Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Vallium abbati, THOMAS suæ sanctitatis servus et ditetur, sublimetur ad superbiam, diffluat ad luxufilius salutem.

Vestri loci nomen vestræ et sub signis vestris militantium congruit actioni. Lucetis enim in medio nationis pravæ atque perversæ veluti magna luminaria, in mundo verbum vitæ continentes, et habitatis in convallibus quæ frumento illo abundant quod misit Deus in Jacob et cecidit in Israel. Hæc intuens, fiduciam concepi scribendi celsitudini vestræ modicus homo et abjectus in domo Dei, de commotione mea, quam patior licet invitus, sanctitatis vestræ reposcens antidotum. Causa autem hæc est. Albericus, vir apostolicus, episcopus Ostiensis, cum sub Romanæ legationis officio Gallias circuiret et perambularet teriam miracula faciendo de quorum multitudine et magnitudine reticemus, Macharium nepotem suum, læsæ opinionis hominem, corpore pinguem, corde duplicem, ore bilinguem, de nova parvaque et paupere abbatia in antiquam, magnam, et divitem Sancti Benedicti abbatiam transposuit, inaudita hac conventione interposita, ne Cluniacensis ordo inibi intromitteretur, neve quisquam de fratribus illis ad aliquem locum Cluniaco subditum mitteretur. Cui hoc mortiferum simoniacæ hæreseos venenum non olet, profecto dono caret discretionis, et spiritualium narium fætidissimo abundat polypo. Quid enim hoc est nisi vendere religionem, justitiam, veritatem, et non ingredi per ostium ? Putans igitur episcopus quod nil sibi posset obsistere, alterum nepotem suum Lancelinum omni conatu nititur C Ecclesiæ Mauriniacensi subrogare; quod Macharius, dum loco præesset, non solum se facturum promiserat, sed etiam indubitanter adjuraverat. Nam progenies hæc de toxicato trunco sumens originem, squamis squamas adjungit, et Ecclesiæ culturam præoccupat, et sub umbra atque potestate viri supradicti alitur, ac invitis omnibus coalescit, pecunias et præbendas acquirendo condonatione gravium culparum et turpium redemptione personarum. Clamores adversariorum audiunt quam libentissime. At si præsulis Albini et martyris ossa Rufini discapsata rutilaverint, nox illico vertitur in diem, niger color albescit, Protheus ludit in pelago, protinus mutantur omnia; rident qui flebant, flent qui ridebant, et, ut vulgari proverbio dicitur, non evangelici, sed Sydonii piscatores aqua turbida retia mittunt, et licet multiplicia, auro et argento sua farciunt marsupia. Harum exactionum immanitas non ideo fit ut sancta Romana Ecclesia, quæ nunc populi sui seditione commovetur, auxilietur, sed ut generatio prava et perversa rapinis ecclesiarum sustentetur,

este chronographo Mauriniacensi, Ademaro abbate deposito, Macarium Alberici nepotem, tunc Mauriniacensem abbatem, i substituunt, ut locum ad Cluniaci instituta, quæ ille in cella Longipontis prolessus erat, reformare t. Thomas, quem jam longioris oui tædebat, sperabat ea occasione ad Mauriacensem abbatiam regredi. At spe sua frustatus, obsisteute forte Alberico, suffectumque Macario Thevinum Argentolii priorem videns, impotentius in Albericum

B

D

riam,confirmetur ad nequitiam. Sed spuria vitulamina. non dabunt altas radices, quia omnis plantatio quanı non plantat Pater cœlestis eradicabitur. Denique in hoc quoque negotio spe sua fructati sunt. Erat namque Lancelinus vir nequam et intractabilis, pelle rufus, facie fulmineus, mente sanguineus, nostri temporis Phalaris alter; ob idque jure meruit pati repulsam rei quam diu desideraverat, et ad quam tam turpiter quam patenter aspiraverat. De aliis quæ fama dispergit tacendum est. Nulli enim et omnibus credere, teste Seneca, vitium est. Episcopus tamen auctoritate confisus, vinci nesciens, ceptis vehementer insistit; et si me, qui diu loco præfueram, et nunc a monachis, clero, populo, militibus, proceribus expetebar, posset obruere, desiderata se credebat firmiter obtinere. Parisius igitur in palatio, in conventu venerabilium personarum, rege præsente simul et curia, moderationis abrupto freno, in amicum absentem, qui sibi servierat, qui Macharium in abbatem sibi subrogari fecerat, multa jaculatus est et ira dictante plurima congessit quibus veritas non consentit. At cum per hæc pulmonem non sedaret, et eadem usque ad tædium quorumdam quibus sanior et ideo clarior oculus inerat multiplicaret, cum se nihil proficere videret et pene deficere, priorem Sancti Martini de Campis, sub quo militabam, et in privato loco successeram, evocat, et auctoritate qua præcellit præcipit quatenus quid de me sentiat adjuratus coram cunctis edicat. Ille vero, sicut ex condicto machinatum erat (nam et die præterita legatum quem capitulum mittebat ad me ut quantocius Parisius venirem retraxit ab itinere), asserit sic corpore debilitatum ut vel hanc vel alteram obedientiam non possem implere. Hic stilum retraho, et impono digitum ori meo.Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. El Mihi vindictam, et ego retribuam. Et: Falsus testis non erit impunitus. Quantum enim id devium sit a vero, propitia divinitate ipsa res indicat. Nam de infirmitate in qua me servum vestrum vestra sublimitas visitata est, sanus et membris omnibus incolumis convalui, excoctis humoribus quos ex infirmitate loci ubi plus minus quinquennio inhabitaveram, contraxeram. Mox episcopus verbum arripit, et cum austeritate et imperio monachos jubet diacedere, ac indiscussis electione et persona, aliam festiuato personam præcipit eligere, de his et similibus his summo justoque judici rationem redditurus. Has propter res oculus interioris hominis mei, mi dulcissime Pater, conturbatus est,

et nepotes ejus, Macarium et Lancelinum, invehitur. Quæ autem in eos scribit, vel nimio aními rancore abreptus, vel vanis rumoribus deceptus falsissima esse constat ex prædicto chronographo Mauriniacensi. An et quid Bernardus huic epistolæ responderit, incertum. Sed ex citato chronographo discimus Thomam ad Columbense monasterium, unde primum assumptus fuerat, remigrasse, ubi paulo post obiit.

et albugine præoccupante pupinam, ad intuitum veri Alans eamdem, quatenus ancillæ vestræ, ac, quæso, luminis tremulus palpitat et deficit. Sciens igitur

[blocks in formation]

B

Angustiæ, fateor, mihi sunt undique, quoniam quem diligit anima mea sermonibus excitare compellit amor, impatiens intellectus scaturit, dilatatur affe clus, verum censura silentii reprimit, dum nota non exprimit lingua balbutiens, charta deficit, retunditur calamus, manus quoque ab antiquo non impigra retardatur. Evæ nempe maledictæ, non corpore, sed spiritu parturiens doloribus, premor magna sollicitudine Saræ, anxiæ Rebecca desiderio, æmula ione Rachelis, Liæ contemptu. Atque utinam mihi prudentia daretur Jahelis, importunitas Ruth, Ju lith andacia, placor Edissæ, ut operirem pallio Sisaram, amicirer Boozo, deciperem aggrediens Holofernem, in bonum hoc nil ultra simile illis attentans, et adirem Assuerum in throno sedentem languentis animæ salubria petitura. O indicibile Magdalenæ gaudium, o solatium, o tripudium, quæ Jesu fructus virginei pedes deosculans, rigans lacrymis, capillis tergens, ungens unguento, antidotum reportavit salutis! Cum hæc servo, servo Jesu. Si data licentia, et honestate concedente, inpenderen ab ubertate, jucunditates conciperem. Fierem, arbitror, præ magnitudine gaudi semiviva. Gaudeo quia scienti legem loquor, cui omnia prout sonant, sapiunt, et figuras, et ænigmata intelligit, et exponit. Quid nostra paternitatem vestram epistolari distendo angustia, cum ad vocem, dudum loquelæ grandis in me ignis amoris omui narratione major exarsit; ita ut fructeta vanitatis omnia exusta sint, et cum sponsa clamarem una voce: Filiæ Jerusalem, nuntiate dilecto, quia amore langueo. Quis mihi det, nt languentes et vos, et bibatis poculum quo potatis. Indulgete, Pater, indulgete; stulta facta sum, vos me coegistis. Charitas quæ est in Christo, urget me, plena quidem sum sermonibus, et uteri mei spiritus me coarctant. Quapropter verbis finem imponens dominationem vestram, quæ unica et singularis est mihi, flagito in Christo Jesu pro vulneribus interpel

[blocks in formation]

filiæ memoriam habeatis, quæ in signum incor-
ruptæ fidei, non in munus per latorem præsentium
enxenium offero, et præsento, desiderans, et anhe-
lans, antequam moriar, vestris conspectibus con-
solari.
EPISTOLA CDLXXVIII (1132).

B. AD S. BERNARDUM (1133).

De indisciplinato monacho agit. Dilectissimo Patri BERNARDO, Dei gratia ClaræValleusis abbati, frater B. sicut ablactatus super matrem uam, terram fluentem lac et mel.

1. Injurias meas decreveram operire silentio, Lisi quia dignum duxi, veritate mendacium prævenire. 378 Quoties, et quam proterve frater R. intus et extra monasterium mecum contenderit, quot et quanta scandala sciens et prudens coram pusillo grege posuerit, quam erecta cervice, et extento collo regulari disciplinæ et consuetudinibus se opposuerit, testis est ille qui laborem et dolorem considerat; testis est tota congregatio fratrum, in quorum auribus et oculis effusa est contentio ejus; testis est et sua ipsius conscientia, etiamsi aliud lingua loquatur. Gratias ago Deo meo, quoniam, quantum ad injuriam meam pertinet, si aliqua fuit, ab ipso fuit patientia mea. Audivi multa verba quæ non licet monacho loqui; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Rogabam hominem multis precibus et secreto, et puC blice, et solus, et cum aliis; ut parceret et sibi, et nobis ut conscientiæ suæ misereretur, pariter et famæ nostræ in terra aliena, ne tam nova plantatio aliquo turbine commoveretur. Arguebam, obsecrabam, increpabam, miscens terroribus blandimenta, ne poneret nos subsannationem, et derisum his qui iu circuitu nostro sunt. Vulneribus semivivi nostri vinum pariter infudi et oleum; sed insanabilis fuit dolor.

D

2. Cum jam pene omnia correptionis argumenta consumpta essent, nec vulnus veniret ad cicatricem, timui ne scabies et putredo unius membri reliquas partes corporis occuparet. Sed quia verebar opera mea, diu supersedi, metuens ne ille, qui in angelum lucis transfiguraverat se, ad injuriarum ultionem mearum, sub zelo justitiæ et amore Ordinis me provocaret. Invocato ergo in auxilium Domino, ne me pateretur declinare ad dexteram vel ad sinistram, homini superbo et contumaci indixi, ne psalmum vel antiphonam imponeret, donec emendasset illud quod adversus filios matris suæ ponebat scandalum. In omnibus bis non est aversus furor ejus, sed manus ejus extenta. Nam qui prius nolebat cantare rogatus, prohibitus cantabat antiphonas imposuit, et locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ. In crastino suspendi hominem a mensa. Cumque ascendisset ex adverso, et oppositus mihi in altera

Sanctum-Anastasium prope Romam, de qua in fine epistolæ. Ejusdem sunt epistola 343 et 344.

parte capituli facie ad faciem plurima intorsisset verba præcipitationis, respondi breviter : Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. Et sic evasi manus ejus. Indignatus graviter (quoniam et me novitium, et se inveteratum in Ordine prædicabat) de claustro exsilivit; et egressus portam monasterii, recessit solus : quippe quem non amor propagandi Ordinis, sed, sicut ipse impudenter abbati confessus est, ad contemplationem sui Roma pertraxerant. Videat Deus, et judicet quoniam, quantum in ipso fuit, fetere fecit Ordinem nostrum, coram abbate, et coram servis ejus.

EPISTOLA CDLXXIX.

HUGONIS METELLI AD S. BERNARDUM.

In qua ejus laudes fuse prosequitur. Reverendo et in Christo benedicto patri BERNARDO abbati Claræ-Vallis, clarissimæ lampadi, HuGo MeTELLUS, quondam nugigerulus, nune crucis Christi bajulus, introire in sanctuarium sacræ Scripturæ, et fragmenta illius ne pereant colligere, et a frigido lapide interiorem excutere.

B

1. Oleum effusum nomen tuum, fragrans more contritorum aromatum. Fama nominis clarissimi Lui longe lateque diffusa, usque ad fines terræ pertransiit, suavissimoque suo odore mare et aridam recreavit, plurimosque ad locum unde spirat pertraxit, quia tracti per odorem, ex ipso aromate gustaverunt salutiferum saporem; 379 et quos sapor stygius infecerat, imo fetor Acherontis defe- C cerat, et dehominaverat, gustu nectareo reformati sunt. Oleum effusum vita tua. Vita tua clarissima lampas est, quæ lucendo ardet, et ardendo lucet. Ardet sibi, lucet alteri. Vita tua lampas est, quæ non tantum vicinat, sed etiam illuminat remota. Conversatio enim tua sparso lumine rutilans, non inclusa ; sed exclusa; non confusa, sed modeste effusa, exemplo bono tenebras illuminat, lucem ministrat, montes humiliat, irradiat, valles implet et illustrat. Tu es etiam carbo ardens, qui carbones exstinctos accendis de vicino bonæ conversationis tuæ sufflatorio. Totus enim vitæ tuæ cursus exemplo bene vivendi plurimos informat, deformia reformat, exintegrata redintegrat, excrustata consolidat, et non in tenebris, sed in conspectu solis, odorem suavitatis dans, aromatizat.

2. Oleum effusum verbum tuum. Talentum tibi creditum, talentum, inquam, loquendi et persuadendi, non includis, sed mensura excludis. Verba tua igne charitatis vaporantur, et nectare mansuetudinis dulcorantur. Lingua tua calamus est scribæ velociter scribentis. Lingua tua, lingua venefici sapienter incantantis. Lingua nova, nova, inquam, lingua loqueris, dum mysteria sacra insonas, dum laudes Conditoris personas. Sub lingua tua nova et vetera, corpus et umbra. Sub lingua tua gratia et lex, non legis examinata fæx. Sub lingua tua lac et mel, non dolus, non fel. Lingua favus est distillans

D

mel. Non aerem incassum verberas, non inutilia tractas. Non digito loqueris, non pede strepis: omnia cum mansuetudine componis. In peculio euim tuo lupus accubat cum agno, pardus cum hædo, et puer parvulus minat eos. Oleum effusum verbum tuum. Lex clementiæ in verbo tuo est. Dum prædicas misericordiam, lapis indulgentiam, desolatis solatium, desperatis spem et consilium, effundis oleum. Dum agonistas in palæstra Dei desudantes, nimioque labori succumbentes, eloquio mellito recreas, fonte lacteo potas, sermone dulci ungis, oleum fundis. Verbum tuum stillicidium est, in quo lætatur germinans. Torrens inebrians est, germina multiplicans. Dum examine discretionis honestum ab inhonesto, utile ab inutili segregas, oleum in torculari ab amurca eliquas, paleam in ventilabro

a grano separas. Dum spiritualem sensum in littera scrutaris, oleum prelo rationis a theca, qua latebat, elicis. Oleum aqua mixtum snpereminet: et spiritualis sensus, quem inquiris, litterali supereminet. Oleum vino mixtum superiorem petit locum; et misericordia, quam prædicas, superexaltat judicium, etc.

3. Dum lego scripta tua, ipsa voce sua mihi loquuntur, ipsa salutaria monita prosequuntur: sed non mihi obsecundant, non me satiant. Ipse loquaris, ipse osculo oris tui me osculeris. Revelata facie te volo videre, non per speculum in ænigmate. Ipse me osculeris, non ore tuo, jungendo labia labiis, quia indignus sum, sed osculo; non osculo scriptorum tuorum, non prædicantium de te bonum : sed osculo oris tui, id est mellito eloquio procedente ex ore tuo jucundo. Loquendo enim et exhortando trahes me post te: trahes, inquam, non invitum, sed spontaneum. Spontaneum, quia etsi difficile sit ire post te; si Caucasus et Parnassus Alpesque sint inter me et te, tamen odor boni trahit me post te. Tractus curram in odore unguentorum tuorum, ut per odorem perveniam ad saporem. Introduces enim me in cellaria tua, ubi sunt diversi generis fercula, et diversis speciebus condita pocula : quibus saginatus, quibus debriatus, introducar in æterni Regis cubiculum, ubi gaudeam in sempiternum. Dixi, curram post te, sed non ad te: quia nondum deliberavi apud me, angelicum habitum candidorum Nazaraorum pro alio habitu mutare. Bonum est mihi sic esse, etc. Quæ superius dixi, pater venerande, ad te, et de te, et propter te, dixi specialiter: jam calamum laxo, et alios tecum ad audiendum ea quæ dicam invito in quibus errata mea reprehendo, et miseriam mundi deploro, precumque tuarum levamen appello, etc.

380 EPISTOLA CDLXXX.

EJUSDEM HUGONIS METELLI AD. S. BERNARDUM.

Se suosque ab accusatione purgare conatur. BERNARDO Claræ-Vallis abbati serenissimo, et in Christo benedicto, HUGO METELLUS, quondam domesticus Aristotelis, nunc servus Christi, ascendere de Jericho in Jerusalem.

1. Pinguescunt speciosa deserti, et Clara-Vallis ▲ humana natura una perfectio est, cognoscere se imabundat frumento, quo pascitur pardus cum agno, leo cum vitulo: a quibus regnum cœlorum vim patitur, a quibus Domino Deo abominationes Egyptiorum immolantur: ubi bestiæ fiunt homines, et in hominis natura fiunt conversationes angelicæ. Adjiciat Claræ-Valli larga Dei dextera pluribus pluriora, el de clara faciat clariorem, de clariori clarissimam. Felix conventus, felix concentus, ubi non flat aquilo ventus terras exurens, sed pluvius auster areolas aromatum nutriens.

2. Mittimus vobis, pater venerande, abbatem nostrum ad videndum, ad colloquendum, ad ædificandum. Videre enim faciem vestram angelicam jucundum est, colloqui jucundius est, ædificari jucundissimum est. Mittimus vobis hominem innocentem, plenum melle, sine felle; plus enim habet mellis quam fellis, plus amoris quam horroris; simpliciter prudentem et prudenter simplicem; turturem cum castitate, et columbam cum simplicitate.

3. Relatum est nobis, pater reverende, relatum esse vobis, quod claustrum quod claudit nos, paucos vel nullos clauderet religiosos. Si relator vester retulit, nullos, falsi prolocutor fuit: si paucos retulit, verum dicit, et mecum sentit. Nos enim pauci sumus. Si vero non ita intellexit, sed de numero paucorum, paucos separat, et ad sinistram collocat, non est mirabile, etsi sit miserabile. Ut enim quæ fiunt in præsentiarum taceamus, et priora tempora ad memoriam reducamus, arca beati Noe munda et immunda animalia in sinu suo collocavit. Domus patriarchæ bonum unum, et alterum reprobum habuit. Ad ultimum, schola Christi undecim sanæ mentis collegit, unumque phreneticum inter alios sustinuit; aliosque discipulos habuit, quorum nomina secundum præsentem justitiam in libro vitæ dixit esse scripta, quæ ab eodem libro secundum Dei præscientiam erant abrasa. Claustrum etiam cœli superbia ascendit, de quo cum dedecore corruit. Si, inquam, relator vester improbus paucos reprobos de numero proborum segregat, videat ille, provideat ille, quo oculo dicat. Quod si caligat, lippientem oculum tergat, et collyrio inungat, ut clarius videat, nec in malis alterius ita acuta perspiciat, ut aquila vel epidaurius serpens suo vero lippis et inunctis occellis intuens. Non est tutum in ambiguis offendere Deum aut proximum, et judicare alterius servum. Scio enim qui dicit: Tu quis es, qui judicas alienum servum ? suo domino stat, aut cadit (Rom. XIV, 4). Noli itaque, pater, noli omni spiritui credere, nec claudat oculum tuum lingua adulantium et lippientium, nec impinguet caput tuum peccatoris oleum. Quærunt namque gratiam tuam et gloriam suam super aliorum excogitatam offensam. Credo ego te, pater, habere gratiam spirituum, et effundere in terram venditoris oleum. Hi tales cursores, alienarum cogitationum sunt dispunctores, verborum et syllabarum venatores. Hi tales figuram oculorum tenent, qui alios vident, se non vident. Quia vero in

B

C

perfectum (si enim dixerimus quod peccatum non habemus, non ipsos seducimus, et veritas non est in nobis (I Joan 1, 8); optimus ille est, qui urgetur minimis. (HORAT. Satirarum libro, 1, sat, 3, vers. 68, 69). Memini quemdam prudentem dixisse, et dictum memorabile scripturæ mandasse : « Non ergo,» inquit, «< offendar paucis maculis, ubi plura nitent in egregio corpore. «(HOR. De arte poetica, vers, 351, 352.)

4. Scio, pater, scio, charitate movente, Apostolo præeunte (I Cor. vii, 7), velle te omnes homines similes tui esse. Sed 381 labor difficilis est te assequi, difficilior te consequi. Quemadmodum enim acies exterioris hominis reverberatur intuendo

sphæram solis, sic ad intuitum tuarum virtutum obstupescit acies interioris hominis. Condescendat itaque satur famelico, sanus infirmo, perfectus imperfecto; et oret ut famelicus satietur, et infirmus firmetur, imperfectusque perficiatur. Omnipotens autem Deus, qui te fecit cum non esses, et perfecit cum imperfectus esses; omnipotens, inquam, non est factus impotens, nec brachium ejus abbreviatum est, nec misericordia ejus attenuata est.

EPISTOLA CDLXXXI.

EJUSDEM HUGONIS METELLI, IN PERSONA ABBATIS SUI AD GUILLELMUM ABBATEM.

Excusat, quod ad Herberti sui calumnias aliquanto durius respondeat.

GUILLELMO venerabili et in Christo dilecto abbati, SIEBAUDUS humilis abbas Sancti-Leonis, de leone rugiente, et ovile Christi circumeunte feliciter triumphare.

1. Epistolam nostram devota et dextera manu suscipite, et quidquid in ea exaratum est perlegite. Nihil salis est ibi, amaritudinis nihil; quod contristet spiritum vestrum nihil. Pacificus est ad vos ingressus noster; ramum olivæ, non arma fert sermo noster. Irritati relationibus quorumdam asperis, adversum fratrem nostrum Herbertum commoti sumus, quod aspera et irrita promulgasset de nobis ; et commoti scripsimus in eum aspera pro asperioribus. Homines siquidem sumus. Nulli etenim injuriæ suæ videntur parvæ multi etiam cas gravius D æquo accepere. Præter ea longe plus irritavit nos Dei nostri injuria quam nostra, cujus pactum irritum fecit: quamvis et Dei sit nostra, et nostra Dei. Quia vero irritati, et zelo Dei intrinsecus tacti, aspera verba in fratrem nostrum respersimus, non sine ratione, nec sine auctoritate divinæ paginæ hoc fecimus. Paulus Corinthios, nuper a se conversos, duris et ignominiosis verbis contristavit, contristatos emendavit (I et II Cor.); Galatas fascinatos plero ore pronuntiavit (Gal. m. 1): quos si mitius appellasset, non emendasset, etc.

2. Frater autem Herbertus, si tamen frater, non ut eum decuit, id litteris snis me post se fluvium misisse, qui eum, absorberet, descripsit: ut taceam quod me despective, suppresso nomine abbatis,

AD S. BERNARDI EPISTOLAS hominem vocabit. Sagittarium etiam me in eodem scripto appellavit, et arcu extento manum meam armavit: quod equidem juxta metaphoram tolerabile esset, si sagittas toxicatas me mittere non adjunxisset. Par pari retulit, injuriam suam injuria nostra vindicavit. Certum autem sit Chari'ati vestræ, pater bone, me paterno affectu defectum fratris nostri plangere, resurrectionemque ejus expanso sinu, manibus expansis exspectare. Exspecto enim si quo modo resipiscat, si quo modo ad cor redeat. Sicut in initio chartulæ meæ prædicavi, ita dictante in fratrem Herbertum aspera verba effudi, et tam fratem, quam vos in fratre exasperavi. Sed quia ira viri justitiam Dei non operatur, non accendi omnem iram meam, sed temperavi, imo exstinxi eam, etc.

382 EPISTOLA CDLXXXII. HAIMONIS ARCHIDIACONI CATALAUNENSIS AD BERNARDUM (1134).

Reverendo patri ac Domino B. venerabili Dei gratia Claræ-Vallensi abbati, II. eadem gratia Catalaunensis Ecclesiæ humilis archidiaconus, ante Deum et homines incedere sine querela.

Domine, ecce quem amas, graviter infirmatur. Quartanarius enim est. Rogo ergo te, pater, ut quia magnis æstuo febribus, magui me sanctorum, qui tecum sunt, juvare digneris orationibus. Scio enim, scienter scio, quia si pronus adoraveris in terram, et tetigeris Dominum Jesum eo quo soles valido orationis tactu, exibit virtus de eo ad sanandum, et flabit spiritus ejus, et liquefaciet omnem ægritudinem meam. Bene valeat Sanctitas vestra in Domino, domine mi, et amantissime pater. Utinam merear consolationem et rescriptum de manibus vestris, et de pane refectiouis vestræ cum benedictione Dei et vestra accipere.

EPISTOLA CDLXXXIII.

EJUSDEM AD EUMDEM.

Domino patri ac digne venerando B. Dei gratia Claræ-Vallensi abbati, II. eadem gratia id quod est, optimam partem in sorte sanctorum.

692

A ego, ut videntem interrogem, cujus oculi in capite ejus? maxime cum puer sim, et nesciam 'oqui, pusillus inter fratres meos, et novella plantatio in juventute mea. Absit, domine mi, absit a moribus et disciplina adolescentiæ meæ, ut audeam vobis sine causa loqui, nedum quod habeam ad vos Ititerata colloquia. Verum, ut prædixi, postulandi Sermones vestros nunc se ingessit occasio, quos sæpe per nuntios requirens, opportune institi et importune; nunc quoque litteris improbioribus insto. Certe si essem aliquis, nonne merito indigne tulissem, quod liber iste vester volvitur per ora sinusque omnium, me vero solum elabitur? Quare hoc, domine mi? Forsitan indignum me judicastis. Ad quod ego: Si indignum me esse sciebatis et insufficientem ad intelligendum, quare promittebatis? si B autem probum ac studiosum, quare differtis? Obsecro, domine, ne differatis ultra promissum. Nuntiate et mihi romores optimos, quos aliis sparsistis de eis spiritualibus nuptiis, quibus sæpe vos paranymphus interfuistis. Frangite panem verbi, apponite favum mellis, quem distillaverunt vestræ ut habeam in his diebus jejunii, unde reficiar. Bene valeat Sanctitas vestra, domine mi pater, divinarum et humanarum rerum maxime arbiter, magister christicolarum, currus Ecclesiæ et auriga ejus.

C

Accepta occasione de postulandis Sermonibus vestris in Cantico canticorum, scribere ad vos,reverende pater, compulsus sum: quod quidem sine causa facere non præsumpsissem. Quæ enim licentia juveni et indocto mihi, ut aures doctissimi senis D sollicitem, quem, erudivit Dominus Jesus in doctrina sua, sicut erudit homo filium suum? Et quis sum

(1134) Guido, ex decano Laudunensi electus anno 1142. Catalaunensis episcopus, 1144 consecratus (de cujus electione vide Bernardi se anno tantum epistolas 221 et 224), ad sedem suam veniens, quemdam Laudunensis Ecclesiæ juvenem clericum, nomine Haimonem, qui secum abierat, mox in ipso primo consecrationis suæ anno, sedis ejusdem archidiaconum fecit. » Quæ verba Hermanni Laudunensis in libro tertio de Miraculis B. Mariæ, cap. 25, intelligenda sunt de isto Haimone cujus epistolas suas hic editas a venerabili vero N. a SanctoRemigio, itidem Catalaunensi archidiacono, accepimus. Porro idem Haimo post Bartholomæum Guidonis successorem creatus est et ipse episcopus

EPISTOLA CDLXXXIV (1135).

G. AD S. BERNARDUM.

manus

Ad excusandum Ambianensem episcopum ab expe

ditione transmarina.

Dulcissimo patri et domino B. Dei gratia ClaræVallensium abbati, frater G. quod patri filius.

Quædam perlata sunt ad aures domini nostri Ambianensis 383 episcopi (1136), quæ admodum terruerunt eum. Homo humilis est, et de se minima sentit sed quod non credit humilitas, crebri rumores adduxerunt in dubium. Rexi ut dictum est ei, vult eum habere socium peregrinationis suæ, et super hoc habere socium peregrinationis snæ et super hoc habere dicitur assensum domini Papæ. Magna dignitas satisque jucunda, si non impossibilitas reclamaret. Pauper et infirmus est, ita ut nec corpus labori, nec pecunia sufficiat necessitati. Quantum etiam necessarius sit ad reprimendos raptores et protegendos pauperes Christi, qui in dicecesi sua sunt, norunt ipsi, novimus ipsi, qui rem didicimus. Cogimur itaque charitatis affectu vestram Catalaunensis anno 1152.

(1135) Scripta anno Christi 1148.

ac

(1136) Theodorici scilicet, qui primo fuit monachus cœnobii Sancti-Nicolai, in diœcesi Laudunensi, postea vero abbas Sancti-Eligii Noviomensis, demum pontifex Ambianensis à Samsone Remorum archiepiscopo consecratus uno anno post consecrationem Guidonis Catalaunensis, id est anno 1145, ex libro tertio Herman de miraculis S. Maria Laudunensis, cap. 26. Huic epistolæ respondet ejusdem Theodorici epistola, inter Sugerianas 24 ad Sugerium: in qua contestatur, se ad expeditionem regiam nullatenus sufficere. Ejusdem est etiam epistola ibidem 34.

« PoprzedniaDalej »