Obrazy na stronie
PDF
ePub

stris insonuit, vehementer gavisa est anima mea et A exemplo suæ conversationis nobis ostendit, nihil exsultavit cor meum in Domino, qui vos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Flii sui, et vocare dignatur, ut in præsenti justificet, et glorificet in futuro. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui jussit lumen suum splendescere in cordibus vestris quatenus contemnentes hujus sæculi vanitates et insanias falsas, ad gloriandum in spe gloriæ filiorum Dei de intimis animæ medullis trahatis suspiria; eligentes et proponentes abjecti esse in domo Dei nostri, magis quam habitare in tentoriis peccatorum. Confirmet autem Deus in vobis bonum quod inspiravit propositum, ne antiquus et inimicus hostis humani generis vos vel a proposito avertere, vel subvertere possit in proposito ne videlicet blandiente vobis vana et insana hujus sæculi delectatione, ad perficiendam carnis. curam in desideriis animum denuo revocetis, quod est averti a proposito aut in ipso religionis introitu, lenocinantibus imperfectioni vestræ extrinsecis consolationibus, carni potius quam spiritui consulatis, quod est in proposito subverti. Quidam enim sæculo abrenuntiaturi (ut salva pace omnium dixerim) illorum maxime conversationem æmulantur, quibus majorem sollicitudinem incutit carnis suæ fragilitas, quam spiritus infirmitas. Unde gravioribus relictis turpitudinibus, crapulæ tamen applaudunt et tam ciborum quam potuum exigunt superfluitatem non satis diligenter animadvertentes, multa licere quæ non C expediunt, quia profectum pœnitentis graviter impediunt.

proprium in mundo possidens, Patri obediens usque ad mortem. Ejus ergo exemplo delicia nobis fugiendæ sunt, et bonum obedientiæ toto mentis ac corporis conatu amplectendum : ut qui inobediendo recessimus a Deo, per obedientiæ legem redire mereamur. Sed sunt qui dicunt: Utquid in miseria tormentorum affligemus animas nostras, cum Deus non delectetur in cruciatibus et licite mundo utentes salutem invenire possimus ? 3. Filii hominum ut ad vos verbis utar Apostoli,hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, 369 esse se æqualem Deo; semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. 11, 5-7). Si ergo B hoc sentitis de ipso, quod licet justa et æquali prærogativa majestatis, formam Dei habere posset et exhibere, ipsam tamen exuit et induit servilem ; non ut aliquid in se evacuaret usurpatum, sed ut nostrum reprimeret supercilium : si hoc, inquam, sentitis de ipso; propter hoc ipsum et vos vestram exinaniatis transitoriam felicitatem, ei qui se pro nobis miserum fecit, cum miser non esset, vicem rependentes, non de vobis faciendo quod non estis, sed in vobis ostendendo quod estis: ut quos facit miseros necessitatis conditio, miseros fateatur voluntatis devotio.

2. Super hac re, charissimi, consulatis eum qui, quod impossibile est cujuscunque legis observantiæ, in quo infirmatur per carnem, de peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis in his impleretur, qui non secundum carnem ambulant. Quicunque enim in carne sunt, sive in habitu, sive extra habitum religionis, si verax est,imo quia verax est Apostolus, Deo placere non possunt (Rom. vIII, 8). Multum enim citra profectum proficit, imo infra imperfectum vehementer deficit, cujus gula deus est. Consulatis, inquam, Dominum nostrum Jesum Christum, qui non solum langoribus, sed et nostris erroribus volens mederi, de secreto suo ad publicum nostrum prodiit; et inter hæc et illa afferens remedium, sicut langores evacuavit moriens in cruce, ita et errores destruxit, et mores instruxit, dum vixit in carne. Ipse nimirum utpote qui peccare non poterat, et universorum Dominus erat, cum mundi hujus deliciis libere et juste uti potuisset, voluntariam paupertatem tamen tam diligenter amplexus est, ut nec etiam haberet ubi caput suum reclinaret. In cujus paupertatis exsecutione tautam exhibuit Patri obedientiam, ut non solum delicias, sed et se psum sibi abnegaverit, petens in omnibus non suam, sed Patris fieri voluntatem. Qui ergo hominem errantem in solitudine et in inaquoso venerat reducere in viam rectam, ut iret in civitatem babiionis; salubriorem et securiorem redeundi viam

D

4. Itaque, dilectissimi, ut ad vos redeam, in hac valle lacrymarum et miseriarum, si christiani estis, ea via qua Christus ambulavit et ipsi ambuletis. Væ homini duabus viis ingredienti (Eccli. n, 14). Si enim caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. xv, 50); carnalibus profecto consolationibus spirituales sociari impossibile est. Qui ergo debitorem et procuratorem carnis se constituit, ut magis sterilem pascere, quam viduæ studeat benefacere, nullum religionis jugum quamlibet leve, quamlibet suave videatur, ei tolerabile est. Unde contingit ut neque hic, ubi sine murmure esse non potest, neque in futuro, ubi pœnam murmurationis tolerari necesse est, pacem inveniat. Ubi autem non est pax, nec Deus, quia in pace factus est locus ejus (Psal. LXXV, 3). Jugum tamen Dei suave est et onus leve (Matth. x1), 30). Sed quibus? Spiritui ejus et qui eo aguntur (Rom. vi, 14). Qui sunt illi? Non servi carnis, sed filii Dei. Vultis cognoscere filios Dei? Qui spiritu facta carnis mortificant, quorum membra templum sunt Spiritus sancti, quem a Deo acceperunt : ut jam non sint sui, nec sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, empti videlicet pretio magno pretiosi sanguinis Christi. Unde et portantes eum et glorificantes in corpore suo, utique honorificant eum : quia non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus confitentur eum. Qui autem confitetur eum coram hominibus, confitebor, inquit, et ego eum coram Patre meo (Matth. x, 32).

5. Bonum est ergo confiteri Domino in gratiarum actione, bonum est quoque confiteri Dominum in

operum exhibitione: ut Christus nos confiteatur in A tate necessariæ, via secura et recta est: alioquin districta singulorum examinatione, quando nos oportuerit manifestari ante tribunal ejus, ut unusquisque referat propria corporis, sive bonum, sive malum, prout gessit in corpore (II Cor. v, 10). Harum utrarumque confessionum, et ejus qua homo confitetur Deum, et ejus qua Deus confitetur hominem, si vultis esse participes, nolite ulterius evagari in exterioribus, diffusi in vanitates et insanias sæculi: sed reversi ad vos intrate ad cor vestrum, ubi sine dubio regnum Dei est. Regnum enim ejus intra vos est (Luc. XVII, 21). Quid est hoc regnum? Sana et libera voluntas hominis, ita se conformans voluntati Dei, ut nihil velit quod sciat ei displicere; nihil nolit quod sciat ei non placere. Primum ergo quærite regnum Dei, ut liberetur et sanetur voluntas vestra, veneno sæculi graviter imbula vel corrupta; et omnia corpori necessaria adjicientur vobis. Nolite solliciti esse de corpore quod est hæreditas vermium : sed solliciti estote de anima, quæ ad imaginem Dei facta est, quomodo revelata facie gloriam Dei speculetur, et in eamdem imaginem reformetur, et transformetur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu.

B

6. Quid dulcius fratres mei, quid jucundius, quid sanctius inter corporea corpore Christi? Et tamen dictum est Apostolis : Nisi ego abiero, Paracletus non veniet. Dum enim corporali Christi præsentia videndo et audiendo delectati sunt, nunquam eis perfecte datur, sed semper promittitur Spiritus sanctus, C Etenim 370 inquit, cum assumptus fuero, mittam eum ad vos (Joan. xvi, 7). Christo enim adhuc vivente in carne, nonne Petrus negavit ad vocem ancillæ? Christo autem assumplo et misso Spiritu sancto, nonne ibant gaudentes Apostoli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt propter nomen Jesu contumeliam pati? (Act. v, 41.) Longe ergo eminentior et dulcior virtus Spiritus sancti, quam delectatio corporis Christi. Quod si tam excellentis et beati corporis carnalis delectatio potuit ab Apostolis ne avertere Spiritum sanctum, sine cujus affectione nihil quod bonum est potest amari, sine cujus virtute nihil salutiferi oneris potest tolerari: vos ipsi judicate an non miseri sunt et insani, qui ad religionem venturi, delicias corporis quærunt. Venientibus quippe ad religionem non est consideranda carnis fragilitas, ut ei delicate subserviatur, sed impedimenta fervoris spiritus, ut sollicite fugian

tur.

7. Festinate ergo fieri pauperes spiritu, et inopes rebus, ut Dominus sit sollicitus vestri. Hujusmodi enim paupertatis, voluntariæ videlicet, et ex volun

(1115) Non putamus id dicturum fuisse Bernardum nec damnationem æternam, in qua nulla erit humanæ voluntatis cum divina consensio, imo obstinata ac destestanda ab ea defectio, in sententia Bernardi fuisse de genere rerum illarum, quas divioæ voluntati committere debeamus volentes. Id patet ex sermone 25 de Diversis, ubi destinguens ea quæ a Deo sub conditione, et quæ absolute petere

Christus eam non fuisset ingressus. Cæteræ viæ, etsi bonæ sint, plenæ tamen sunt latronibus. Semita hujus paupertatis, quia ardua est, et pauci per eam ascendunt, insidias latronum ignorat. Non enim frequenter ponunt latrones insidias, ubi frequens non est transitus viatorum. Dico vobis in veritate, quæ Deus est, et experto credite quia hæc via quanto arctior, quanto molestior videtur in ingressu, tanto lætior, tanto jucundior invenitur in progressu. In ingressu exigit meritum, in progressu rependit præmium. Etenim non solum in futuro vitam æternam possidebitis, sed et in præsenti centuplum accipietis, non solum in bonis spiritualibus, sed et in temporalibus, si cor non apposueritis. Ipsa siquidem bona temporalia, sunt, si non amantur, licita; si amantur, illicita. Sive autem amantur, sine non amantur, non multum expediunt, quia quadam sui dulcedine cor possidentis cito subvertunt. Quæ vobis dubitandi occasio? Pauca relinquetis cum sollicitudine, totum mundum assumetis in possessionem sine sollicitudine. Omnia enim vestra sunt, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia, inquam, vestra sunt. Tamen vere subjungi potest, Vos autem Christi, sicut Christus Dei (I Cor. III, 22, 23): id est, si, sicut Christus in omnibus operibus suis Patrem suum glorificavit, ita et vos in omni actu vestro ejus gloriam quæsieritis.

8. Si enim Christus in operibus vestris apparuerit gloriosus, a quo vobis trepidandum est? Ipse utique solus est, in cujus manu sit salus, et condemnatio nostra. Si condeninat, benedictum sit nomen ejus, quia sic meruimus (1115) si salvat, gloriosum sit nomen ejus, quia superabundavit misericordia judicio. Pater enim omne judicium dedit Filio. Quis tamen est qui condemnet Jesus Christus? pius, inquam, et dulcis Jesus, qui mortuus est pro delictis nostris; qui resurrexit propter justificationem nostram; qui est ad dextram Patris, ubi etiam interpellat pro nobis ? Militans in terra, regnans et in cœlo, nihil sitit nisi nostram salutem et ipse fugientibus ad se referet confusionem? Absit! Quantumcunque gravis se ingerat memoriæ meæ recordatio scelerum meorum, quantumcunque me deterreat præteritæ vitæ meæ horribilis consideratio, faciant alii D quod censuerint expedire; ego semper sentiam in bonitate de dulcedine Domini mei Jesu Christi, semper oculi mei ad misericordiam ejus sciens nimirum et quandoque in me experiens, longe efficaciorem ejus dulcedinem ad consolandum, quam vitæ meæ amaritudinem ad eum desolandum; multoque promptiorem ejus benignitatem ad indulgendum, quam meam debeamus, in hoc genere gratiam Deo gratum facientem, et gloriam in futuro reponit, n. 5. In epistola 42, ad Henricum Senonensem, n. 13, Mosis quidem excessum amoris volentis fratrum causa deleri de libro vitæ et Pauli anathena esse cupientis, ad gehennam ipsam extendit, sed cum bona conscientia, quæ non competit damnatis, quorum mentio est hac in epistola.

A

iniquitatem ad delinquendum. Scio utique, quia
non est iniquitas, sicut iniquitas 371 mea: sed e
regione, non est dolor sicut dolor ejus. Si supra mo-
dum peccavi, non despero, quia supra modum doluit,
in quo respiro. Si exasperatur Deus immanitate scele-
ris mei, mitigatur procul dubio in dolore satisfactio-
nis Filii sui quia mitis et innocens Agnus in cruce
pendens, utpote qui coram tondente se obmutuit,
non improperat circumstantibus, et insanientibus in
eum; sed dulciter suggerit transeuntibus per viam,
et respicientibus ad eum. Sic enim scriptum est:
O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et
videte si est dolor sicut dolor meus. (Thren. 1, 12.)
Hoc siquidem de cruce clamat transeuntibus. Sed
unde transeuntibus? De mundo, non cum mundo.
Qua, et quo transeuntibus? Per viam momentaneæ B
paupertatis, ad divitias æternæ felicitatis. Id enim
quod in præsenti est momentaneum et leve tribu-
lationis nostræ, supra modum in sublimitate æter-
num gloriæ pondus operatur in nobis: si tamen
contemplemur non ea quæ videntur, sed quæ non
videntur (II Cor. vi, 17, 18).

9. Non hæc scribo vobis, ut in peccatis securius delectemini quia Altissimus, qui et ipse Jesus Christus, odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. Si pœnitentia, imo quia pœnitentia est vobis necessaria, locus et tempus pœnitentiæ vobis non deest. Ecce enim tempus acceptabile in quo, etsi non cruor martyruni, labor temen in Christo ant qui serpentis astutiam triumphat, et dejicit fortitudinem. Locus autem apud nos idoneus et delectabilis, non ad gaudendum, sicut in sæculo, sed ad lugendum quod commissum est in sæculo: ubi quidem multum subtiliter et utiliter prædicatione seniorum, sed multo subtilius et utilius examinatione conversationis eorum, et in malo destruimur, et instruimur ad bonum. Deus autem totius misericordiæ el consolationis faciat vos socios nostræ (1116) Antea epistola 367.

(1117) Duas sequentes epistolas Horstius huc retulit et tomo primo Annalium Bernardi Brito-Lusitani, qui alias sub nomine ducissæ Lotharingiæ ad Bernardum, et Bernardi ad eam litteras ex Gallico (si ei credimus) idiomate translatas vulgavit. Sed alium ejusmodi epistolarum fidejussorem optamus. Certe Bernardi genius, stylus, modestia in eis desiderari videntur. Genuina est Bernardi epistola 308 ad Alfonsum Regem; itemque Petri abbatis ClaræVallensis octavi epistola ad Regem Portugalliæ, cui gratias agit ob relevatam suorum fratrum inopiam el oblationem monasterii de Castineria, apud Chesnium tomo IV, pag. 480. Quæ sequuntur notæ Horstii sunt.

(1118) Rem gestam vide prolixe narratam apud Henriquez in Fasc. lib. 1 dist. 4, cap. 27; et in Menologio ad diem vigesimam Augusti, pag. 273, ubi videbis Bernardum, etsi in Galliis agentem, velut alterum Moysen, extensis in coelum manibus, Alfonso in Lusitania Scalabim munitissimam Saracenorum urbem oppugnanti, tanquam alteri Josue, suppetias et victoriam contulisse: idque quia sola nominis ejus fama permotus Alfonsus opem illius, licet tanto intervallo distantis, imploraverat.

(1119) Memorabile Bernardi vaticinium, quod

[ocr errors]

congregationis, ut sitis participes illius internæ consolationis, quam in vobis quandoque sentire, sed a nobis nunquam potestis audire. Vale'e.

EPISTOLA CDLXIII (1116).

AD ALFONSUM Regem portugallIÆ (1117). Rex, obtenta de Saracenis victoria, reus voti de condendo Cisterciensibus monasterio tenebatur. Itaque postulatos e Clara-Valle monachos Bernardus mittit in Lusitaniam.

Christianissimo et pio ALFONSO regi Portugallorum, BERNARDUS, Claræ-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est.

Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatus est vos in tribulatione vestra, dum abstulit opprobrium Saracenorum a cervicibus vestris. Ceciderunt muri Jericho, cecidit Babylon magna, destruxit Dominus munitiones inimicorum suorum, et extulit cornu populi sui: quod etiam antequam fieret rescivimus, revelante Spiritu, qui ubi vult spirat absque auditione vocis. Propter quod animas nostras affliximus, et tam parvitas mea, quam reliqui fratres mei coram Domino provoluti, decertantibus manibus vestris, robur et fortitudinem postulabamus (1118), et ex eo quod iniquitates nostræ vestram non impediverunt felicitatem, summe lætati sumus. Rescivimus etiam ingentem pietatem, qua commotus votum de ædificando cœnobio Altissimo devovistis. Quapropter mittimus hos filios, quos lacte doctrinæ ab incunabulis religionis Christo nutrivimus: quatenus nos ipsos celsitudini vestræ commendantes, piam voti intentionem ad debitam exsecutionem perducant, illud condentes monasterium, in cujus duratione et 372 integritate indelebile habebitis elogium regni vestri, et in divisione redituum dividetur a vobis corona vestra (1119.) Servet vos, et illustrem reginostris annis complevit eventus. Sed id te malo ex ipsis ejus gentis auctoribus plenius cognoscere. Audi ergo Angelum Manriquez Lusitanum Ordinis Cisterciensis theologum : « Quod autem ibi dicit, in divisione redituum, dividetur a vobis corona vestra, noDstris temporibus evenit. Sabastiano enim in Africa misere exstincto, Henricus cardinalis regnum obtinuit, qui partem redituum monasterii Alcobaciensis aulico cuidam assignavit, et rex brevi fato cessit, nullum hæredem relinquens: et rex Hispaniarum Philippus II in hæreditatem intravit, exstincta antiqua Lusitanorum regum progenie. In dicto autem monasterio mille monachi simul habitabant, qui die ac nocte incessanter divinis laudibus insistebant. Qui divisi erant per decanos tali ordine, ut in choro laus perennis haberetur. Primis enim post absolutas laudes matutinas e choro egredientibus, alii succedebant; quibus etiam abeuntibus, alii intrantes easdem decantabant, ita ut nunquam chorus sine monachis videretur. Sic prophetiam hanc explicat R. P. Angelus Manriquez in Laurea evangelica, et in Annalibus, et ex eo Henriquez in Fasc. c. lib. 1, dist. 4, cap. 27, et rursus in Menologio ad diem vicesimam Augusti.

D

Hic occurrit opportune non minus memorabile consilium, seu potius vaticinium de eodem Henrico

669

APPENDIX.

nam consortem Salvator cunctorum, et benedicat A prolem vestram, ut videatis filios filiorum vestrorum, gaudentes in possessionibus vestris.

EPISTOLA CDLXIV (1120).

AD JOANNEM CIRITAM (1121).
Cognito divinitus ejus zelo ac desiderio, mittit e
Clara-Valle monachos ad fundandum in Lusita-
nia monasterium.

Venerabili fratri, Deo dilecto, et in via sæculi hujus socio nostro JOANNI CIRITE, BERNARDUS, ClaræVallis vocatus abbas, salutem salutis auctore.

miseratio divina disposuerit, et cœleste aliquod
micaverit signum, monasterium condatis : in quibus
te ipsum signiferum et ducem cæterorum elegit, ut
et principia agas, et actum ad exitum ducas, du-
ctumque Deo, et ejus Præcursori offeras.
EPISTOLA CDLXV (1124).

AD ABBATEM SANCTI-BENEDICTI.

Domino abbati Sancti-Benedicti, frater BERNARDUS de Clara-Valle, sanctam accipere benedictionem.

Oportet ut ex instanti festinetis ad dominum Regem, et totam confusionem nostram, et quomodo proditi sumus, ei tanquam benigno domino nostro plenissime indicetis. Et quia gaudemus ex parte, quod negotium ejus in causa nobis fuit hujus anxietatis, pro eo siquidem quod domino Senonensi consuBlimus; de die statuenda, quod nobis bene ante promiserat, ita confudit, sic in nos vindicans Regis amorem. Petite et ab eo litteras efficacissimas super hoc negotio, ut dominus Papa omnimodis confirmet, quod fecerunt filii obedientes, duo scilicet episcopi : quia et sibi gratissimum, et Ecclesiæ necessarium est. Nec noceat quod ita tertius se subtraxit, inobematrimonii usu abstinuerunt, quanto magis qui cœlibem vitam professi sine singulari quadam venia sese ad connubium referre non poterant ? Quæ dixerat, allatis exemplis confirmavit. Postremo in re tanta tamque difficili, nihil se aliud probare posse dixit, quam ut quibus de causis ea facultas postu landa videretur, eæ causæ summo Pontifici candide, nulloque studio referrentur: quod is pro summa auctoritate divinoque afflatu judicasset, æquo animo voluntateque acciperetur. De re graviter ad pontificem scripsit, quid sibi maxime probaretur, indicavit : eventus qualis fuerit, ignorat nemo. » Ita gravissimus scriptor Vitæ sancti Caroli Borromæi Carolus a Basilica, episcopus Novariensis.

Permittente Patre misericordiarum, et Deo totius consolationis (1122), qui non sinit animas peccatorum peccatis damnari, scivimus de Fraternitate tua, quo pacto assiduis orationibus pro peccatorum venia pectus divinum pulsare non desinis : et quia vir desideriorum es, adimplevit Dominus desiderium tuum, dum nobis aperuit exaudiri deprecationes tuas (1123). Et qui in eadem societate nos tibi sociavit, qui duobus discipulis euntibus Emmaus se socium præbuit; mittimus hos filiolos, quos lacte evangelicæ doctrinæ Domino nutrivimus, ut quocunque rege Lusitaniæ, sed jam tum cardinale et archiepiscopo Eborensi, quod in Vita S. Caroli Borromæi fegisse memini, nec abs re futurum puto, si hic in gratiam lectoris addidero. «Sebastiano Lusitaniæ rege absque filiis mortuo, creatus est rex Henricus S. R. E. cardinalis ejus patruus, quem vehementer rogatum, regni optimates, præsules, populique exoraverunt, ut uxorem vellet ducere: sperabant C enim ex eo, quam is ætate confecta, procreandum in imperio qui succederet. Præter universi regni solatium, pietati religionique valde consentaneum esse, discordiis, bellis calamitatibus occurrere, quæ Henrico mortuo, nullo regiæ domus relicto, successore, propemodum necesse erat existere. Henricus, ut episcopus, religione solvi, uxorisque ducendæ facultatem a Gregorio pontifice sibi concedi postulat. Eodem tempore Mediolanum ad Carolum dat litteras adductum se a Lusitanis suis, ut conjugio consentiret quo tanquam unico remedio tranquillitati provinciæ posset consuli grave admodum sibi esse, ducereque id cujusdam loco sacrificii, in quo seipsum pro suorum salute immolaret : sed publicæ quieti cedendum judicasse. Vehementer igitur rogare, ut, quantum eniti posset, ad eam concessionem Pontificem perducere conaretur. Idem viri principes alii majorem in modum a Carolo postulant, negotiumque ejus auctoritati commendant.

« Carolus amicissimi optimique regis postulationi, non quod is velle videtur, sed quæ sanctæ Ecclesiæ putaret conducere, respondet: Magni quidem interesse videri, quærere Lusitanis, qui ei sine controversia legitime posset in regno succedere: sed tali antistit potestatem facere conjugii, rem omnium videri gravissimam, neque ullo unquam tempore concessam. Personæ Deo dicatæ, in alio genere, factam quandoque dici potestatem nuptiarum : quod nullo tamen salis certi probatique auctoris testimonio fere confirmatur: omnino exoptatos ejusmodi nuptiarum, vel publicæ quietis, vel successionis eventus minime contigisse maxima etiam inde publice ac privatim exstitisse incommoda, unde magnæ utilitates exspectarentur: probandam magis atque imitandam quorumdam regum continentiam, qui matrimonio conjuncti, cum recte ac legitime filios possent suscipere, nulla tamen hæredis successorisve habita ratione, singulari castimoniæ studio, tali

D

Exstat in Spicilegii tomo VIII diploma Joannis regis Portugallensis, qui Menendo Alchobaziæ abbati monasterium Ceicense tradit æra MCCXXXIII.

(1120) Antea epistola 368.

(1121) Alias, Ziritam. Fuit is abbas et fundator monasteriorum Sancti Joannis de Tarouca, SanctiChristophori, et Santi-Petri de Aquilis.

(1122) Eadem verba initio superioris epistolæ; et infra,« lacte evangelicæ doctrinæ. » Sane quod ait de condendo monasterio, « ubi cœleste aliquod micaverit signum «a Bernardi moribus et genio alienum videtur.

(1123) Henriquez, ait Horstius, in Vita Joannis Ciritæ modum exauditionis explicat. Nimirum B. Bernardo anno 1119, vigesima quarta junii, post Vigiliarum laudes orationi in choro insistenti S. Joannem Baptistam apparuisse, jubentem, ut in remotiores Hispaniæ oras coloniam monachorum dirigeret, locum a Deo monstrandum monasterio congruum. Hinc Bernardum octo ex suis delegisse, nempe Boemundum, Aldebertum, Joannem, "Bernardum, Cisinandum, Rolandum, et Alanum eosque de divina voluntate commonitos in Hispaniam misisse qui Joannem Ciritam, dato per S. Bernardum indicio, invenientes, ejus ductu et auspiciis principis, monasterium Sancti-Joannis de Tarouca construxerint. Vide Henriquez in Fasc. lib. I, dist. 19, et Manriquez in Annalibus anno 1119, cap. 3. (1124) Hæc epistola cum sequente edita est apud Chesnium, tomo IV, sed neutra stilum Bernardi sapit.

[ocr errors]

diens mandato apostolico, et regalium contemptor A suo, BERNARDUS abbas Claræ-Vallis salutem. monitorum qui si ad eum venerit, sentiat nostram injuriam, et injuriam singularem, Regi non placere. Salutate charissimum nostrum cancellarium, et rogate, ut tales super hoc litteras scribat, quæ et suum probent, et regium erga nos redolere inveniantur affectum, sicut præsumimus de utroque.

EPISTOLA CDLXVI.

AD LUDOVICUM REGEM.

LUDOVICO excellentissimo regi Francorum, domino

EPISTOLA CDLXVIII (1125).

NICOLAI CLARE-VALLENSIS AD COMITEM ET BARONES
BRITANNIÆ, IN PERSONA DOMINI CLARE VALLENSIS
PRO NEGOTIO CRUCIS (1126).

II.

Scitis, mi domine, qualiter et ego, et res meæ sub tutela vestra positæ sint. Unde de amicitia vestra 373 confidens, hunc clericum J. latorem præsentium precario commendo: quatenus vestra Sublimitas, si opus sit, ipsum domino Papæ commendet, et querimoniam ipsius super pecunia episcopo nostro credita veram et justam esse me attestante credatis. Valete.

NICOLAI CLARE-VALLENSIS IN PERSONA S. BERNARDI
B ditur autem benedictio ista per universam ter-
ram, et certatim evolant omnes ad suscipiendum
signum salutis in frontibus et in humeris suis. Et
quia terra vestra fecunda est virorum fortium, et
militari juventute referta, decet vos inter primos,
et cum primis ad tam sanctum opus accedere, et
armatos ascendere ad serviendum Deo viventi. Eia
igitur, fortissimi milites, accingimini; et qui non
habet gladium, emat eum. Nolite deserere solum
Regem vestrum, Regem Francorum, imo Regem
cœlorum, pro quo ipse tantum viæ et laboris susci-
pit. Venit ad vos homo Dei dominus Carnotensis, qui
plenius vos doceat quæ dicta et facta sunt, et osten-
dat largissimam veniam, quæ in litteris domini
Papæ, super eos qui cruces susceperunt, continetur.
Pro illo qui pro vobis mori dignatus est, defendite
loca mortis ejus et redemptionis nostræ, ne quando
dicant gentes: Ubi est Deus eorum? ut vos faciat
victoriosos in terris, in cœlis gloriosos, sponsus
Ecclesiæ, filius Mariæ, Dominus Deus noster.

1. Commota est et contremuit terra, quia Rex cœli perdidit terram suam, terram ubi steterunt pedes ejus inimici crucis ejus unanimiter simul adversus eum testamentum disposuerunt, et qui oderunt eum extulerunt caput. Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Hæreditate possideamus sanctuarium ejus. Officinas redemptionis nostræ evertere moliuntur, et loca Christi sanguine dedicata profana contendunt. Præcipue autem illud christianæ religionis insigne, sepulcrum, inquam, in quo sepultus est Dominus majestatis, ubi facies ejus sudario ligata est, omni nisu nituntur evellere. Agitant manus suas super montem filiæ Sion : et nisi Dominus custodierit, prope est ut irruant in civitatem sanctam Jerusalem, in civitatem Dei viventis, super quam invocatum est nomen ejus. Populi christiani partim conjiciuntur in vincula, partim trucidantur sicut oves occisionis. Vides et dissimulat ille magnus providentiæ oculus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum, si sit qui doleat vicem ejus, qui restituat hæreditatem suam sibi. Et cum omnia possit, cui subest omnia posse cum voluerit, vult tamen nomini christiano victoriam adscribere, et super tribulantes eos mittere

[ocr errors]

manum suam.

C

2. Propterea instantissima postulatione domini D Regis, apostolicoque præcepto in paschali solemnitate ad Verseliacum celeberrimum locum advenimus, ubi dominus Rex cum principibus regni et populo multo ad diem festum convenerat. Expositus est autem lacrymabilis iste dolor in conspectu omnium, et recitatæ sunt litteræ istæ domini Papæ, quarum exemplar universitati vestræ transinittimus. Emollivit autem corda eorum Spiritus sanctus et statim Rex cum multa multitudine principum, et innumerabili populo, signo crucis Christi armatus est. Diffun

(1125) Scripta anno Christi 1146.

(1126) Confer epistolam 363, ad cujus imitationem hæc scripta est.

EPISTOLA CDLVXIII (1127).

EJUSDEM AD MANUELEM COMNENUM CONSTANTINOPOLI-
TANUM IMPERATOREM, IN PERSONA DOMINI CLARÆ-
VALLENSIS.

Ut filium comitis Theobaldi faciat novum
militem (1128).

Sublimi et glorioso MANUELI, Constantinopolitano imperatori, frater BERNARDRS Claræ-Vallensis vocatus abbas, salutem et orationes.

1. Quod tantæ audeo scribere majestati, non insolentia temeritatis est, sed confidentia charitatis. 374 Quis enim ego sum, aut quæ est domus patris mei in Israel, ut tanti nominis Imperatorem nostris litteris audeam prævenire? Pauper enim sum ignobilisque persona, longo terrarum spatio et vastissimi maris interjectu remotus a præsentia vestræ Sublimitatis. Quid ergo tantæ sublimitati cum tanta humilitate, si non daret mihi fiduciam humilitas Christi, in qua, et de qua reges terræ et omnes populi,

(1127) Scripta anno Christo 1146.

(1128) Agitur de Henrico ad quem epist. 179. Quoad cætera, vide epist. 363.

« PoprzedniaDalej »