Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors]

S. BERNARDI

ABBATIS PRIMI CLARE-VALLLENSIS

OMNIA

OPERA

SEX TOMIS IN QUINTUPLICI VOLUMINE COMPREHENSA

POST HORSTIUM DENUO RECOGNITA, AUCTA ET IN MELIOREM DIGESTA
ORDINEM, NECNON NOVIS PRÆFATIONIBUS, ADMONITIONIBUS, NOTIS ET
OBSERVATIONIBUS INDICIBUSQUE COPIOSISSIMIS LOCUPLETATA

TERTIIS CURIS

D. JOANNIS MABILLON

PRESBYTERI ET MONACHI BENEDICTINI E CONGREGATIONE S. MAURI

EDITIO NOVA

ACCESSERE APPENDICES AMPLISSIMÆ VITAM SANCTI DOCTORIS ET EJUS ÆTATEM ILLUSTRANTES

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PARISIIS

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA AVENUE-DU-MAINE, 189; OLIM CHAUSSÉE-DU-MAINE, 127.

1879

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CLXXXII CONTINENTUR.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

SANCTISSIMO PATRI

ALEXANDRO VIII

PONTIFICI MAXIMO

Ad tuæ sanctitatis vestigia, beatissime Pater, venerabundi, at securi accedimus, quo tua non minus dignitas, quam tua dignatio nos vocat. Summus es, sed omnium Pater; idem ipse qui olim fuisti, natura facilis ac benignus adversus omnes, qualem nos nuper et verbis toties, et factis coram experti sumus. Majestate itaque cadente, quidni cedat pudor, ut tantæ dignationis, atque ejus, qua nostram dudum congregationem prosecutus es, benevolentiæ memores jucunda tui Pontificatus initia obsequiorum nostrorum publica professione celebremus? Et ecce nobis in animo agitantibus, ultro sese obtulit sanctus Bernardus, magnus ille abbas Claræ-Vallensis, qui festinantibus prelis quasi exaltationi tuæ præcurrens, in novam lucem sub tuæ sancutatis auspiciis prodire gestiebat. Quin etiam ille quondam honorum ac dignitatum osor, nunc summæ tuæ potestatis consortium ambit, non auctoritatem ut minuat tuam, sed ut fulciat, ut pastoralis regiminis curas al sollicitudines levet, ac sacræ doctrinæ ministerium in se suscipiat.

Neque vero est, beatissime Pater, quod tam celebri et eximio doctori vices suas committere vereatur sanctitas tua. Nemo quippe illo melius de sancta apostolica sede meruit, nemo rectius de ea sentit, nemo de summo pontifice magnificentius loquitur. Te quippe principem episcoporum, te hæredem apostolorum, te potestate Petrum, unctione Christum agnoscit, et prædicat (1). Parumne hoc? Etiam assertorem veritatis, fidei defensorem, refugium oppressorum, ultorem scelerum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, et, ut cætera uno comprehendat, vicarium Christi, et Christum Domini confitetur et asserit (2). Denique in te suspicit plenitudinem potestatis, sed quæ maximam curam et sollicitudinem exigat: adeo, ut ei censeat orbe exeundum, qui forte volet explorare, quæ non ad tuam pertinent curam (3).

Te vero, sanctissime Pater, ad tantum pondus sustinendum finxit divina providentia, cum ingenium facile, sublime, amplissimum, judicium exquisitissimum, prudentiam et sagacitatem incredibilem tibi liberaliter concessit. Innatam prudentiam confirmavit longus rerum agendarum usus, cum per singulos honorum gradus deductus, non prius ex inferioribus provectus es, quam congruis meritis aditum tibi parasses ad altiores. In actuosa vita semper compos tui, in privata nunquam remissus aut atiosus. In maximis et arduis rebus, ubi alií sub sarcina gemunt, tu ipse, quasi nihil agendo, omnia tranquillus exsequeris: et quæ aliis laboris impatientiam, quietis ac inertis otii amorem afferre solet provecta ætas; tuæ sanctitati contra quietis et otii impatientiam, laboris amorem ac diligentiam inspirat, augetque. Isti sedulitati non dies toti sufficiunt. Ipsius etiam noctis inducias tuæ requieti subducis, dictitare solitus, diligentia et festinatione opus esse in ista ætate, cui multa, et quidem maxime, agendo incum bunt; ratus cum Bernardo, non esse locum otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum (4). Sic exemplo tuo jubes facessere leges, quæ majorem annis sexaginta otio reddunt (♪).

Cum sic a natura, a gratia, ab ipsa rerum experientia sis comparatus, Pater sanctissime, in ista tamen suprema dignitate procuranda, non tam tuis te credis consiliis, quam alienis. Hinc

498

(1) De consideratione, lib. 11, cap. 8.
(2) Ibid., lib. IV, cap. 7.
(3) De consideratione, lib. 11, cap. 1.

PATROL. CLXXXII.

(4) Ibid., cap. 7.

(5) Plinius, lib. IV, epist. 23.

ista ad cardinales vox, maximo certe pontifice digna, nihil e re christiana te moliturum unquam aut facturum, quod ad eorum consilium prius non relatum fuerit. Quod si quem alium insuper consiliarium maxime prudentem, expertumque in istum sacrum senatum adhibere volet sanctitas tua, nullum magis idoneum incorruptumque inveniet, quam Bernardum; cujus vel soli De consideratione libri, plane cedro digni, tot oraculis referti sunt, ut ad dirigendos summos pontifices, imo ad regendam universam Ecclesiam, quasi divinitus dictati esse videantur. Id sane pro comperto jamdudum habuere sanctissimi decessores tui, non modo Eugenius III, ad quem scripti sunt, sed præ cæteris Pius V, et Gregorius XIII, qui sacros illos libros tanti faciebant, ut eorum lectionem etiam mensæ adhiberent. In eisdem porro libris, atque in aliis ejusdem sancti doctoris scriptis, invenient omnes quid fugiant, quid sequantur, cardinales, episcopi, aliique inferiorum ordinum ministri. Ab eisden etiam reges et principes discent leges regnandi, ipsique plebeii homines, nedum ingenui ac nobiles, Christianæ vitæ pro suo quique statu documenta haurient. Hoc auctore per te plebes clericis, clerici sacerdotibus, sacerdotes Deo in ea qua oportet humilitate subjecti erunt (6). In monasteriis et locis religiosis servabitur ordo, disciplina vigilabit. Super prava opera et dogmata censura ecclesiastica vigebit, et vestra ipsorum apostolica mandata et instituta, ea qua dignum est sollicitudine observabuntur (7). Hoc duce increduli convertentur ad fidem, perversi ordinabuntur ad rectitudinem; subversi ad veritatem revocabuntur, subversores invictis rationibus convincentur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest; sin minus, perdant auctoritatem alios subvertendi. Denique hoc doctore cessabit ambitio, dominandi libido, cupiditas; nec dignitates honoribus, sed virtutibus, sed cura et sollicitudine æstimabuntur. Atque ita demum Ecclesia in eum reflorescet statum, qui sanctissimum pontificem, qui Alexandrum, qui Petrum, imo qui et Christum ejus sponsum deceat.

Id fere perfectum et absolutum Bernardo vivente satagente, collaborante; nec dubium quin modo simile quid contingat, si Bernardo vocem et auctoritatem integram restituat Alexander. Hanc vocem Bernardo tribuerunt Patres synodi Stampensis, cum dubio pontifice invicem dissidentes voces universim suas et sua quique suffragia in ejus ore ac sententia reposuerunt. Eamdem mox vocem sibi propitiam sensit Innocentius II, qui sancti Patris prædicatione et auctoritate ab omnibus tandem pro legitimo Pontifice agnitus, ejusdem lingua et calamo usus est adversus schismatis reliquias, adversus nascentes hæreses atque errores. Inde Bernardus evasit oraculum ac interpres conciliorum, Senonensis, Remensis, et aliorum; adeo ut ex ejus ore penderent fere omnia, nihilque in Ecclesia, aut in aulis regum ac principum, imo nec in privatis fere familiis, absque ejus consilio et sententia gereretur. Vidit illum Roma non semel: quæ quantum ei tribuerit, vel ex hoc solo conjici potest, quod Anacleto exstincto, cum Victorem pseudopontificem, usurpatis insignibus nudatum, ad Innocentii pedes adduxisset, tanta apud Romanos in reverentia deinceps habitus est, ut ab omnibus Auctor pacis et Pater patriæ prædicaretur. Denique « exeuntum Roma prosequitur, deducit clerus, honorat populus, universa nobilitas comitatur. Neque enim poterat sine communi mærore dimitti, qui colebatur amore communi (8). » O si eodem honore, eadem reverentia modo tractarentur legerenturque sanctissimi doctoris libri! Quantus inde fructus, quanta utilitas in rempublicam Christianam redundaret, Certe, quoad in nobis fuit, sacris ejus scriptis nativa forma gratiam et integritatem, ut gratius, fructuosiusque lectitarentur, restituere conati sumus. Tuum est, beatissime Pater, eidem reddere vocem virtutis, quam illi nec ipsa mors adhuc penitus eripere potuit. Viget etiam nunc apud pios quosque, imo etiam apud hæreticos ipsos, ejus auctoritas: vigebitque amplius in posterum, si tuæ vocis oraculo denuo confirmetur. Si tua sanctitate probante, monente, jubente, omnibus legendus, terendus, sequendusque proponatur Bernardus, erit vox ejus tanquam vox Domini confringentis cedros, intercidentis flammam ignis (Psal. xxvIII). Nulla Bernardo vitia, nulla adversa potestas aut vis resistere, Deo suffragante, valebunt. Et confringentur sub Alexandro cedri, id est capita superborum et tyrannorum; et intercidetur flamma discordiarum atque bellorum. Et jam suscitavit Deus spiritum vicini regis,

[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »