Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod ex ipsa etiam Dominus et Salvator noster secundum carnem nascitur. Nescio enim si1) hujuscemodi privilegia ad illorum merita referenda sint, ex quorum stirpe nomen vel originem ducunt, id est, vel ad ipsum Judam, vel ad Levi, vel ad unumquemque eorum, qui tribui nomen dedit. Movet enim me in hac intentione et illud, quod Joannes in Apocalypsi de populo hoc, qui Christo credidit, scribit. Dicit 2) enim, quia ex tribu Ruben duodecim millia, ex tribu Simeon duodecim millia, similiter autem et ex singulis quibusque tribubus duodena millia, quos simul omnes dicit esse centum quadraginta quatuor millia, qui se cum mulieribus non coinquinaverint, sed virgines permanserint. Quod utique cum dicitur, nec qualiscunque vel inepta potest esse suspicio, quin ad istas tribus Judaeorum Simeon, et Levi, et ceteras, quae de Jacob genus ducunt, possint revocari. Ad quos igitur patres iste numerus virginum referendus sit, tam aequalis, tam integer, tamque compositus, ita ut nullus altero superior aut inferior numeretur, ego quidem progredi ultra inquirendo non audeo, sed et hactenus pene cum aliquo discrimine incedo. Apostolus tamen quasdam suspiciones his, qui altius intueri possunt, subjecit, cum dicit: „propter 3) quod flecto genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur." Et quidem de terrenis paternitatibus intellectus non videtur esse difficilis: : patres etenim tribuum vel) domorum, ad quos successio posteritatis refertur, simul omnis paternitas appellantur. In coelo vero quod dicit, quomodo aut qualiter

1) Edd. Merlini: si hujusmodi meritum etc.

2) Cfr. Apocal. VII, 5. seqq. coll. vers. 4.

3) Ephes. I, 14. 15.

Sic Mss. Alias vero (v. c. in edd. M.): „,vel domorum sunt, ad quos refertur, simul omnis paternitas appellatur.“ R.

[ocr errors]

sint patres, aut pro quibus posteritatibus coelestis paternitas nominetur, ipsius est nosse solius, cujus,,coelum ') coeli est, terram autem dedit filiis hominum."

3 Descenderunt ergo in Acgyptum patres, Ruben, Simeon, Levi, unusquisque 2) „cum omni domo sua.“ Quomodo quis et hoc edisserat, 3) quod cum omni domo sua introierunt in Aegyptum? quibus 4) additur: „,et3) emanes, inquit, animae, quae introierunt cum Jacob, Luv. Hic jam nominando animas pene nudaverat mysterium sermo propheticus, quod ubique contexerat, ut proderet, quod non de corporibus, sed de animabus haec dicit. Verumtamen habet adhuc velamen suum. In usu namque esse creditur, animas pro hominibus appellari. Interim LXXV. animae descenderunt cum Jacob in Aegyptum. Istae sunt animae, quas genuit Jacob. Ego non pa, quod quilibet hominum possit animam gignere, nisi si quis forte talis sit, qualis ille, qui dicebat:,,nam 6) etsi molta millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vas genui“ Isti tales sunt, qui generant animas, et partariunt eas, sicut et alibi dicit: „,filioli 7) mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis." Alii enim hujusmodi generationis curam, aut nolunt habere, aut Bequeant. Denique statim in initiis ipse Adam quid ") dict' „hoc') nunc os de ossibus meis, et caro de carne maca:" nec1) tamen addidit: et anima de anima mea.

1) Psalm. CXV, 16.

2) Cfr. Exod. I, 1. coll. vers. 2.

*) Edd. Merlini: disserat.

Aliquot Mss:,,de quibus dicitur.“ R.

5) Exod. I, 5. 6) I Cor. IV, 15.

') Galat. IV, 19.

*) Alias (v. c. in edd. M.):,,qui dicit." R.
*) Genes. II, 23.

1) Pro his vocibus: „nec tamen addidit: et anima

Sed velim mihi diceres, o Adam, si os de tuis ossibus agnovisti, et carnem de tua carne sensisti, cur non intellexisti etiam animam de tua anima processisse? Si enim omnia, quae in te erant, tradidisti, cur non etiam animae facis cum ceteris mentionem, quae melior totius hominis pars est? Sed videtur per haec intelligentibus indicium dare, quod') cum dicit: os 2) de ossibus meis, et caro de carne mea:" quae de terra sunt sua esse profiteri, non audere vero sua dicere, quae scit non esse de terra. Sed et Laban similiter cum dicit ad Jacob, quoniam,,os3) meum, et caro mea es tu," nec ipse amplius aliquid videtur audere suum dicere, nisi quod terrenae esse*) consanguinitatis agnoscit. Alia quippe est animarum cognatio, quae vel Jacob descendenti in Aegyptum sociatur, vel ceteris patriarchis, et sanctis sub enumeratione mysticae posteritatis adscribitur. Sed qui vicinum terrae navigantes servare disposuimus cursum, et ipsam quodammodo oram littoris stringere, in altum nescio quomodo undarum nos violentior aestus abducit.") Redeamus igitur ad ea, quae consequenter adduntur.

4. „Mortuus est, inquit, Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa. Filii autem Israel creverunt, et multiplicati sunt, et in multitudine magna diffusi sunt, et invaluerunt multum valde: multiplicavit enim illos terra." Donec viveret Joseph non refertur, quod multiplicati fuerint filii Israel, nec aliquid omnino in his de augmentis et numerositate memoratur. Ego credens ver

de anima mea," Cod. Remigianus habet:,,cur non intellexisti etiam animam de tua anima processisse?" R. ') Vel expungendum (?) illud quod,“ vel infra legendum: „sua esse profitetur, non audet vero" etc. R.

2) Genes. II, 23.

3) Genes. XXIX, 14.

4) Deest „esse" in edd. M.

") Edd. Merlini: adducit.

") Exod. I, 6. 7.

1

bis Domini mei Jesu Christi, in lege et prophetis iota
quidem unum aut unum apicem non puto esse mysteriis
vicom, nec puto aliquid horum transire posse, donec
omnia fiant. Verum quoniam exiguae capacitatis sumus,
el nunc tantum pulsemus, quibus tutius incedamus. An-
tequam moreretur noster Joseph, ille, qui distractus est
triginta argenteis ab uno ex fratribus suis Juda, valde
pati erant filii Israel. Cum vero pro omnibus gustavit
mortem, per quam destruxit 1) eum, qui habebat mortis
imperium, id est, diabolum, multiplicatus est fidelium po-
pulus, et diffusi sunt filii Israel, et multiplicavit eos terra,
el creverunt nimis valde. Nisi enim, sicut ipse dixit, 2)
cecidisset granum frumenti in terram, et mortuum fuis-
utique fructum hunc plurimum totius orbis ter-
rae ecclesia attulisset. Igitur posteaquam cecidit granum
in terram, et mortuum est, omnis haec ex ipso surrexit
fidelium
seges, et multiplicati sunt filii Israel, et invalue-
runt nimis valde. „In 3) omnem enim 4) terram exivit

sel, non

“Apostolorum, et „,in fines orbis terrae verba corum et per ipsos, sicut scriptum est, verbum 3) „Domini crescebat, et multiplicabatur." Haec quantum ad mysticum pertinet intellectum. Sed et moralem in his Bon omittamus locum. Aedificat enim animas auditorum. Igitur et in te si moriatur Joseph, id est, si mortificatioBem Christi in corpore tuo suscipias, et mortifices membra tua peccato, tunc in te multiplicabuntur filii Israel. Fit Israel sensus boni et spirituales accipiuntur. Si ergo sens carnis mortificentur, sensus spiritus crescunt, et quotidie emorientibus in te vitiis, virtutum numerus augetur; sed et terra te multiplicat in operibus bonis, quae

2) Ev. Joann. XII, 24.

') Cfr. Hebr. II, 14.
1) Psalm. XIX, 4. (XVIII, 5.)
4) Deest enim" in edd. M.
') Act. VI, 7.

per officium corporis ministrantur.

Verum si vis, ut

ostendam tibi de Scripturis, quis est, quem terra multiplicaverit, intuere Apostolum Paulum, quomodo dicit: ,,si1) autem vivere 2) in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coarctor enim ex duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim melius: permanere autem3) in carne magis necessarium propter vos." Vides quomodo hunc 4) terra multiplicat? Dum enim manet in terra, id est, in carne sua, multiplicatur condendo ecclesias, multiplicatur acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum Dei Evangelium praedicando. Sed videamus, quid additur in consequentibus.

5.,,Surrexit) autem, inquit, rex alius in Aegypto, qui nesciebat Joseph. Et dixit genti suae: ecce, gens filiorum Israel grandis multitudo est, et valet super nos." Primo omnium requirere volo, quis est rex in Aegypto, qui scit Joseph, et quis est rex, qui nescit Joseph. Dum enim ille regnaret, qui sciebat Joseph, non referuntur afflicti esse filii Israel, neque in luto et latere consumti, neque masculi eorum necati, et feminae vivificatae. Sed cum surrexit iste, qui non noverat Joseph, et coepit ipse regnare, tunc haec omnia gesta referuntur. Quis ergo est iste rex, videamus. Si Dominus regit nos, et sensus mentis nostrac illuminatus) a Domino Christi semper memoriam tenet, faciens illud, quod Paulus ad Timo

') Philipp. I, 22. 23. 24.
2) Edd. Merlini: viverem.
3) Deest,autem" in edd. M.

4) Mss.:,,hunc terra" etc. Alias (v. c. in edd. M.): ,,haec terra" etc. R.

5) Exod. I, 8. 9.

6) Edd. Merlini: illuminatur a domino, si Christi

tenet etc.

« PoprzedniaDalej »