad catalogum scriptorum ordiendum, ipsum excitaret : tametsi rebus militia, et imperatorum servitio longo tempore intentus, ingentique memoratarum rerum varietate detentus, finem ipsi nisi post multos annos non valuerit imponere : quando scilicet senio confectus, quietem domi suæ, exteris rejectis muniis,

lucubratione, innumeros antiquorum Doctorum, quorum modo operæ non exstant, necessum fuisset ignorare. Annuens igitur Dextri desideriis Hieronymus non solum catalogum cupitum confecit, sed et librum ipsum Dextro dicavit, et epistolam libro præposuit, videlicet:

Inde factum est, ut Hieronymus ejus libri in suo catalogo meminerit, quem anno Domini 393 confecit, et nihilominus ultimam manum imposuerit suo Dexter anno Domini 450 post Ilieronymi mortem, ut ex prologo liquet. Quamquam id quoque probabile admodum sit, non eo anno, quo catalogus a Hieronymo elaboratus fuit, Dextri historiam in eo insertam fuisse, sed post aliquot annos, quando videlicet ad ejus notitiam pervenit Dextri lucubratio, et dedicationis propositum; quemadmodum et alios paulatim inseruisse successu temporis, sibi ante incognitos, suo loco dicturi sumus.

1

HIERONYMUS DEXTRO.

Hortaris, Dexter, ut Tranquillum sequens, ecclesiasticos Scriptores in ordinem digeram; et quod ille in enumerandis gentilium litterarum viris fecit illustribus, ego in nostris faciam : id est, ut a passione Christi usque ad decimum quartum Theodosii imper. annum omnes qui de Scripturis sanctis memoriæ aliquid prodiderunt, tibi breviter exponam. Fecerunt quidem hoc idem apud Græcos Hermippus Peripate. Gjure susceperat, ad præfecturam prætorii Dexter

Crebrescente ejus fama, tandem ab Arcadio qui Orientis imperium a Theodosio parente hæreditario

ticus, Antigonus Carystius, Satyrus doctus vir, et longe omnium doctissimus Aristoxenus Musicus : apud Lalinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus, et, ad cujus nos exemplum vis pro ocare, Tranquillus. Sed non mea, et illorum similis est conditio: illi enim veteres historias, annalesque replicantes, potuerunt quasi de ingenti prato parvam opusculi sui coronam texere: ego quid acturus sum, qui nullum prævium sequens, pessimum (ut dicitur) magistrum memetipsum habeo? Quamquam Eusebius Pamphili in decem Ecclesiasticæ historiæ libris, maximo nobis adjumento fuerit: et singulorum de quibus scripturi sumus volumina, ætates auctorum suorum sæpe testantur. Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanæ stetit eloquentiæ non est facere dedi. gnatus in Bruto, oratorum Latinæ linguæ texers calalogum, id ego in Ecclesiæ illius scriptoribus enumerandis, digne cohortatione tua impleam. Si qui autem de his qui usque hodie scriptitant, a me in hoc volumine prætermissi sunt, sibi magis, quam mihi debent imputare: neque enim celantes scripta sua, de his quæ non legi nosse potui; et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendio suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Julianus, rabidi adversus Christum canes, discant eorum sectatores, qui putant Ecclesiam nullos philosophos, el eloquentes, nullos habuisse Doctores;

evectus est, cui nulla erat toto imperio dignitas æqualis, utpote unde multos ad coronam imperii vocatos ex historiis scimus. Quo anno præfecturam prætorii Dexter præcise inierit non constat; hoc unum tamen liquet, anno Christi Domini 403, quo videlicet S. Hieronymus secundam ad Rufinum dedit Apologiam, præfecturam jam suam explevisse, cum tamen anno illo 393 quo catalogum scriptorum perfecit, nondum ad eam ascendisset: in catalogo enim illo non eo titulo a Hieronymo honoratur, sed simlici usus est nomine: Hieronymus Dextro. Hortaris, Dexter. In Apologia vero, Ante decennium, inquit, cum Dexter amicus meus, qui præfecturam administravit prætorii, me rogasset, ut auctorum nostræ religionis ei indicem texerem. Trigesimo (reor) ætatis suc anno prætorii præfectus factus fuit: et 33 jam præfectura perfunctus tantopere flieronymum familiari colloquio et scriptis convenerat, ut ab ipso amici titulum meruerit.

.

Rebus prætorii feliciter administratis, et multis annis in servitio Augustorum Arcadii, et Honorii, ac junioris Theodosii confectis, tandem de eorum licentia in patriam revertitur; ubi tamen quiete optata non diu potiri datum fuit, nam ad regimen Toletanæ urbis assumptus, nonnihil studia cœpta intermittere coactus est. At nec sic omnino ab illis destitit, sed pro temporis opportunitate, antiqua Toleti Tabularia scrutari (quæ sibi admodum proficua fuisse fatetur)

et biennio toto illud suæ patriæ beneficium conferre A ita quod in Gallacia Suevorum rex Recbila, Her

conatus est, ut inter Barcinonenses et Toletanos intima ac familiaris necessitudo contraheretur, cujus rei perhibet ipse testimonium in Chronico inquiens: Maxima Toletanorum cum Barcinonensibus necessitudo contrahitur, ex quo civitatem illam ego Dexter biennio rexi; et in tabulariis ejus urbis multa scitų digna reperisse me fateor.

Inde domum rediens omnimoda Histori e finem imposuit anno Christi 430, ætatis vero sur 62, eamque D. Hieronymo dicavit ac mis t: qui tamen ante paucos annos vitam meliorem sortitus apud Superos fuerat; tametsi ejus rei in Hispanias fama nondum pervenerat ; nam et datius ejus temporis in Hispania scriptor, anno Domini 455 scribit: Quo tempore S. Hieronymus obierit, referentium sermo non edidit. Morte igitur ipsius postmodum comperta, cum liber ipse ad ejus, utpote defuncti, manus pervenire non posset, alteram ci Dexter imposuit: multisque locis locupletavit et auxit, nam et Hieronymi mortem in eo annotas se constat ad annum Domini 426, et ita tandem amico et consanguineo suo Paulo Orosio Chronicon auctum dicavit : cum ultimam ei imposuisset manum anno Christi 410, currente era Caesaris 475, a Roma vero condita anno 1191, ætatis suæ ́2, jam incipiente decrepita, ut ipse in calce Chronici asserit. Quid autem in causa fuerit, ut cum ei suscripserit anno 440, historiam nihilominus terminaverit anno 430, e totum decennium silentio involverit, ip-e non explicat: existimo autem etiam in hoc iero nymum imitari voluisse, qui ab ultima pariter de- C ravit. Floruit etiam in Poetica, ut indicat epitacennali historia in Chronico suo abstinuit ; quoniam eo fine contentus (ait ille) reliquum temporis Gratiuni et Theodosii latioris historiæ stylo reservavi: non quo de vivis timuerim libere et vere scribere, timor enim Dei hominum timorem expellit, sed quoniam debacchantibus adhuc in nostra Barbaris, incerta sunt omnia. Sic prorsus de Dextro credendum, qui debacchantes Barbaras nationes, nimirum, Alanos, Wandalos, Suevos et Gothos, suismet eculis in exitium Hispania conspexit; quorum historia latiori stylo scribenda erat, quam Chronicon pateretur, et debacchantibus adhuc in nostra Barbaris, incerta erant oninia. Nam tametsi ab anno Christi 409 Hispanias intrassent, ipsasque Barbari inter se divisissent,

menerici successor, dominationem exerceret ; et super Gothos Theodoredus, tertius ab Ataulfo regnaret, multa que Hispania: provincias possideret; nondum tamen inde Romani usquequaque ejecti erant, et spes totas recuperandi necdum amis-a: quare ultimus rei exspectabatur eventus, historiæ commendandus. Anno ipso 440 (auctore Idatio), Astorius utriusque militiae dux, ad flispanias missus, Tarraconensium cædit multitudinem; anno sequenti cometa apparere cœpit mense Decembri, subsequentem pestilentix, et praesentes bellorum plagas portendens. Asturio successor datus est Merobaudis utriusque militie dux, natu nobilis, et eloquentia merito, vel maxime in poematis studio B veteribus comparandus, utroque titu'o, Dextro pernecessarius. Demum anno 444 Sebastianus militia dux, Constantinopoli fuga lapsus, et ad Theodo · redum Gothorum regem veniens, conquisitam sibi, qua potuit, Barcinonem hostis ingreditur. Interea Dexter, non minus patria calamitatibus peria sus quam senio, et laboribus confectus, ab hac luce ercptus est; quod ejus continu stor M. Maximus testatur inquiens; Ara Cæs. 482, anno vero Christi Domini 444, Fl. Lucius Dexter pene decrepitus obiit 10 kalendas Julii Barcinone; vir plane doctus, prudens el pius: eo certe multis præferendus, quod multa quæ ad Ecclesiæ universalis gloriam speciant, solus ipse scripto Chronica posteris patefecit, et in rebus Hispaniæ patria suæ dilucidandis plus cæteris labo

phium, quod sepulcro Ataulfi regis apposuit, et marmori incidi curavit, prout hodieque ex parte visitur Barcinone; unde a Vasco, Morale, Nonio, Pujades exscriptum est: ut ab ipso Dextro ad calcem Chronici ponitur. Porro Chronicon ipsum quod a multis annis latuerat, ex parte repertum est, videlicet a nato Domino usque ad finem, cum tamen ex prologo Auctoris constet, ab orbe condito initum fuisse usque ad annum Domini 430 Prior pars a capite usque ad Christi natalem adhuc cum tineis in pulverulento alicujus bibliothecae angulo bellum gerit. Faxit Deus ut quandoque lucem videat, ad majorem sui gloriam.

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE FL. L. DEXTRO.

D libri, quam supra apposui. In Apologia n ad Rufinum cap. 6: Ante decennium (ait) cum Dexter amicus meus, qui Præfecturam administravit Prætorii, me rogassel, ut auctorum nostræ religionis ci indicem texerem. SOPHRONIUS Græcus scriptor, synchronos Hieronymi.

S. HIERONYMUS.

In libro de Ecclesiasticis Scriptoribus, pene ad finem Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud sæculum, et Christi fidei deditus, fertur ad me omnimodam Historiam lexuisse, quam necdum legi. De Paciano autem dixerat: Pacianus in Pyrenæi jugis Barcilonæ episcopus, castitate et eloquentia, et tam vita quam sermone clarus, scripsit varia opuscula. Omitto epistolam nuncupatoriam ejusdem

Δεξτρος Πακιανοῦ, περὶ οὗ προείρηκα, υἱὸς λαμπρὸς ἐν τῇ πολιτείᾳ καὶ τῇ τοῦ Χριστοῦ πίστει ἐκδεδομένος . λέγεται παντοδαπὴν πρὸς μὲ συντεταχέναι ἱστορίαν, ἣν τινα οὔπω ἀνέγνων.

« PoprzedniaDalej »