Obrazy na stronie
PDF
ePub

calcitranti. Et est turpium pœna Deus: lux est enim. A
Et quid tam invisum obscenis flagitiosisque menti-
bus? Profecto omnis qui male agit, odit lucem
(Joan. m, 20). Sed dico: nunquid nou poterunt
declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non
omnibus. Denique in tenebris lucet, et tenebræ eam
non comprehendunt (Id. 1, 5). Videt tenebras Lux,
cui hoc est videre, quod lucere: sed non vicissim
a tenebris ipsa videtur, quia tenebræ eam non com-
prehendunt (77). Et videntur ergo, ut confundantur:
et non vident, ne consolentur. Nec modo a luce:
et in luce videntur. A quo, vel quibus? Ab omni
vidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio
multa. At nullus de tanta numerositate spectantium
molestior oculus suo cujusque. Non est aspectus,
sive in cœlo, sive in terra, quem tenebrosa con-
scientia suffugere magis velit, minus possit. Non
latent tenebræ vel se ipsas. 456 Se vident quæ
aliud non vident. Opera tenebrarum sequuntur illas,
nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris
quidem. Hic est vermis qui non moritur, memoria
præteritorum. Semel injectus, vel potius innatus
per peccatum, hæsit firmiter, nequaquam deinceps
avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque
pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat vi-
tam. Horreo vermem mordacem, et mortem viva-
cem. Horreo incidere in manus mortis viventis, et
vitæ morientis.

29. Hæc secunda mors, quæ nunquam peroccidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in æternum? Qui dicunt montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos (Luc. XXIII, 30), qui nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere volunt? Denique invocabunt mortem, ait ei non veniet (Apoc. 1x, 6). Intuere id clarius. Constat immortalem animam esse, nec aliquando absque sua memoria vivere, ne non animam aliquando esse contingat. Itaque durante anima, durat et memoria. Sed qualis? Fæda flagitiis, horrida facinoribus, vanitate tumida, contemptu hispida et neglecta. Quæ priora, transierunt, et non transierunt. Transierunt a manu, sed non a mente. Quod factum est, factum non esse non potest. Proinde etsi facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum manet. Non transit cum tempore, quod tempora transit. In æternum ergo necesse est cruciet, quod perperam te egisse in æternum memineris. Experiri erit hoc veritatem vocis illius: Arguam te et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Dominus locutus est cui omne adversum et sibi adversari necesse est, ut sit sera querela: 0 custos hominum quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi gravis? (Job. vii, 29.) Ita est o Eugeni. Non potest Deo esse contrari m quid, et sibimet cohærere, sed qui arguetur a Deo arguetur et a se ipso. Non est sane jam tunc quod aut veritatem dissimulet ratio, aut rationis intuitum anima declinet, membris avulsa corporeis, et in sese collecta. Quo enim id valeat, sopitis conclusisque in

morte sensibus, per quos utique curiosius exire, et a se ire solebat in eam, quæ præterit, mundi istius figuram? Vides turpibus nihil deesse ad confusionem, cum producentur spectaculum fieri Deo, Angelis, hominibus, sibi ipsis? O quam male mali omnes locati sunt, utique oppositi torrenti huic directæ æquitatis, et huic lumini propalatæ veritatis expositi [al. oppositi]. Nonne hoc est perpetuo tundi perpetuoque confundi? Duplici contritione, ait ille, contere eos, Domine Deus noster (Jerem. XVII. 18).

CAPUT XIII.

De longitudine, latitudine, profunditate, et subli8 mitate Dei profunde et eleganter discurrit.

[ocr errors]

27. Quid est Deus? Longitudo latitudo, sublimitas, et profundum. Quid, inquis ? tenemus te quaternitatis, quam abominatus es, professorem. Minime. Abominatus sum et abominor. Visus sum protulisse plura, sed unum est. Unus Deus signatus est pro captu nostro, non pro suo statu. Divisus est hic, non ille. Voces diversa, semitæ multæ : sed unum par eas significatur, unus quæritur. Non divisiones substantiæ in quaternario isto expressæ sunt; non dimensiones, quales in corporibus intuemur; non distinctio porsonalis, qualem in Trinitate adoramus; non numerus proprietatum, qualem personis ipsis inesse fatemur, etsi non aliud a personis. Alioquin hoc singulum horum in Deo, quod C quatuor simul; hoc quatuor ipsa, quod singulum est. Nobis autem, quia non possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprehendere unum occurrit veluti quadruplicatum. Facit hoc speculum et ænigma, per quod solum interim videri datur. Cum autem videbin.us facie ad faciem, videbimus sicuti est. Nec enim jam tunc fragilis acies mentis nostræ, quantumlibet vehementer inteudens, aliquatenus resiliet, dissilietve 457 in suam pluralitatem. Colliget sese magis, adunabit, conformabitque unitati illius, vel potius unitati illi, ut una uni facies respondeat faciei. Nempe similes ei erimus, quia videbimus cum sicuti est (I Joan. III, 2). Beata visio ad quam merito suspirabat, qui ait: Exquisivit te facies mea; D faciem tuam, Domine requiram (Psal. xxvi, 8). Et quia adhuc in quærendo res et, interim ascendamus quadrigam istam, utpote infirmi et imbecilles, indigentes tali vehiculo, si forte vel sic apprehendemus, in quo apprehensi sumus, id est, hujus ipsius vehiculi rationem. Nam hoc monitum habemus ab ipso auriga et primo currus hujus exhibitore, ut studeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum (Ephes. 11, 18). Comprehendere dixit, non Cognoscere; ut non curiositate contenti scientiæ, tola cura fructui inhiemus. Non in cognitione cst fructus, sed in comprehensione. Alioquin scienti bonum, et non facienti ut ait quidam, peccatum est

at (Jacobi rv, 17): ipse Paulus alio loco, Sic cur- A ipsa gemina: timor Domini sanctus, et sanctus rite, inquit, ut comprehendatis (I Cor. 1x 24). Quid ait comprehendere, inferius declarabo.

28. Quid igitur est Deus? Longitudo, inquam. Quid ipsa? Eternitas. Hæc tam longa, ut non habeat terminum, non magis loci, quam temporis. Est et latitudo. Est ipsa quid? Charitas. Quibus et ista terminis augustetur in Deo, qui nihil odit eorum quæ fecerit? Denique solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super justos et injustos (Matth. x, 45). Ergo et inimicos concludit sinus ille. Nec hoc quoque contentus, evadit in infinitum. Omnem non modo affectionem, sed et cognitionem excedit, adjiciente Apostolo et dicente: Scire etiam supereminentem scientia charitatem Christi (Ephes. ш, 19). Quid plus dicam? Æterna est. Nisi quod hoc plus forsitan est, quia æternitas est. Vides tantam esse latitudinem, quantam et longitudinem, Utinam sive videas non tantam esse, sed ipsam : id esse unam quod alteram; non minus unam quam duas, nec plus duas quam unam. Deus æternitas, Deus charitas est longitudo sine protensione, latitudo sine distensione. In utroque pariter locales quidem excedit temporalesque angustias, sed libertate naturæ, usn enormitate substantiæ. Tali modo immensus est qui omnia fecit in mensura; et quamvis immensus, hic tamen modus et ipsius immensitatis.

amor. His perfecte affecla anima, veluti quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit, tenet, et ait: Tenui eum, nec dimittam (Cantic. 1,4). Et timor quidem sublimi et profundo, amor lato et longo respondet. Quid tam timendum quam potestas, cui non potes resistere; quam sapientia, cui abscondi non potes? Poterat minus timeri Deus, alterutro carens. Nunc autem perfecte oportet timeas illum, cui nec oculus deest omnia videns, nec manus potens omnia. Quid item tam amabile, quam amor ipse, quo amas, et quo amaris? Amabiliorem tamen juncta æternitas facit : quæ dum non excidit, foras mittit suspicionem. Ama igitur perseveranter et longaminiter, et habes lonB gitudinem dilata amorem tuum usque ad inimicos, et latitudinem tenes. Esto etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime profundumque apprehendisti,

31. Aut si mavis quatuor æque tuis, divinis quatuor respondere; facis hoc, si stupes, si paves, si ferves, si sustines. Stupenda plane sublimitas majestatis pavenda abyssus judiciorum. Fervorem exigit charitas, æternitas perseverantiam sustinendi. Quis stupet, nisi qui contemplatur gloriam Dei? Quis pavet, nisi qui scrutatur profundum sapientiæ? Quis fervet, nisi qui meditatur charitatem Dei? Quis sustinet et perseverat in amore nisi qui æmuClatur æternitatem charitatis? Nempe æternitatis quamdam imaginem perseverantia præfert. Denique sola est cui æternitas redditur, vel potius quæ æternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22).

29. Quid item Deus? Sublimitas et profundum. In altero supra omnia, in altero infra omnia. Liquet in deitate nusquam claudicare æqualitatem, stare eam undique firmiter, constare immobiliter sibi. Sublime, potentiam; profundum, sapientiam ejus [al. esse] considera. Ex æquo et ista respondent sibi, dum et sublimitas inattingibilis, et profunditas æque inscrutabilis cognoscatur, Paulo admirante et exclamante: 0 altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ illius! (Rom. x1, 33.) Libet et nos exclamare cum Paulo, horum utcumque intuentes in Deo, et cum Deo simplicissimam unitatem : 0 sapientia potens, attingens ubique fortiter ! o potentia sapiens, disponens omnia suaviter! Sap. vi, 1) ▷ Res una, effectus multiplex, operationesque diversæ. Et illa una res est longitudo propter æternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter majestatem, profunditas propter sapientiam.

CAPUT XIV.

Modum, quo prædicta secundum Apostolum comprehendere possimus, ostendit.

30. Novimus hæc. Num ideo et arbitramur nos comprehendisse? Non ea disputatio comprehendit, sed sanctitas: si quo modo tamen comprehendi 458 potest quod incomprehensibile est. At nisi posset, non dixisset Apostolus: Ut comprehendamus cum omnibus sanctis (Ephes. II, 18). Sancti igitur comprehendunt. Quæris quomodo? Si sanctus es, comprehendisti, et nosti: si non; esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et

32. Et nunc adverte in quatuor istis contemplationis species quatuor. Prima et maxima contemplatio est admiratio majestatis. Hæc requirit cor purgatum, ut a vitiis liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna levet: interdum quoque vel per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda autem necessaria est huic; est enim intuens judicia Dei. Quo sane pavido aspectu, dum vehementius concutit intuentem, fugat vitia, fundat virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem servat. Virtutum siquidem bonum quoddam ac stabile fundamentum, humilitas. Nempe si nutet illa, virtutum aggregatio nonnisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur, vel potius otiatur circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad amorem benefactoris. De talibus dicit propheta loquens ad Dominum : Memoriam abundantiæ suavitis suæ eructabunt (Psal. CXLIV, 7). Quarta quæ retro sunt obliviscens, in sola requiescit exspectatione promissorum : quæ cum sit meditatio æternitatis (siquidem quæ promittuntur, æterna sunt), longanimitatem alit, et perseverantiæ dat vigorem. Puto jam facile est quatuor nostra hæc, quatuor illis Apostoli assignare, dum lougitudinem comprehendit meditatio promis

quæritur, et invenitur facilius. Proinde is sit finis libri, sed non finis quærendi.

sorum, latitudinem recordatio beneficiorum, subli- A potest at orando forte quam disputando dignius mitatem contemplatio majestatis, profundum inspectio judiciorum. Quærendus adhuc fuerat, qui nec satis adhuc inventus est, nec quæri nimis

459-460 ADMONITIO

INSEQUENTEM EPISTOLAM SEU OPUSCULUM II.

1. Libros de Consideratione, ad summum Pontificem directos, opportune subsequitur tractatus De componendis Moribus Episcoporum, quæ prima est ex quinque Bernardi epistolis ad Henricum archiepiscopum Senonensem, ordine quadragesima secunda. Is cognomento Aper, testante Hugone Autissiodorensi chronographo, aliis (si vulgati non fallunt indices) Gilbertus, ex canonico electus est post Daimbertum pontifex Senonensis anno 1122. Hac in dignitate cum remissius ageret, ad diligentiorem muneris sui curam animatus est, agente potissimum Gaufrido Carnotensi episcopo cum Burchardo Meldensi, confirmante in primis sancto Bernardo: quem et patronum habuit adversus Ludovici VII infestationes, ut testatum facit epistola quadragesima nona, ad Honorium papam.

2. Has autem procellas tum Henrico, tum Stephano Parisiensi episcopo excitavit eorum secessus ab aula, et vitæ melioris institutio. Adeo ut qui «ante », sicut in prædicta legitur epistola, in habitu actuque sæculari honorati fuerant sublimes, judicati fideles, habiti familiares; » postea inimici facti -sint digne suo sacerdotio conversantes, et per omnia honorificantes ministerium suum. Hinc domini Senonensis constantiam labefactare conatus est » Ludovicus rex: quod amplius illustratur in Notis ad epistolas vigesimam secundam et quadragesimam quintam.

3. Non tamen ita mores suos composuit Henricus, ut non in ecclesiasticam censuram incurrerit ob iniquam vexationem cujusdam archidiaconi Ecclesiæ suæ, quem non modo judicio non convictum, sed nec verbo conventum » dignitate privavit, teste Bernardo in epistola centesima octogesima secunda,ad eumdem Henricum. Hunc suspensum fuisse tradit Hugo chronographus Autissiodorensis ad annum 1136: idque attestantur Acta Episcoporum Autissiodorensium capite quinquagesimo quinto, ubi de Hugone episcopo, « qui cum in Senonensi ecclesia, propter suspensionem domini Henrici metropolitani, locum consecrationis non haberet ; apud Ferrarias a domino Gaufrido Carnotensi episcopo circa festum beati Vincentii consecratus est. » Hanc autem suspensionem Henrico ex iniqua depositione archidiaconi sui accidisse proximum vero est. Sed tandem hac censura solutus antistes, anno 1140, apud Senonas synodum habuit, in qua Petri Abælardi errores damnati fuerunt. Exstant ea de re communes Patrum synodicæ litteræ ad Innocentium papam, inter Bernardinas epistola centesima nonagesima prima; quibus litteris significant, se paucis totum negotium exposuisse, « pro eo maxime, quia idipsum diffusius ac plenius contineretur in litteris domini Senonensis: quæ litteræ non aliæ videntur, quam Bernardi epistola centesima nonagesima, ad Innocentium, quæ inter hosce tractatus relata est. Porro Henricus vivere desiit anno 1144 et quidem quarto Idus Junii: cui successit Hugo præcentor.

4. Cæterum hanc epistolam statim ab Henrici conversione scriptam fuisse probant in primis hæc ejus verba n. 2: Nuper autem nobis a vestris partibus flare cœpit aura secundior. Rumoribus siquidem recentioribus nuntiata sunt de vobis solito latiora, et non ex incerto fama, sed ore veridico venerabilis Meldensis episcopi: » quod scilicet vitam in melius instituisset Henricus Gaufridi Carnotensis episcopi consiliis, ut mox declarat Bernardus. Atqui hanc Henrici mutationem Honorii secundi pontificatu, ac proinde ante annum 1130 contigisse constat, tum ex Bernardi epistola quadragesima nona, ad eumdem Honorium, cui ipsum Henricum commendat; tum ex ipsa infestationum causa, quæ non alia fuit, quam Henrici discessio ab aula et aulico vivendi genere,atque adeo vitæ rectioris institutio,ut patet ex præmissis. 5. Itaque sub annum 1126 scripta fuit hæc epistola: quo tempore Meldensi præsidebat Ecclesiæ Buchardus, cujus relatu solito lætiora» de Henrici conversatione nuntia Bernardus ait se accepisse. Meldensi, inquam, Ecclesiæ tunc præerat Burchardus, non, uti hactenus vulgo persuasum fuit, Manasses II, qnem non ante annum 1133 Burchardo successisse probant authenticæ ejus litteræ de Choisiaco pro monasterio Sancti-Martini de Campis, ubi hæc clausula habetur: « Acta sunt hæc anno incarnationis Domini 1133, indict, xш, anno autem ordinationis domini Innocentii II papa sexto, ordinationis nostræ secundo,« et alia ejusdem charta de Mauregarto, data « anno incarnationis Domini 1140, anno autem ordinationis nostræ septimo. » Huic calculo favet Ordericus in libro sexto, pag. 627, ubi « Stephanus Parisiensis episcopus, et Burchardus Meldensis » Resbacenses monachos admonuisse memorantur de concedendis Uticensibus reliquiis sancti Ebrulfi, qua de re Bernardus epistolam ad Resbacenses scripserat. Id factum refert Ordericus anno 1130, ad quem proinde annum Burchardus Meldensem Ecclesiam, non Manasses, administrabat. Hinc corrigendi numeri apud Chesnium in notis ad Abælardum, ubi Manasses dicitur Meldensem Ecclesiam regere cœpisse anno 1125: idque probatur ex ejus litteris de Choisiaco, quas decennio serius, et quidem anno Manassa episcopi secundo, datas fuisse superius observavimus. Quanta vero morum et consiliorum gravitate præditus fuerit Burchardus, illud argumento est, quod ipsum cum Gaufrido consiliarium Bernardus Henrico gratulatur hac in epistola, quæ in codice Vaticano notato 663 dividitur in septem capita. Verum satius visum est Horstianas sectiones jam receptas retinere

S. BERNARDI ABBATIS

DE MORIBUS ET OFFICIO EPISCOPORUM TRACTATUS

SEU EPISTOLA XLII

AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM.

461 PROLOGUS.

Domino venerabili HENRICO, Senonensium archiepiscopo, frater Bernardus, si quid potest peccatoris

oratio.

Placuit Præstantiæ vestræ novum aliquid a nobis dictatum requirere. Gravamur pondere dignitatis, sed dignationis munere gratulamur. Et blanditur petentis favor, et petitionis terret exactio. Qui enim nos sumus, ut scribamus episcopis? Unde dare, inde et negare compellor quod postulor. Scribere tantæ altitudini, supra me est : et eidem non obedire, contra me. Utrobique periculum; sed in ea parte majus imminere videtur, si non obediero. Hac itaque exiens qua minus apparet, facio quod jubetis. Dat quip

A

mihi servandus, solus tamen ipse mihi sum scandalo solus tædio, solus oneri atque periculo, ita ut propriæ gulæ et ventri, et oculo scandalizanti frequenter irasci oporteat. Quibus ergo molestiis angitur, quibus lacessitur injuriis, cui etiam, etsi propria cessent, nunquam tamen de alienis dessunt foris pugnæ intus timores?

2. Nuper autem nobis a vestris partibus flare cœpit aura secundior. Rumoribus siquidem recentioribus nuntiata sunt de vobis solito lætiora, et non ex incerto famæ, sed ore veridico venerabilis Meldensis episcopi (77-78). Interrogatus enim de esse vestro, vultu alacri, et tanquam bene fidens unde requirebatur: Puto inquit, hominem ex hoc jam con

pe ausum ipsius dignitatis dignanter indulta familiari- B siliis se subacturum Carnotensis episcopi. Hoc ab eo

tas, el excusat præsumptionem auctoritas imperantis. CAPUT PRIMUM.

Arduum ac periculosum esse munus episcopi; ideoque ei bonis consiliariis opus.

C

1. Igitur ex quo regni cœlorum claves Deo auclore vobis traditas suscepistis, ac juxta ritum fortis illius mulieris, manum mittere cœpistis ad fortia (Prov. xxxi, 19), si qua vos aut egisse quæ non deberetis, aut pertulisse quæ nolletis audivimus, et illa agentem doluimus, et condoluimus hæc patienti. Inter hæc autem ego recordabar illorum versiculorum: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos. Anima corum in malis tabescebat; turbati sunt; et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est (Psal. cvi, 23, 26, 27). Et ideo non judicabam, ut assolet; magis quippe ad compassionem me provocabat hujuscemodi cogitatio: Si, inquam, tentatio est cujuscunque hominis vita super terram (Job. VII, 1), quantis putatis periculis patet vita pontificis, cui omnium necesse est ferre tentationes? Si ergo latens in caverna, et quasi sub modio, non quidem lucens, sed fumigans, ventorum tamen impetus nec sic declinare sufficio, sed continuis tentationum variisque fatigatus impulsibus, instar vento agitate D arundinis, hac illacque circumferor: quid positus supra montem, positus supra candelabrum? Solus

(77-78) Haud dubie Burchardi, nou Manassæ II, ex Admonitione, n. 5.

(79) In editis, etiam anni 1494, hic interseruntur hæc verba, absque prudentia et benevolentia non PATROL. CLXXXII.

responsum tam lætus accepi, quam certus fui consilia viri fidelissima fore. In nullo melius poterat nobis cordis vestri propositum commendare, in nullo spem dare certiorem vestri profectus in Domino. Secure, ni fa.lor, præfatis ambobus viris et vos, et vestra credetis. Talibus utendo 462 consiliariis, bonam vobis servabitis et famam, et conscientiam. Sic Dei sacerdotem, sic tantæ civitatis decet episcopum, puerilibus non agi sæcularibusve consiliis. Omnes, juxta Domini præceptum, etiam inimici, diligantur (Luc. VI, 27); sed ad consilium soli eligantur, qui et prudentes esse videantur, et benevoli (79). Propterea Dominus, et imprudens discipuli, et fratrum ipfidele consilium refutabat, respondens improvido. Non sapis quæ Dei sunt (Marc. vii, 33); et malevolis, Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendam (Joan. vII, 8). Nec istorum malitiæ, nec illius imprudentiæ se credendum putavit. Quærens denique cui se credere debeat, cui tuto sua committat dispensanda mysteria, et quasi difficile inveniens, sub admiratione interrogat: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? (Matth. xxiv, 45.) Quamobrem et Petro curam ovium crediturus prius ejus studuit probare benevolentiam, ter sciscitans si se diligeret (Joan. XXI. 15-17). Probavit et prudentiam, quando errantibus hominibus, et putantibus ipsum esse quempiam ex Prophetis, ille prudenter veritatem ad

esse perfecta consilia: quod lemma est ex margine invectum in textum, deestque emendatioribus manuscriptis Colbertinis 1038 et 1410.

26

vertens, Deum potius Prophetarum confessus est: A cui de tanta raritate inter mortales, non unum, sed Tu es, inquiens, Christus Filius Dei (Matth. xvi,16.) Væ nostro generi ab imperfectione sua! Vix in multitudine hominum unum reperias in utraque gratia benevolentiam, vel fideli inesse sapientiam deprehendas. Sine numero autem sunt, quos utriusque muneris expertes esse constiterit.

5. Prudenter igitur cogitastis sacerdotale onus, episcopale opus, curamque pastoralem digne non posse administrari sine consilio. Hinc ipsa castorum consiliorum mater Sapientia de se ipsa loquens: Ego sapientia, inquit, habito in consilio. Sed quali consilio? nunquid in qualicumque ? Et eruditis, ait, internum cogitationibus (Prov. VIII, 12). Sed et quod intida consilia declinanda sint, per os Salomonis taliter monet: Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles (Prov. xxv, 9). Pulchre quoque per alium quemdam Sapientem, cum sine onsilio nil agendum consulat, virorum tamen conlii intuens paucitatem, ita loquitur: Multi sint tibi amici, unus autem sit tibi consiliarius de mille (Eccli. vi, 6). Unus, inquit de mille. Benignam ergo non dubitaverim vobis esse divinitatem,

(80) Ita concil. Carthagin. Iv, cui S. Augustinus interfuit, can. 15: Episcopus, inquit, vilem supellectilem, mensam ac victum pauperem habeat, et dignitatis suæ auctoritatem fide ac vitæ meritis quærat. Quæ verba concilium Tridentinum repetit, et novæ auctoritatis pondere corroborat, hortaturque episcopos, ut in primis mores suos ito componant, ut reliqui ab iis frugalitatis, modestiæ, continentiæ, et sanctæ humilitatis exempla petere possint. Et post adducta verba concilii Carthag. vult, ut etiam in reliquo vitæ genere, ac tota sua domo caveant, ne quid appareat, quod a sancto hoc instituto sit alienum, quodque non simplicitatem, Dei zelum, ac vanitatum contemptum præ se ferat, sess. 25, cap. 1, De reform.

Perversa multorum animos occupavit opinio, externum illum splendorum, fastum, et magnificum apparatum, proceribus quoque ecclesiasticis competere, imo necessarium esse, ut status sui dignitatem tueri possint. Sed hanc persuasionem canonum acConciliorum auctoritas, unanimis Patrum doctrina, sanctorum Præsulum exempla, el ratio ipsa convellunt. Ostendere id facile esset per singula, si ferret præsentis instituti ratio. Fiet alias prolixe, cum edeiur in lucem Zetus domus Dei, liber hoc titulo de ecclesiasticæ vitæ disciplina jam affectus. Interim has auctores lege, Bartholom. De Martyrib. ex ord. Dominicanorum archiepisc. Bracarensem lib. utilissimo, qui, Stimulus pastorum inscribitur, parte 2, cap. 6. Ibidem adjunctum habes tractatum elegantiss. De morib. prælat. P. Ludov. Granat, ex eodem ord. concionatoris celeberrimi, ubi idem argumentum docte ac eleganter prosequitur cap. XI. Antonium Molinam in Instruct. sacerd., tract. 2, cap. 13, qui liber utinam omnium ecclesiasticorum manibus leratur! Lindanum episc. Ruremund. Tract. ad omnes ecclesiast. De fugienda imponit. lib. II, pag. 115. Henricum Cuickium itidem Ruremund. episcopum epist. 2, parænet. ad cler. suæ diœces. Gersonem. cancel. Paris. tom. II, tract. De temperant. prælat., mihi pag. 543 et seq., et tom. I, pag. 202, de signis rainæ Eccles. Quibus merito addenti Bellarm. De officio princip. Curist., lib. 1, cap. 5. Platus de cardin., cap. 16. Rodriguez. 11, p. Exerc., tract. III.

duos, ipsosque idoneos satis indulsit, providos, benevolos et, ut facile adsint, comprovinciales; ut gratis, debitores jure subjectionis. Horum acquiescendo consiliis, nec præceps eritis in sententia, nec veheinens in vindicta; non in corrigendis remissior, non severior in parcendis, non pusillanimis in expectandis; nec superfluus in victu, nec notabilis in vestitu; non citus ad promittendum, non ad reddendum tardus, nec prodigus dator. Istorum consilium longe semper faciet a vobis malum tempori vetus, sed cupiditati novum, simoniam; et matrem ejus avaritiam, quæ est idolorum servitus. Et ut brevi omnia sermone concludam, si his credideris, in omnibus, exemplo Apostoli, honorificabitis ministerium vestrum (Rom. x1, 13): ministerium, inquam, non dominium. B Ipsum itaque honorificabitis; non vos : nam qui quærit quæ sua sunt, se cupit honorari, non ministerium. 463 CAPUT II.

C

D

Honorem et decus dignitatis ecclesiasticæ non consistere in externo splendore, sed in morum et virtutum decore.

4. Honorificabitis autem non cultu vestium (80),

cap. 29, ubi testimonio S. Francisci Xaverii docet quomodo paretur et conservetur auctoritas, et cur ea in prælatis hodic adeo eviluerit.

Ĥi omnes una voce docent, idque gravissimis rationibus et exemplis convincunt, veris solidisque virtutibus potius, quam externo splendore honorem et reverentiam acquiri: nimis infirma esse honoris fulera, quibus plerique nituntur: potius illa auctoritati officere, et tandem in contemptum vergere. Et hoc maxime in prælato ecclesiastico locum habere: sanctorum Præsulum exemplis facile id comprobari. Quanta enim, ut alios infinitos præteream, sanctorum Basilii, Martini, Augustini, Chrysostomi fuit auctoritas, quæ dignitas et gloria? ad quibus illa rebus constitit? Certe si illa tuendæ auctoritatis adminicula quæsissent, quæ sola nunc multis curæ sunt, jam dudum periisset memoria eorum cum sonitu, et nomina eorum tenebris et oblivione perpetua sepulta laterent, qui nunc honorificati sunt nimis per omnem Ecclesiam, eruntque semper in benedictione: quia nimirum ipsi honorificarunt ministerium suum in diebus carnis suæ, non argento vel auro, non pretiosis vestibus, bonisque hujus sæculi; sed talium rerum contemptu, sedula officii ac vocationis cura, serioque humilitatis, modestiæ, charitatis, cæterarumque virtutum studio. Sed hæc uberius elegantiusque tractata leges apud citatos auctores, quorum verbis in hujusmodi materia libenter utimur, ut veritas, tantis nixa auctoribus, plus habeat ponderis, et mious timeat invidiam.

Sed quia diversitatem temporum obtendere solent, qui in imo jacentes, et languidi circa sublimioris vitæ studia, virtutibus honorem et auctoritatem se consequi ac tueri posse desperant, adeoque ad intima isthæc et infirma præsidia conversi, alia tempora, alios mores requirere dictitant: his libet sanctissimum nostræ ætatis Præsulem proponere, cujus quo rarior vitæ modestia, majorque frugalitas, et omnis splendoris abdicatio, eo major fuit auctoritas et reverentia. De quo ita Hieron. Platus lib. De offic. cardin, cap. 16. Hæc est via certissima et optima venerationis acquirendæ inter homines, si virtus emicet, si integritas, si gravitas, religio ac pietas emineat, ut ab hominibus conspiciatur. » Confirmat

« PoprzedniaDalej »