Obrazy na stronie
PDF
ePub

lat pro sanctis." Sic ergo interpellante Spiritu sancto apud Deum, per silentium sanctorum clamor auditur.

5. Et quid post hoc? Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei dehiscat et cedat, ac voluntati divinae elementorum famulentur obsequia; et aquae, quae timebantur, dextra laevaque famulis Dei murus effectae, non solum perniciem nesciant, sed et inunimen exhibeant. Cogitur ergo fluctus in cumulum, et unda in semet ipsam repressa curvatur. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem, ut sicca planta populus Dei transiret. Bonitatem Dei creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, ipse tibi elementa etiam contra sui naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum, quod in ista digressione maris, singulis quibusque tribubus filiorum Israel, singulae aquarum divisiones factae sint, et propria unicuique tribui in mari aperta sit via, idque ostendi ex eo, quod. in Psalmis scriptum est: „,qui') divisit mare rubrum in divisiones." Per quod multae divisiones docentur factae, non una. Sed et per hoc, quod dicitur: „,ibi 2) Benjamin junior in stupore, principes Juda duces eorum, principes Zabulon, et principes Nephthalim:" nihilominus unicuique tribui proprius enumerari videtur ingressus. Hacc a majoribus observata in scripturis divinis, religiosum credidi non tacere. Quid ergo nos docemur per haec? Jam superius diximus, quis sit in his Apostoli 3) sensus. Baptismum hoc nominat in Mose consummatum in nube et in mari, ut et tu, qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu sancto, scias insectari quidem post te Aegyptios et velle te revocare ad servitium suum, rectores scilice

1) Psalm. CXXXVI, 13. (CXXXV.)
2) Psalm. LXVIII, 27. (LXVII.)

„Neptalim."

3) Cfr. I Cor. X, 2. 3. 4.

- Edd. M. et R

hujus mundi, et spirituales nequitias, quibus antea deserristi. Quae conantur quidem te insequi, sed tu descendis in aquam et evadis incolumis; atque ablutis sordibus peccatorum, homo novus adscendis, paratus ad cantandum canticum novum. Aegyptii vero post te insequente, demergentur in abyssum, etiamsi videntur rogare Je

e interim mittat cos in abyssum. Sed et alium ex his accipere possumus intellectum. Si Aegyptum fugias, zorantiae tenebras relinquas, et sequaris legem Dei, Mosca, obviet autem tibi mare, et contradicentium tibi fetus occurrant, percute tu obluctantes undas virga Mo2, id est, verbo legis, et vigilantia scripturarum iter tibi p disputando per adversarios pande, cedent undae contis, et superati fluctus locum victoribus dabunt, mirantibusque et attonitis ac stupore defixis his, qui paulo ante adversabantur, legitimis tu disputationum lineis re

Edei iter secabis, et in tantum doctrinae verbo proficies, ut auditores tui, quos in virga legis' erudisti, ipsi jam contra Acgyptios, velut fluctus maris insurgant, et sa sotum impugnent eos, sed et superent et exstinguant. Linguit namque Aegyptium, qui non agit opera tenebraram Exstinguit Acgyptium, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit. Exstinguit Aegyptium, qui cogitationes sardadas et impuras vel depellit ex corde, vel omnino non reipit, sicut et Apostolus dicit:,,asumentes ') scutum fida, in quo possumus 2) omnia jacula maligni ignita exBoere." Hoc enim modo possumus etiam hodie Aeas videre mortuos, et jacentes ad litus, submergi quadrs eorum et equos. Possumus etiam ipsum Pharaoen videre demergi, si tanta fide vivamus, ut Deus conPrat) Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum

Cfr. Ephes. VI, 16.

2) Edd. Merlini: possimus.
Cfr. Rom. XVI, 20.

qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt. Sed hi habent adscensores suos. Sunt equi, quos Dominus adscendit, et circumeunt omnem terram: de quibus dicitur: „,et 1) equitatus tuus salus." Sunt autem equi, qui adscensores 2) habent diabolum, et angelos ejus. Judas equus erat, sed donec adscensorem habuit Dominum, de equitatu fuit salutis. Cum ceteris enim Apostolis missus, aegrotis salutem et sanitatem languentibus praestabat. Sed ubi se diabolo substravit, — post buccellam enim introivit3) in illum Satanas, et adscensor ipsius effectus est Satanas, et illius habenis ductus adversus Dominum et Salvatorem nostrum coepit 4) equitare. Omnes ergo, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes, sed habent adscensores, quibus aguntur, angelos malos, et ideo feroces sunt. Si ergo videris aliquando persecutorem tuum nimium saevientem, scito, quia ab adscensore suo daemone perurgetur, et ideo saevus, ideo truculentus est. Dominus ergo „equum 5) et adscensorem projecit in mare, et factus est mihi in salutem. Hic Deus meus, et honorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo cum." Hic ergo et meus est Deus, et Deus 6) patris mei. Pater noster, qui nos fecit, et genuit, Christus est, et ipse dicit: „vado ") ad patrem meum, et patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum." Si ergo agnoscam, quod Deus meus sit Deus, glorificabo eum. Si vero etiam istud agnoscam, quomodo patris mei Christi sit Deus, exaltabo eum. Altior namque intellectus est, quomodo Christus, ut unius Dei constringat et muniat

1) Habac. III, 8.

[ocr errors]

2) Sic Mss. Alias vero (v. c. in edd. M.): „adscensorem habent" etc. R.

3) Cfr. ev. Joann. XIII, 2.

4) Edd. Merlini: coepit equitari.
5) Cfr. Exod. XV, 1. 2.
6) Deest,,Deus" in edd. M.

7) Ev. Joann. XX, 17.

[ocr errors]

ritatem, Deum suum dicit, quem natura patrem vocat., Deus') conterens bella, Dominus nomen est illi. Nolo pates, quia tantum visibiles pugnas conterit Dominus, ed et illas conterit, quae nobis sunt non adversus 2) carSem et sanguinem, sed adversus principatus 3) et potestales, et adversus mundi hujus rectores tenebrarum harum. Domina) enim nomen est ) illi," et non est ulla creaata, cajas Dominus non sit.

dt in mare.

a

[ocr errors]
[ocr errors]

3.Quadrigas) Pharaonis, et exercitum ejus projeElectos adscensores, ternos statores demerit is rubrum mare." Pharao velut potentior in malitia, nequitiae tenens, quadrigas agit. Non illi satis tum equum adscendere, sed plures simul agitat, pluresimal plagis tortos") verberis cogit. Quoscunque videts in luxuria turpiores, in crudelitate saeviores, in avaritia tetriores, in impictate flagitiosiores, scito hos de quadrigis esse Pharaonis: ipsis sedet, ipsos currui suo subjungit, in ipsis fertur et volitat, et per apertos scelerum campos effusis eos agit habenis. Sunt et alii electi adscensores, electi sine dubio ad malitiam. Sed jam de adscensoribus supra diximus nunc etiam qui sunt terni statores, videamus, Mihi videntur terni statores pro eo dici, quod triplex est hominibus peccandi via. Aut enim in facto, aut in dicto, aut in cogitatione peccatur. Et ideo terni statores per singulos quosque dicuntur, qui tres istas in nobis peccandi obsideant vias, et speculentur semper, atque in insidiis agant, ut aut ille ex misero homine rem malum eliciat, aut ille iniquum opus extor

') Exod. XV, 3. 2) Cfr. Ephes. VI, 12.

3) Alias (v. c. in edd. M.): „principes et potesta* R.

') Exod. XV, 3.

*) Edd. Merlini: „est illi. Non est enim ulla crea

ar etc.

') Cfr. Exod. XV, 4. 7) Edd. Merlini: torti.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »