Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

HOMILIA II.

De obstetricibus.

1. Multa quidem adversum gentem Dei molitur. rex iste, qui non novit Joseph, et artes nocendi novas semper inquirit. Verum nunc calliditas ejus supereminet modum, cum obstetricum ministerio sobolem gentis conatur exstinguere, quarum arte solet vita servari. Quid enim dicit? „Et) dixit, inquit, rex Aegyptioram obstetricibus Hebraeorum, quarum uni nomen erat Sephora, et nomen alterius Phua, et ait: cum ohstetricabitis Hebraeas, et prope partum erunt, si masculus fuerit, occidite illum; 2) si femina, vivificate." Sed his adjungitur in consequentibus: timuerunt 3) autem obstetrices Deum, et non fecerunt sicut praeceperat illis rex Aegypti, et vivificabant masculos." Si secundum historiae narrationem suscipienda essent, quae scripta sunt, videretur 4) hoc, quod dicit Scriptura, quia non fecerunt obstetrices secundum quod praeceperat ") iis rex Aegypti, stare non posse. Non enim inveniuntur obstetrices non vivificasse feminas, quas praecepit rex Aegypti vivificari. Sic enim ait: „si) quidem masculus est, occidite illum: si femina, vivificate." Et si non fecerunt obstetrices, sicut praeceperat rex Aegypti, debuerant utique sicut masculos vivificabant contra praeceptum regis, ita feminas occidere, ut et hoc esset contra praeceptum regis. Nam feminas vivificasse, secundum praeceptum est fecisse Pharaonis. Haec interim propter eos, qui amici sunt literae, et non putant legem spiritualem esse et spiritualiter intelligendam. Sed nos,

1) Exod. I, 15. 16.
3) Exod. I, 17.

2) Edd. Merlini: eum. 4) Ed. Ruaei sola: videtur.

") Edd. Merlini: praecepit. 6) Exod. I, 16.

qui omnia, quae scripta sunt, non pro narrationibus antiquitatum, sed pro disciplina et utilitate nostra didicimus scripta, haec, quae leguntur, etiam nunc fieri non solum in hoc mundo, qui Aegyptus figuraliter dicitur, sed in uno quoque nostrum deprehendimus. Requiramus ergo, quomodo rex Aegypti, qui est princeps hujus mundi, vivificari mares non vult, feminas vult. Si meministis, saepe estendimus disputantes, quod in feminis caro et affectus carnis designatur, vir autem rationabilis sensus, et intellectualis sit spiritus. Sensum autem rationabilem, qui potest coelestia sapere, qui potest intelligere Deum, et que sursum sunt quaerere, hunc odit Pharao, rex et princeps Aegypti, hunc necari cupit et interimi. Cupit alem quaecunque carnis sunt vivere, et quae ad materam pertinent corporalem, haec non solum vivere, sed angeri et excoli cupit. Vult enim, ut omnes carnalia sapiant, temporalia desiderent, quae supra terram sunt querant, nemo elevet ad coelum oculos suos, nemo requirat unde huc venerit, nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus et delicis vitam ducere, luxu fluitare, epulis, vino, conviviis, cubilibus et impudicitiis operam dare, in istis scias, quod rex Aegypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero Farum quemque videas unum ex mille ad Dominum converti, oculos sursum erigere, quae perpetua sunt et aeterna quaerere, contemplari non ea, quae videntur, sed quae non videntur, odisse delicias, amare continentiam, luxuriam fugere, excolere virtutes, istum quasi masculum, quasi viram necari cupit Pharao, persequitur, insectatur, mille adversus eum machinis pugnat.

C

Odit tales, vi

vere eos in Aegypto non sinit. Inde ergo est, quod
in hoc mundo servi Dei, et omnes,
runt, despectui habentur, et contemtui. Inde contume-
qui Deum quae-

lis expositi sunt, inde replentur opprobriis, inde odia
in eos et persecutiones agitantur, quia odit eos Pha-

rao, odit hujusmodi mares, qui feminas amat. Iste etiam obstetrices corrumpere aggreditur, et per ipsas implere, quod desiderat: quarum etiam nomina nobis per provisionem spiritus sancti, qui haec scribi voluit, indicantur. Sephora, inquit, una, quae interpretatur passer: et Phua, quae apud nos vel rubens, vel verecunda dici potest. Per has igitur necari mares, et vivificari solas feminas quaerit.

2. Sed quid dicit Scriptura?,,Et1) timebant, inquit, obstetrices Deum, et non fecerunt, sicut praecepit iis rex Aegypti." Istas obstetrices dixerunt ante nos quidam, rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicae 2) quaedam sunt, et tam masculos nascentes, quam feminas fovent. Eruditio ergo ista communis rationabilis scientiae, ad omnem propemodum pervenit sensum, omnes instruit, omnes fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, et voluerit coelestia quaerere, et divina sectari, veluti medicatus, et fotus per hujusmodi eruditionem, 3) ad divinorum intelligentiam paratior veniet. Una) est enim velut passer, quae celsiora docet, et rationabilibus doctrinae pennis in altum volare provocat animos. Alia, quae rubens est, vel verecunda, moralis est, mores componit, verecundiam docet, instituit honestatem. Mihi tamen, quoniam dicit de his Scriptura, quia timebant Deum, et non fecerunt praecepta regis Aegypti, videntur obstetrices istae duae utriusque testamenti figuram servare, et Sephora, quae passer interpretatur, legi, quae spiritualis est, posse conferri; Phua vero, quae rubens vel verecunda est, indicare Evangelia, quae Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis ejus

1) Exod. I, 17.

2) Sic Mss. Alias (v. c. in edd. M.): „mediac quaedam sunt." R.

3) Alias (e. c. in edd. M.): „erudiționes.“ R.

Edd. Merlini: Est enim una velut passer etc.

ratilant cruore. Ab his ergo animae, quae nascuntur in
ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia ex Scriptu-
arum lectione cuncta in eas1) eruditionis medicina con-
fertur. Tentat tamen Pharao per haec necare ecclesiae
masculos, cum studiosis quibusque in scripturis divinis
haereticos sensus, et perversa dogmata suggerit. Sed stat
immoble fundamentum Dei. Timent enim obstetrices
Deam, id est, timorem Dei docent, quia „initium 2) sa-
pite timor Domini." Sic denique competentius aptari
puts et illud, quod in posterioribus scriptum est, ubi di-
: quia) timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi do-

10. Quod dictum nullam consequentiam secundum li-

teram habere potest. Quis enim ordo est, ut dicat:

quia) timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos?"

quasi propterea domus fiat, quia timetur Deus. Hoc si

its accipiatur, ut scriptum est, non solum nihil conse-

quentiae, sed et inanitatis plurimum habere videbitur.

Sin autem videas, quomodo scripturae novi ac veteris te-

stamenti timorem Dei docentes domos ecclesiae faciant,

st) universum orbem terrae orationum domibus repleant,

tunc, quod scriptum est, rationabiliter scriptum videbitur.

Sic ergo istae obstetrices, quia timent Deum, et timorem

Dei docent, non faciunt praeceptum regis Acgypti, sed vi-

vibrant masculos suos: nec tamen dicitur, quia paruerint
praecepto regis Aegypti, ut vivificarent feminas. Ego con-
fidenter audeo dicere secundum Scripturae 6) sensum, ob-
stetrices istae non vivificant feminas. Neque enim vitia
docentur in ecclesiis, aut luxuria praedicatur, aut peccata

[blocks in formation]

Alias (e. c. in edd. M.):,,scripturae sensus.“ R.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

[ocr errors]

nutriuntur, hoc enim vult Pharao, cum vivificari feminas jubet sed sola virtus excolitur, et ipsa sola nutritur. Verum haec ad unumquemque nostrum referamus. Et tu si times Deum, non facis praeceptum regis Aegypti. Ille enim tibi praecipit, ut in deliciis vivas, ut diligas praesens saeculum, ut praesentia concupiscas. Tu si Deum times, et exhibes obstetricis officium animae tuae, si ei salutem conferre cupis, non facis haec, sed vivificas masculum, qui in te est, interiorem tuum hominem medicaris et foves, et ipsi per actus aut intellectus bonos vitam conquiris aeternam.

3. Sed post haec ubi vidit Pharao, quod per obstetrices non posset necare masculos Israel: „praecepit,') inquit, omni populo, dicens: omne masculinum, quodcunque natum fuerit Hebraeis, in flumen projicite, et omne femininum vivificate." Videte quid princeps hujus mundi praecipit suis, ut infantes nostros rapiant, et in flumen projiciant, primae statim nativitati nostrorum insidiantes continuo, ut ubera ecclesiae prima contigerint, irruant, diripiant, persequantur, undis et fluctibus hujus saeculi absorbeant. Videte, quid audiatis, sapientia Dei per Salomonem dicit: „intelligibiliter 2) intellige, quae apponuntur tibi." Vide, statim ut natus, imo ut renatus fueris, quid tibi imminet. Hoc illud est, quod in Evangelio legis, quia Jesus statim, ut adscendit de baptismo, „ductus3) est ab spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo." Hoc ergo est, quod et hoc loco Pharao praecepit populo suo, Hebraeos infantes statim ut nati fuerint invadant, diripiant, aquis submergant. Hoc fortassis est, quod et) per prophetam dicitur: quia 5) intraverunt aquae usque ad animam meam. Defixus sum in limo profundi,

') Exod. I, 22.
3) Matth. IV, 1.

2) Prov. XXIII, 1.

4) Deest „et" in ed. R.

5) Psalm. LXIX, 1. 2. (LXVIII.)

« PoprzedniaDalej »