Obrazy na stronie
PDF
ePub

non equorum fastu, non amplis ædificiis, sed orna- A centius ornat gemma sapientiæ. Pudeat et collo

circumtexere, quod honestius atque suavius Christi jugo submittitur. Non Christi stigmata sunt hæc, quæ isti martyrum exemplo circumferant in corpore suo. Muliebria potius esse noscuntur insignia, quæ ully curiosius et sumptuosius illæ sibi præparare consueveru cogitantes nimirum quæ sunt mundi, quomodo placet viris.

tis moribus, studiis spiritnalibus, operibus bonis. Quam multi aliter! Cernitur in nonnullis sacerdotibus vestium cultus plurimus; virtutum ut nullus, aut exiguus. Quibus ego si rememorem illud aposto licum, Non in veste pretiosa (I Tim. 11, 9), vereor ne indignentur, dum nimirum indignum ducant in se assumptam sententiam, quam prius in viliorem sexum et ordinem prolatam fuisse recognoverint. Quasi vero non eodem utantur medici ferro secandis regibus, quo et popularibus hominibus: aut capiti fiat injuria, si ipsis forcipibus capilli excrescentes detondeantur, quibus et unguium fuerint resecata superflua. Attamen si dedignantur pari cum mulierculis, non quidem a me, sed ab Apostolo feriri sententia, dedignentur et cum ipsis eadem in- B volvi culpa. Despiciant jam textricum sive pellificum, et non propriis operibus gloriari. Horreant et murium rubricatas pelliculas, quas gulas vocant (81), manibus circumdare sacratis, et sacrantibus tremenda mysteria. Respuant et apponere pectori, quod deexemplo S. Nicolai Myrens. episcopi, deinde subdit: Sed quid antiqua repetimus? Cardinalis Borromæus, ne quis tempora causetur, notum est, quam omnem supellectilem alicujus pretii, conopæa, aulæa, aliaque ejus generis absse removerit. Vestibus utebatur, externis quidem, ut cardinalis; interioribus vero ex simplici panno et tela : quin etiam cubicularis amictus ex panno erat cinerico, rudi et crasso, quam ipsam vestem quatuordecim totis annis nunquam mutavit, multaque alia ejusmodi, quæ non est necesse referri, quoniam nota sunt et recentia, constanter usque ad mortem servavit. Quid horum igitur de ejus celebritate imminuit? Potius niultum addidit. Nam, qui hæc speciosa habeant, multi sunt: neque id virtutis est, sed opulentiæ, quæ etiam in insipientem cadere potest, et sæpe cadit. At vero illa spernere sapientiæ est, ideoque admirationem potius et commendationem parit. » Ita Piatus, Cui suffragatur Carolus a Basilica Petri episcopus Novariensis << disertissimus Vitæ S. Caroli Borromæi scriptor, lib. VII, cap. 6, ubi ait fuisse, qui exiguum comitatum et alia quædam in Carolo au Christiane humilitatis virtutem pertinentia reprehenderent, et summam dignitatem aliquo modo ita imminui quererentur. Res etiam ad ipsum Pontif. Pium V.`aliquando relata est. Cui Carolus ita facti sui rationem reddidit, ut nihil haberet optimus Pater, quod improbaret. Eorum qui Dei ministri essent, dignitatem ac existimationem dicebat, non in humanis ornamentis, sed in religiosis virtutibus consistere. Res ipsa declaravit, et superius narrata demonstrant. Caroli abjectionem, morum gravitate, sanctitateque conjunctam, summis atque infimis tanto semper in honore fuisse, quantum nulla terreni splendoris ornamenta consequi potuissent.

(81) Hujus vocis duplicem possumus reddere rationem. Primo enim non incongrue littera immutata videatur usurpari pro guna, a Græco youva quod vestem villosam significat ex pellibus confectam. Unde illud Guitberti in epistola ad Lullum episcopum : Gunam de pellibus lutrarum factam tuæ fraternitati misi. Nec enim novum litteram N in L demutari. Sic apud Varronem vallus pro vannus; evallere pro evannere apud Plinium lib. XVIII, cap. 10, ut notavit Dausquiuus in Orthographia. Secundo pro pellibus animalium sanguineo colore tinctis, eo loquendi modo, quo nomen Gallicum, gueule, ad rubeum co

C

D

5. Verum tu, sacerdo nei altissimi, cui ex his placere gestis, mundo, an Deo? : mundo, cur sacerdos ? Si Deo, cur qualis populus, talis c acerdos? Nam si placere vis mundo, quid tibi prodest saco. dotium? Nec enim potes duobus dominis servire. Qui autem vult amicus esse hujus mundi, inimicus Dei constituitur: (Jac. Iv, 4) et propheta, Deus, inquit, dissipabit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos (Psal. LII, 6) et Apostolus: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. 1, 10). Volens itaque placere hominibus, Deo non places: si non places, non placas. Cur ergo, ut dixi, sacerdos? Si vero, quod adlorem designandum in artem symbolicam invectum esse quidam opinantur, sumpta videlicet metaphora a cruentis pellibus seu gulis eorum animalium, quæ in amphitheatris mutuis morsibus digladiando sese strangulabant. Fuerint igitur pelles istæ, de quibus hic agit Bernardus vel murium Ponticorum, vel aliorum similium, quibus color rubricatus sive pilus villosus Gularum nomen indiderit. Quod spectat ad earum usum hic ab ipso assignatum, non parum illustratur ex mutila quadam parobola in quibusdam editionibus Bernardi Operibus inserta, sed stili ejus et genii gravitatem non assequente, ex qua huic loco exponendo pauca delibare sufficiat. « Sed nunquid talis ac tantus sponsus ad sponsam suam vacua manu venit? Nequaquam sed donativa detulit, delata erogavit. Et quia hiemis tempore venit, hiemales vestes primum sponsæ dedit, agninam videlicet pelliceam, et cappam, quod utrumque fit de agno: sed alterum sine dolore agni, scilicet lana, de qua fit cappa, sumitur alterum, videlicet pellis, unde pellicea, absque dolore gravi ab agno non accipitur. Sponsus iste agnus est........ De lana sua sponsæ suæ cappam fecit, cum humilitatem verbis docuit. Pelliceam dedit, cum vigilis, jejuniis, et aliis carnis suæ afflictionibus, ultimum passionem crucis, mortificationem carnis sponsæ ostendit. Pellicea, quæ de mortuis animalibus fit, mortificationem insinuat. Hæc autem hiemis tempore. Paschali vero tempore arminiam (d hermine) pelliceam dedit circa collum, et circa manum rubeis gulis præparatam. Igitur pellicia sponsæ de arminio fit, quod candidum est, in significationem lætitiæ spiritualis ob spem futuræ resurrectionis circa collum et usque supra pectus et circa manum rubeis gulis ornata est, quia passionem Christi, quam ore prædicat, corde sentit, et operibus attestatur. Dedit etiam Christus Paschali tempore sponsæ suæ cordubanos duos, » etc. Vide Declamationes n. 10 epist. 2, n. 11. Porro quam fuerit familiaris Bernardi sæculo pellicearum usus, tam clericis quam monachis, imo etiam laicis, ipsisque feminis, vide Chesnium in notis ad Petri Venerabilis epist. 28. lib. 1. De Gulis loqui videtur Benedictus XII, in Bulla Ad decorem, his verbis: Prohibemus etiam ne dicti Canonici de cætero ferunt forcaturas de ventibus variorum aut squirolorum cum dorsis permistis, sed sint de civilibus simplicibus vel albis, vel nigris, vel griseis, etc.

didi, placere intendis, non mundo, sed Deo cur qualis A oculos vestros. Vita nostra cedit vobis in superfluas

populus, talis et sacerdos? Enimvero, si sacerdos pastor est, et populus oves, dignum est ut in nullo apparea ovibus pastor dissimilis? Si instar mei, qui ovis sum, pastor meus et ipse incurvus graditur, vultum gerens deorsum, et terram semper respiciens, et soli ventri mente jejunus pabula quæritan, in quo discernimur? Væ, si veuerit lupus on erit qui prævideat, qui occurrat, qui erini. Decetne pastorem more pecorum senus incubare corporeis, hærere infimis. are terrenis: et non potius erectum ut hominem, cœlum mente suspicere, sursum sunt el quærere et sapere, non quæ super terram?

6. Cæterum mihi indignatur, si vel nutum facere audeam, jubetque ori manum apponere, dicens B monachum, qui non habeam judicare de episcopis. Utinam et oculos mihi claudas, ut nec cernere possem, quæ contradicere prohibes! Magna vero præsumptio, si ovis cum sim, in ipsum pastorem meum lupas sævissimas, vanitatem et curiositatem, irruere cernens, infremuero, quo ad meum forte balatum cruentis bestiis a quopiam occurratur, et succurratur perituro. Quid facient de me, qui ovicula sum, quæ et ipsum pastorem tanta feritate insiliunt ? Et quidem si non vult ut clamem pro se, nunquid non et pro me balare licebit? 464 Sed, etsi ego sileo, ne ponere videar in cœlum os meum, clamatur tamen in Ecclesia : Non in veste pretiosa. Clamatur autem specialiter ad feminas: ut erubescat in se deprehendi episcopus, quod in fragiliori quoque sexu audierit reprehendi. An forte nulla timetur confusio, si ego solus submussitare desiero? Nunquid etsi ego non loquor, sua cuique non loquitur conscientia? Quid si alius audacior me, non quidem de Apostolo, ut ego; non de Evangelio, non de propheta, non denique quidpiam ecclesiasticum, sed illud tantum gentilicum ingerat Dicite, pontifices, » non quidem «< in sancto, » sed in freno, « quid facit aurum? » Quam tolerabilius cernitur in sancto, quam in freno! Hoc me etiam tacente, etsi non curia regum, tamen penuria pauperum clamat. Sileat licet fama, sed non fames. Fama quidem silet, quia non potest mundus odisse vos. Nam quomodo D arguel mundus peccatum, a quo potius laudatur peccator in desideriis animæ auæ, et iniquus benedicitur!

7. Clamant vero nudi, clamant famelici, conqueruntur, et dicunt :

copias. Nostris necessitatibus detrahitur, quidquid accedit vanitatibus vestris. Duo denique mala de una prodeunt radioc cupiditatis, dum et vos vanitando peritis, et nos spoliando perimitis. Jumenta grauiuntur onusta gemmis, et nostra non curatis crura nuda caligulis. Annuli, catenulæ, tintinnabula, et clavatæ quædam corrigia (82), multaque talia, tam speciosa coloribus, quam ponderibus pretiosa, mulorum dependent cervicibus: fratrum autem lateribus nec semicinctia miserantes apponitis. Huc accedit, quod hæc omnia nec negotiationis studio, nec proprio manuum exercitio vobis elaborastis, sed nec jure hæreditario possidetis: nisi forte et vos in corde vestro dixeritis: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei (Psal. LXXXII, 13). Et hæc pauperes modo quidem coram Deo tantum, cui corda loquuntur. Nec enim audent aperte causari adversum vos, quibus interim pro sua vita necesse habent potius supplicare. Cæterum in futuro stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, stante quippe pro eis patre orphanorum, et judice viduarum. Ipsius enim tunc vox erit: Quandiu non fecistis unis dei his minimis meis, nec mihi fecistis (Matth. xxv, 45).

CAPUT III.

Præsulum potissima et dignissima ornamenta, castitas, charitas, humilitas.

8. Vos autem, reverendissime pater, vos, inquam, absit ut in talibus honorificandum putetis ministerium vestrum. Videntur quidem honorifica, sed oculo qui videt in facie, non qui videt in abscondito. Nam, quæ videntur in abscondito, nullis apparent fucata coloribus, spectabilia sunt tamen; nullis condita saporibus, prædulcia tamen; nullis elevata culminibus, excelsa tamen. Castitas, charitas, humilitas, nullius quidem coloris sunt, sed non nullius decoris; nec mediocris decoris, qui divinos quoque delectare possit aspectus. Quid castitate decorius, quæ mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, 465 non virtute. Sed, etsi illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur. Sola est castitas, quæ in hoc mortalitatis et loco, et tempore statum quemdam immortalis gloriæ repræsentat. Sola inter nuptiarum solemnia morem beatæ illius vindicat regionis, in qua neque nubunt, neque nubuntur præbens quodammodo terris cœlestis jam illius conversationis experientiam. Vas interim fragile quod portamus, in qua et crebro periclitamur, tenet castitas (ut monet Apostolus) in sanctificationem (I Thess. IV, 4), et instar odoriferi balsami, quocondita cadavera incorrupta servantur. Sensus ipsa et artus continet et contingit [constringit], ne dissolvantur otiis, ne corrumpantur desideriis, ne carnis voluptatibus computrescant: quemadmodum legitur de quibusdam, quia computruerunt ut jumenta in

Dicite, pontifices, in freno quid facit aurum? (PERSIUS, Sat. 8, vers 69.) Nunquid aurum a freno repellit frigus sive esuriem! Nobis frigore et fame miserabiliter laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in perticis, vel plicata in manticis! Nostrum est quod effunditis; nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis. Et nos enim Dei psalmatio, et nos sanguine Christi redempti sumus. Nos ergo fratres vestri. Videte quale sit de fraterna portione pascere (82) Clavate corrigiæ, lora clavis ex auro, purpura, aliisve coloribus intexta...

817

TRACTATUS DE MORIBUS ET OFFICIO EPISC.

stercore suo (Joel. 1, 17). Hoc itaque tantæ pulchri- A rum vas in honorem, et non in contumeliam. Detudinis ornamentum digne dixerim sacerdotium honorare, quod dilectum Deo et hominibus faciat sacerdotem, cujus quippe memoria, non in carnis successione, sed in spirituali benedictione sit, reddatque similem in gloria sanctorum, in hac licet adhuc regione dissimilitudinis constitutum.

nique perdit animam suam in học mundo, ut in vitam æternam custodiat eam. Hoc tanto puritatis intimæ bono gloriari non potest veraciter, nisi qui extrinsecas 466 gloriolas perfecte respuerit. Nec enim pure valet Dei vel proximi quærere lucra, qui propria non contempserit. Is tantum puritatis interioris gloria non fraudatur, qui dicere potest cum Domino : Si ego quæro gloriam meam, gloria mea nihil est (Joan. VIII, 54); et cum Apostolo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. 1, 24); et cum propheta: Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde (Psal. xxx, 13), id est a propria voluntate. Bona oblivio, si te ipsum nescias, ut proximo prosis. Bene autem mortuus a corde, si jam non tibi vivere B studeas, sed ei qui pro te mortuus est. Bene mortuus est a corde, qui dicit: Vivo autem jam non ego. Sed, si mortuus a se, non tamen a Christo: sequitur enim Vivit vero in me Christus (Galat. 11, 20). Mortem hanc, quæ fit a corde, infert charitas, de qua loquitur sponsa in Canticis: Vulnerata charitate ego sum (Cantic. IV, 9). Mortis quippe est ut mors dilectio (Cantic. VIII, 6), et mortem in nobis, non vitam occidit. Unde et audacter minatur: 0 mors, mors tua (Ose. XIII, 14). Peccatum exstinguit, quod animæ vitam expulerat; animamque restituit innocentiæ.

ero

9. Verum quantalibet venustate sui castitas eminere appareat, sine charitate tamen nec pretium habet, nec meritum. Nec mirum. Quod enim absque illa bonum suscipitur? Fides? Sed nec si montes transferat. Scientia? Sed ne illa quidem quæ lingua loquitur angelorum. Martyrium? Nec si tradidero, inquit, corpus meum ita ut ardeam (I Cor. XIII, 1-3). Nec absque illa quodlibet bonum suscipitur, nec cum illa quamlibet exiguum respuitur. Castitas sine charitate lampas est sine oleo. Subtrahe oleum, lampas non lucet. Tolle charitatem, castitas non placet. Sed o quam pulchra est, ut Sapiens clamat, casta generatio cum charitate! (Sap. iv, 1.) Cum illa, inquam, charitate, quam describit Apostolus, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5). 10. Porro puritas cordis in duobus consistit : in quærenda gloria Dei, et utilitate proximi; ut in omnibus videlicet actis vel dictis suis nihil suum quærat episcopus, sed tantum aut Dei honorem, aut salutem proximorum, aut utrumque. Hoc enim agens implebit non solum pontificis officium, sed et etymologiam, nominis, pontem utique se ipsum faciens inter Deum et proximum. Pertingit pons iste usque C ad Deum ea fiducia, qua non suam, sed illius gloriam quærit, Pertingit usque ad proximum illa pietate, qua et ipsi, non sibi prodesse desiderat. Offert Deo bonus mediator preces et vota populorum: reportans illis a Deo benedictionem et gratiam. Supplicat majestati pro excessibus delinquentium, vindicat in peccantes injuriam Dei. Ingratis improperat beneficia pietatis, contemnentibus potentiæ severitatem insinuat, utrisque tamen nihilominus placare studet indignantis furorem nunc quidem hominum obtendens infirmitatem, nunc divinæ magnitudinem pietatis. Denique sive excedat Deo, sive sobrius sit nobis, aut Deo semper, quantum in ipso est, præstare al. placere] gestit, aut [al. add. præstare nobis, non quod sibi omnino utile est quærens, sed D Quid enim prodest homini si universum mundum quod multis.

11. Fidelis pontifex, qui bona quælibet per manus suas transeuntia, sive divina beneficia ad homines, sive hominum vota ad Deum, columbino intuens oculo, nihil sibi retentat ex omnibus. Nec populi requirit datum, sed lucrum, nec Dei gloriam usurpat sibi. Acceptum talendum non ligat in sudario, sed paritur nummulariis, a quibus et usuras recipit, non sibi, sed Domino. Non habet foveam ut vulpes, non tanquam volucres nidum, non loculos quomodo Judas; non denique, sicut nec Maria, locum in diversorio. Imitatur perfecto illum qui non habebat ubi reclinaret caput; factus in præsentiarum tanquam vas perditum : quandoque procul dubio futu

11. Verum, si prævalet morti charitas, ita ut illam in congressu perimere possit, cur dicitur fortis ut mors, et non potius, morte fortior? An forte quia et ipsa est mors, et se ipsa fortior esse non potest? Bona mors, non vitæ, sed mortis. Bona mors, et nequaquam abhorrenda, quæ vitam etsi adimit, non perimit. Adimit quidem, sed ad tempus, restituen dam in tempore, duraturam sine tempore. Denique mortuis estis,inquit,et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4). Libenter igitur carebo ad tempus, ut in æternum possideam. Et ista sufficiant pro eo quod scriptum est: Charitas de corde puro (I Tim. 1, 5). Sane in tanta oblivione sui necesse est cor bene esse conscium sibi, quo se in lucra securius foris extendat, cum securam intra se reliquerit conscientiam.

lucretur, animæ autem suæ detrimentum patiatur? (Matth. xvi, 26.)

CAPUT IV.

Cura sinceræ fidei, et charitatis non fictæ, præsuli maxime necessaria.

13. Sed et ordinis exigit ratio, ut qui ad sui mensuram proximum jubetur diligere, prius se ipsum diligere norit. Itaque duo sunt præcipue quæ bonam reddunt conscientiam, pœnitere de malis, et absti nere a malis; hoc est, ut verbis loquar beati Gregorii, et commissa flere, et flenda non committere (Hom. 34,in Evang. post,med.) Horum neutrum solum sufficit. Nam si primum absque secundo sufficeret, frustra et David hortaretur dicens, Declina a malo

(Psal.xxxvi),27): et Isaias: Quiescite agere perverse A salus non sit ? siquidem nec Salvator zelatur nisi

(Isa. 1, 16) et Deus ipse ad Cain: Peccasti, quiesce (Gen. IV, 7, Juxta LXX). Rursum si secundum per se post peccatum bonam sufficit restaurare conscientiam, sine causa clamat pœniteus in Psalmo Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. xxx1, 1); et illud: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea (Psal. xxiv, 18); et in oratione Dominica Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Utriusque virtutis bene conscius animus secure jam se ipsum deserat, et quodammodo perdat, ut alios lucrifaciat. Cum infirmantibus infirmetur, uratur cum scandalizatis: fiat etiam, si oporteat, Judæis Judæus, nihilque formidet cum tali conscientia, exemplo Jeremiæ et Ezechielis, in Ægyptum vel in Chaldæam cum transgressoribus captivari (Jerem. XLIII, 6, et IV Reg. XXIV); sed et cum sancto Job frater fieri draconum, et socius struthionum (Job. xxx, 29); cum Moyse quoque (quod gravius est) deleri de libro Dei (Exod. xxxII, 32); et cum paulo anathema esse a Christo pro fratribus non timeat cum hujusmod conscientia (Rom. Ix, 3); ipsam denique, si necesse est,intrare gehennam, securus medias penetrans flammas, læta decantet conscientia, Etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII, 4). Comparemus, si placet, thesauros regum et fastigia regnorum cum hujusmondi fiducia nonne cuncta horum 467 præ tanti boni C examinationem : vacua quippe charitate, mortua est. [al. tantis bonis] divitiis, miseria reputabitur? Et hanc fiduciam operatur charitas de corde puro, et conscientia bona.

salutem, nec malignus invidet nisi saluti. Si autem poterant, quomodo ant sine charitate sunt, quandiu in illa fide sunt, cum sine charitate salus esse non possit; aut deserentes fidem, non etiam deserunt charitatem, cum charitas et infidelitas simul esse non possint? Recedunt ergo quidam a fide, quia Veritas asserit; consequenter et a salute, quia Salvator redarguit inde nos colligimus, quod et a charitate, sine qua salus esse non potuit (al. poterit). Et hi, inquit, radicem non habent. Non negat eos habere bonum,sed in bono potius radicatos non esse causatur. 15. Denique sequitur, et ait: Quia ad tempus credunt. Bonum est, sed utinam duraturum. Non enim qui cœperit, sed qui perseveraverit usque in B finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Non autem durant, quoniam in tempore tentationis recedunt. Beati si interim rapti fuissent, antequam malitia mutaret corda eorum. Nunc vero væ prægnantibus et lactantibus in illis diebus, teneros utique fetus gestantibus, et de vita recenti facile in periculis exturbandos. Tales sunt animæ parvam adhuc et teneram habentes charitatem : et ob hoc earum fidem vivam, sed fictam, necesse est in tentatione deficere. Vasa figuli, ait, probat fornax, et homines justos tentatio (Eccli. xxvII, 6), illos videlicet, qui ex fide vivunt. Justus nempe ex fide vivit (Rom. 1, 17), sed ex fide quæ vivat. Neque enim quæ mortua est, vitam dare potest. Dæmonum fides non adducitur in

15. Jam vero quod restat, de fide non ficta (I Tim. 1, 5); et item quod ex alio loco in mentem venit, fides sine operibus mortua est (Jac. 11, 20), duo ista mittunt nos ad quamdam fidei trifariam divisionem, ut dicatur fides mortua, ficta, probata. Et mortuam quidem Apostolus definit eam esse, quæ sine operibus est, id est quæ non operatur ex dilectione, quasi non habens animam, ipsam dilectionem, qua vegetetur [al. add. anima], et moveatur ad opera. Fictam autem ego arbitror illam vocari fidem, quæ suscepta quidem ex charitate vita, moveri inchoat ad bene operandum; sed non perseve-D rans deficit, et moritur tanquam abortiva. Eo utique sensu fictam hujusmodi dixerim nominatam, quo vasa figuli vocamus fictilia: non quia videlicet utilia non sunt quamdiu durant, sed quia fragilia cum sint, diu minime durant. De hac fidei fictione puto illos notari in Evangelio: Qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Interrogo eos qui dicunt charitatem a quo semel accipitur, nequaquam ultra recedere. Ait Veritas de quibusdam : Et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. v. 13). Unde, et quo recedunt? Utique a fide ad infidelitatem. Item quæro Poterantne in illa fide salvari, an non poterant? Si non poterant, quæ injuria Salvatori, quæve tentatori lætitia, quod hinc recédant, ubi

Credunt quidem et contremiscunt, sed timor non est in charitate. Proinde in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur: quod exstinctæ fidei nulla jam debeatur probatio, sed reprobatio. Solam itaque justorum fidem, id est vivorum vivam, fornax tentationum suscipit examinandam. Sed non omnium justitia manet in sæculum sæculi: quoniam sunt qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Qualis sit cujuscunque fides, tribulatio probat. Si cujus deficit (deficit enim, cum in charitate non perseverat), ficta esse dignoscitur, si cujus perseverat, probata et perfecta censetur.

16. Liquet ex his satis, ut arbitror, non omnes qui habuerint charitatem, habere et perseverantiam in charitate. Alioquin frustra commoneret discipulos Dominus: Manete, inquiens, in dilectione mea (Joan. xv, 9). Aut enim, si necdum diligebant, non debuerat, dicere, manete, sed, Estote in dilectione mea: aut si jam diligebant, necesse non erat moneri de perseverantia, qua secundum istos privari non poterant. Curet igitur servus bonus et fidelis 468 fide servare non ficta charitatem de corde puro et conscientia bona pluris æstimans animæ vitam quam corporis, minus horrens carnis mortem quam fidei.

CAPUT V.

De virtute humilitatis omnibus quidem, sed prælatis in primis necessaria.

17. Jam de tribus quæ superius proposuimus, sola, ni fallor, tractanda restat humilitas. Hæc duabus præmissis virtutibus in tantum est necessaria,

ut absque ista illæ nec esse virtutes videantur. A
Nempe ut castitas seu charitas detur, humilitas me-
retur quoniam humilibus Deus dat gratiam (Jac.
Iv, 6). Humilitas ergo virtutes alias accipit. Servat
acceptas, quia non requiescit Spiritus Domini, nisi
super quietum et humilem (Isa. LXVI, 2). Servatas
consummat; nam virtus in infirmitate, hoc est in
humilitate, perficitur (II Cor. xII, 9). Inimicam om-
nis gratiæ, omnisque initium peccati debellat super-
biam, et tam a se quam a cæteris virtutibus super-
bam illius propulsat tyrannidem. Siquidem cum ex
aliis quibusque bonis virium magis suarum capere
soleat incrementum superbia, sola hæc omnium
propugnaculum quoddam turrisque virtutum, ejus
fortiter resistit malitiæ, obviat præsumptioni. Sola

denique est, de qua omnium plena virtutum Maria
gloriandum esse putavit. Audito quippe ab angelo,
Ave, gratia plena, quasi solam ex illa plenitudine
humilitatem in se cognosceret, solam rependisse ac
respondisse memoratur in gratiam: Respexit, in-
quiens, Deus humilitatem ancillæ suæ (Luc. 1, 28-48).

B

18. Quid deinde auctor et dator virtutum Christus, in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi, in quo omnis quoque plenitudo divinitatis habitat corporaliter? nonne tamen et ipse de humilitate, tanquam summa suæ doctrinæ suarumque virtutum, gloriatus est? Discite, ait, a me, non quod sobrius, aut castus, aut prudens, aut aliquid ejusmodi: sed, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). A me, inquit, discite. Non ad doctrinam C patriarcharum, non ad prophetarum libros ego vos mitto; sed me vobis exemplum, me formam humilitatis exhibeo. Inviderunt mihi altitudinem quam habeo apud Patrem, angelus et femina: ille potentiæ, illa scientiæ. Vos autem æmulamini charismata meliora, discentes a me quia mitis sum et humilis corde.

19. Commodum reor indagare aliquid et de superbia, quatenus ex opposito sibi vitio virtutis hujus decor manifestior appareat. Suberbia est appetitus propriæ excellentiæ. Hæc in species duas dividitur, in cæcam et vanam superbiam. Quæ quidem et aliis nominibus appellari possunt, contumacia et vanitas : quarum prior intelligentiæ, posterior voluntatis vitium est. Nam ex illa rationis fallitur oculus, et ex ista voluntatis appetitus male afficitur. Quod melius extingularum definitionibus demonstrabimus. Cæca superbia seu contumacia est vitium, quo se existimans aliquis vel esse bonum quod non est, vel a se esse quod est, in se, non in Domino gloriatur. Vana superbia seu vanitas est vitium, quo quis tam de eo quod est, quam de eo quod non est, suis magis quam Dei laudibus delectatur. His ita præmissis, aptemus jam contraria humilitati, singula singulis opponentes. Humilitas est contemptus propriæ excellentiæ. Contemptus opponitur appetitui. Duabus quoque superbiæ speciebus, duæ nihilominus humilitatis opponuntur contra cæcam, ut quis de se noverit sentire humiliter; contra vanam, nec consentire aliter sentientibus. Nempe qui de se ipso

sentire humiliter novit, in neutro ipsius de se judicium falli potest, videlicet ut aut majus aliquid putet se esse quam sit, aut a se esse quod sit. Et ideo patienter carens quod sibi novit deesse, humiliter de eo quod certus est adesse, non in se, sed in Domino gloriatur.

20. Porro adversus hoc, ut de se altius se aliquid sentiat, solet, ne insolescat, verus humilis illud sibi jugi meditatione revolvere: Non alta sapientes, sed humilibus 469 consentientes (Rom. XII, 16): et illud, Non ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam (Psal. cxxx,1,2): et item : Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. VI. 3). Contra hoc autem ut a se sentiat esse, quod se

sentit esse, sollicite se ipsum interrogat : Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. iv, 7). Item, qui humanas laudes consuevit perfecte contemnere, cum se laudari percipit de eo quod in se novit non esse, nullatenus acquiesciens, illud sibi commemorat : Qui te beatificant, in errorem te mittunt (Isa. III, 12). Sed et ilius nihilominus versiculi recordatur. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10). Proinde sollicite studet imitari Apostolum, ita de se loquentem: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. xII, 6). Cum vero laudari se comperit de bono quod se forte habere cognoscit, nihilominus, quantum in se est, scuto veritatis curat a se jaculum favoris repellere dans gloriam Deo, et dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10). Et propulsans a se omnem suspicionem, ait Domino Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. cx11, 9). Metuit nimirum, si aliter egerit, ne forte audiat ab ipso, Recepisti mercedem tuam (Matth. vi, 5); et iterum, Gloriam ab invicem quæritis, et gloriam quæ a solo Deo est, non vultis (Joan. v, 44). Refugiens ergo et de hoc ad consilium Apostoli, probat ipse opus suum, ut sic habeat in semetipso gloriam, et non in altero (Galat. vi, 4). Fidelis suimet custos, qui sibi oleum favoris sine fraude reservet, ne in adventu sponsi D lampas conscientiæ vacua exstinguatur. Non in altero, inquam. Nec enim tutum arbitratur labiis hominum committere gloriam suam, arcæ utique sine clave, et sine sera, nullique omnino clausæ nocere volenti. Non tutum plane, sed stultum, ibi thesaurum tuum recondere, unde non valeas resumere cum volueris. Si ponis in os meum, jam non in tua, sed in mea potestate est, cum utique pro meo libitu vel laudare te possim, vel derogare tibi,

CAPUT VI.

Laus et vera gloria in conscientia cujusque reponenda; attamen non sine formidine, quia Deus est scrutator et judex cordium.

21. Sanum vas et inconcussum conscientia, et secretis servandis idoneum, nullis patens insidiis,

« PoprzedniaDalej »