Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quum recte tractent alii, laudare maligne:
Ille per extentum funem mihi posse videtur
Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,

210

215

Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age, et his qui se lectori credere malunt
Quam spectatoris fastidia ferre superbi,
Curam redde brevem, si munus Apolline dignum
Vis complere libris, et vatibus addere calcar,
Ut studio majore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala sæpe poetæ
(Ut vineta egomet cædam mea), quum tibi librum 220
Sollicito damus aut fesso; quum lædimur, unum
Si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
Quum loca jam recitata revolvimus irrevocati;
Quum lamentamur, non apparere labores
Nostros, et tenui deducta poemata filo;
Quum speramus eo rem venturam ut, simul atque
Carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operæ pretium cognoscere, quales
Edituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poetæ.

Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Chœrilus, incultis qui versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
Sed, veluti tractata notam labemque remittunt
Atramenta, fere scriptores carmine fœdo
Splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
Qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
Edicto vetuit, ne quis se, præter Apellen,
Pingeret, aut alius Lysippo duceret æra
Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi
Judicium subtile videndis artibus illud
Ad libros et ad hæc Musarum dona vocares,
Bootûm in crasso jurares aere natum.

At neque dedecorant tua de se judicia, atque
Munera quæ multa dantis cum laude tulerunt

225

230

235

240

245

250

Dilecti tibi Virgilius Variusque poetæ :
Nec magis expressi vultus per ahenea signa,
Quam per vatis opus mores animique virorum
Clarorum apparent; nec sermones ego mallem
Repentes per humum quam res componere gestas,
Terrarumque situs et flumina dicere, et arces
Montibus impositas, et barbara regna, tuisque
Auspiciis totum confecta duella per orbem,
Claustraque custodem pacis cohibentia Janum,
Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si, quantum cuperem, possem quoque. Sed neque
parvum

255

260

Carmen majestas recipit tua, nec meus audet
Rem tentare pudor, quam vires ferre recusent.
Sedulitas autem, stulte quem diligit, urget;
Præcipue quum se numeris commendat et arte:
Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Nil moror officium, quod me gravat; ac neque ficto
In pejus vultu proponi cereus usquam,
Nec prave factis decorari versibus opto;
Ne rubeam pingui donatus munere, et una
Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta,
Deferar in vicum vendentem thus et odores
Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.

[ocr errors]

265

270

EPISTOLA II.-AD JULIUM FLORUM.

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
Si quis forte velit puerum tibi vendere, natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: Hic et
Candidus et talos a vertice pulcher ad imos,
Fiet eritque tuus nummorum millibus octo:
Verna ministeriis ad nutus aptus heriles;
Litterulis Græcis imbutus; idoneus arti
Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda;

5

10

15

Quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti;
Multa fidem promissa levant, ubi plenius æquo
Laudat venales, qui vult extrudere, merces;
Res urget me nulla; meo sum pauper in ære;
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
Quivis ferret idem; semel hic cessavit, et, ut fit,
In scalis latuit metuens pendentis habenæ.'
Des nummos, excepta nihil te si fuga lædat:
Ille ferat pretium, pœnæ securus, opinor.
Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
Insequeris tamen hunc, et lite moraris iniqua.
Dixi me pigrum proficiscenti tibi; dixi
Talibus officiis prope mancum, ne mea sævus
Jurgares ad te quod epistola nulla veniret.
Quid tum profeci, mecum facientia jura

20

Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod Exspectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta viatica multis

Ærumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

25

30

Perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
Iratus pariter, jejunis dentibus acer,
Præsidium regale loco dejecit, ut aiunt,
Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum, donis ornatur honestis;
Accipit et bis dena super sestertia nummûm.
Forte sub hoc tempus castellum evertere prætor
Nescio quod cupiens, hortari cœpit eumdem
Verbis quæ timido quoque possent addere mentem:
'I, bone, quo virtus tua te vocat; i pede fausto,
Grandia laturus meritorum præmia.-Quid stas?'
Post hæc ille catus, quantumvis rusticus: Ibit,
Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,' inquit.

Romæ nutriri mihi contigit, atque doceri
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonæ paullo plus artis Athenæ :
Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quærere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato,

PART II.

6

K

35

40

45

1

Civilisque rudem belli tulit æstus in arma,
Cæsaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi,-paupertas impulit audax,
Ut versus facerem: sed, quod non desit, habentem
Quæ poterunt unquam satis expurgare cicutæ,
Ni melius dormire putem quam scribere versus?
Singula de nobis anni prædantur euntes:
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poemata. Quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque :
Carmine tu gaudes; hic delectatur iambis;
Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
Tres mihi convivæ prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

50

55

60

Quid dem? quid non dem? renuis tu, quod jubet alter;

65

70

Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Præter cetera, me Romæne poemata censes
Scribere posse, inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino,-visendus uterque:
Intervalla vides humane commoda.- Verum
Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.'-
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum ;
Tristia robustis luctantur funera plaustris;
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus.
I nunc, et versus tecum meditare canoros!
Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes,
Rite cliens Bacchi, somno gaudentis et umbra:
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere, et contracta sequi vestigia vatum ?
Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
Et studiis annos septem dedit, insenuitque
Libris et curis, statua taciturnius exit

75

80

85

Plerumque, et risu populum quatit: hîc ego, rerum
Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis,
Verba lyræ motura sonum connectere digner?
Frater erat Romæ consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille:
Quî minus argutos vexat furor iste poetas?
Carmina compono, hic elegos: Mirabile visu
Cælatumque novem Musis opus! Adspice primum
Quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus ædem.

90

Mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi 95
Quid ferat, et quare sibi nectat uterque coronam.
Cædimur, et totidem plagis consumimus hostem,
Lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcæus puncto illius; ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere visus, 100
Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
Multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
Quum scribo, et supplex populi suffragia capto;
Idem, finitis studiis et mente recepta,
Obturem patulas impune legentibus aures.

105

110

Ridentur mala qui componunt carmina; verum Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro, Si taceas, laudant quidquid scripsere beati. At qui legitimum cupiet fecisse poema, Cum tabulis animum censoris sumet honesti; Audebit, quæcumque parum splendoris habebunt, Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, Verba movere loco, quamvis invita recedant, Et versentur adhuc intra penetralia Vestæ ; Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quæ, priscis memorata Catonibus atque Cethegis, Nunc situs informis premit et deserta vetustas; Adsciscet nova, quæ genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus, puroque simillimus amni, 120 Fundet opes, Latiumque beabit divite lingua;

115

« PoprzedniaDalej »