Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. BERNARDUS;

Super hymnum Jesu, nostra redemptio,

(R. P. Bernardi Pezii Bibliotheca ascetica antiquo-nova, tom. VI. Ratisbonne 1725, in-12.)

Tantus fuit amor! Si Christus Filius Dei vivi tot membra habuisset, quod sunt stellæ in firmamento cœli et unumquodque membrum suum corpus habuisset, omnia ad passionem Christus exposuisset, antequam unam animam in faucibus diaboli non redemptam reliquisset. O qualis et quanta est clementia Domini !

Quæ vicit clementia mei Jesu Christi, qui non minus diligit peccatorem conversum, quam eum qui peccati maculam nunquam contraxit.

Verbi gratia. Conversio peccatoris cibus et potus est Salvatoris.

Inferni claustra penetrans. Homo audacter dic: Peccavi! Non teterreat ira Principis, nec timor Diaboli, nec pœna infernalis, nec desperatio peccati enormis. Magis enim Judam desperatio quam peccatum quod commisit, damnavit.

Ipsa te cogat pietas. Peccavimus, et pepercit: offendimus, et adhuc placatus existit.

Tu nostrum gaudium. O bone Jesu, duo in me ignosce naturam, quam fecisti, et peccatum, quod ego adjeci. Fateor quod per culpam deformavi naturam. Memento quod sum spiritus vadens et non rediens. Per me ivi in peccatum, per me redire non possum. Eia, benignissime Jesu! tolle a me quod teei, ut remaneat quod tù fecisti, ne pereat quod pretioso sanguine in tua cruce redemisti. Amen.

MONITUM IN OPUSCULA DUO SUBSEQUENTIA.

Librum sequentem ex codice menbranaceo sæculi XIII luci mandamus, qui tractat De passione Christi et doloribus, et planctibus Matris ejus. Conscriptus est in forma dialogi, et num sit Bernardi Claræ-Vallensis vel alterius abbatis Bernardi, ignoramus; eum tamen publici juris facimus, quia valde devotus est.

Tractatuin alterum De laudibus B. V. M. inscriptum ex alio codice chartaceo in quarto, ut vocant, sæculi XIV, exscribere necesse fuit. Hunc tractatum seu librum vidimus in Bibliotheca coenobii S. Mariæ Magdalenæ ord. Prædic. Astæ, sign. N. A. B. C., num. 1. Num vero ejusdem sir vel alterius monachi deflorantis opera ejusdem, judicent critici.

LIBER DE PASSIONE CHRISTI

ET DOLORIBUS ET PLANCTIBUS MATRIS EJUS.

(D. Eugenius de LEVIS, Anecdota sacra, p. 60. Augustæ Taurinorum 178... 4°.)

7022 Quis unquam regnans in cœlo sursum, vel A peregrinans in terra deorsum, audiens vel mente pertractans quomodo factus est opprobrium (Psal. XXII, 7) ipse Dominus angelorum, et abjectio plebis (ibid.) Filius Dei Patris, et poterit lacrymas continere, vel ei enim erit impossibile flere? Verumtamen, tu, gaude, gaudio magno ab ipso (207), nunc glorifica in cœlis, quæ in mente clavis amarissimæ fuisti confixa suæ piissimæ mortis. Mihi tamen, obsecro, lacrymas illas infunde quas habuisti in sua passione, ut iis fluam largius.

De passione filii tui et Domini mei verba ad invicem conferamus.

Teneris promissionem reddere quam nobis su

divi, non modicum perturbatus cœpi quærere, dolens, qui essent illi tui sermones.

Cui ipsa dixit: Qui sunt isti sermones? Interim recogita in amaritudine animæ tuæ. De his in consequentibus ad invicem conferemus:

Enarra, te flagito, seriem veritatis, quæ mater es veritatis. Ad quem illa :

Illud quæris; caput et initium est magni doloris. Sed quia glorifica (208) flere non possum, tu cum lacrymis scribe quæ cum magnis doloribus ipsa persensi.

Cui, inquam, flere peropto, et nihil mihi aliud libet, da quod jubes, et præbe quod cupio. Audi, ac servis tu dicat domina mea. Dic mihi

perius promisisti, Memini te mihi in primo exordio B si in Jerusalem eras, quando fuit captus filius tuus,

nostri sermonis fuisse locutam de doloribus, quos ipsa portasti pro morte unigeniti tui, quia, ut au

(207) Credo et ipsum.

et vinctus, et ductus, ad Annam tractus?

At illa: In Jerusalem eram, quando hoc audivi,

(208) Glorifica, id est gloriosa, alibi glorificata.

A

et gressu quo potui ad Dominum meum flens perveni. Cumque illum fuissem intuita pugnis percuti, alapis cædi, faciem conspui, spinis coronari et opprobrium hominum fieri, commota sunt omnia viscera mea (Gen. XLIII, 30), et defecit in me spiritus meus (Psal. LXXVI, 4) et non erat mihi fere vox, neque sensus. Erant et mecum meæ sorores et feminæ multæ, mecum plangentes eum quasi unigenitum, inter quas erat Maria Magdalena, quæ super omnes alias, excepta illa quæ loquitur tecum, dolebat, et dum Christus Deus, clamante præcone, imperante Pilato, sibi bajulans crucem ad supplicium traheretur, et factus est concursus populorum post ipsum euntes, alii super ipsum plangentes, alii [cod. ei] eum illudentes ridebant. Sequebatur et ipsum,

Fili et indulcor unice, singulare gaudium vitæ meæ, animæ et omne desiderium, et fac ut ipsa nune moriar tecum quæ te genui ad mortem, sine matre noli mori. Recognosce me miseram matrem tuam, et exaudi precem meam; decet enim filium exaudire matrem. Exaudi me, obsecro, in tuo me suscipe patibulo, ut qui una carne vivimus, una carne per

eamus.

O Judæi, ipsi nolite mihi arcere, qui natum meum crucifixistis. Matrem crucifigite, aut alia quacunque me sæva morte perimite. Dum meo cum filio finiar simul, male solus moritur. O mors, orbas orbem radio, ne videam filium, gaudium, dulcorem! vita mea, salus mea perimitur, ac de terra tollitur spes mea. Cur ergo vivit post filium mater in dolore?

prout poterat, ejus mœstissima mater cum mulieri-B Tollite, suspendite matrem cum suo pignore. Non

C

bus, quæ secutæ fuerant a Galilea ministrantes ei, a quibus trahebatur, et tenebatur velut emortua, quousque perventum est ad locum ubi crucifixerunt eum. Ante oculos ejus fuit in cruce levatus, et ligno durissimis clavis affixus, et ipse tanquam agnus corum tondente se vocem non dabat, nec aperiebat os suum (Isai. LIII, 7). Aspiciebat ancilla Dominum suum, intuebatur mater filium suum in cruce pendentem, morte impiissima morientem, et tanto dolere vexabatur in mente, quanto non posset explicari sermone. Nec mirum, manabat ejus sanguis ex quatuor partibus rigantibus nudis, ligno manibus, pedibusque clavis confixus, de vultu illius pulchritudo effluxerat omnis. Et qui erat præ filiis hominum speciosus (Psal. XLIV, 2), videbatur omnium indecorus. Videbam quod complebatur propheticum illud in eo judicium, cum et non erat illi species, neque decor (Isai. LII, 2), quoniam inimicorum vultum illius verberum fædaverat livor, et videbam me deseri ab ipso quem genui, nec supererat alius, quoniam mihi erat unicus, et ideo non poterat capere in me dolor meus; vox mea fere perierat omnis, sed dabam gemitus suspiriaque doloris. Volebam loqui, sed dolor verba rump: bat, quoniam verbum jam mente conceptum, dum ad formationem prætenderet oris, ad se imperfectum revocabat dolor, non inimica cordis vox tristis sonabat foris vulnus denuntians mentis, verba dabat amor, qui raucum sonabat, non lingua vocis magistra perdiderat usum. D Loquendo videbam morientem, quem diligebat anima mea, et tota liquefiebam præ doloris angustia. Aspiciebat et ipse benignissimo vultu me matrem plorantem, et me verbis paucis consolari voluit. Sed ipsis consolari non poteram, sed flebam dicendo, et dicebam plorando: Fili mi, fili mi, quis mibi dabit, ut ego moriar pro te? Moritur filius, cur nec secum misera moritur mater ejus? Amor unice, li mi dulcissime, nolie derelinquere post te, trahe me ad te ipsum (Cant. 1,3), ut ipsa moriar tecum Male solus moreris, tecum morte perimatur ista tua genitrix, et mors, mihi miseræ parcere noli, tu mihi sola præ cunctis placens, exere vires tuas, trucida matrem, et cum filio perime simul,

parcis proli, non parcas et mihi; tu mihi, mors, esto serva.

Tunc summe gauderem, si mori possem simul cum Christo meo dulci, et simul mori misera. Sed mors optata recedit. Væ mihi infelici! Tibi, Jesu, præcepta vincit mors. Morte mori melius mihi quam vitam dulcem mortis; sed fugit a misera, et me infelicem relinquit, cui ipsa mors optata nunc

esset.

O fili chare, o benigne, summe nate, miseræ matris suscipe preces. Desine matri nunc esse durus, qui semper fuisti benignus in cunctis. Suscipe ma. trem in morte tecum, ut vivat tecum post mortem semper. Nihil vivere dulcius mihi quam tecum mori et vivere. Nihil vivere amarius est quam vivere mihi post tuam mortem.

7023 Tu mihi pater, tu mihi mater, tu mihi sponsus, tu mihi filius, tu mihi omnia eras. Nunc orbor patre et matre, viduor sponso, et desolor præ ominibus, omnia perdo. O fili mi, ultra quid faciam? Væ mihi veni, fili. Quo vadam? Ubi me vertar, dulcissime? Quis mihi solamen, piissime? Quis mihi de cætero subsidium et consilium ultra præstabit, fili charissime? Omnia possibilia sunt tibi. Sed si non vis ut moriar tecum, mihi relinque aliquid benigne consilium. Cui oculis et vultu, Domine, tam anxie in cruce annues?

De Joanne, ait: Mulier, ecce filius tuus (Joan. XIX, 26), et erat ipse præsens Joannes vultu tristis, lacrymis semper plorans, ac si diceret :

O homolus [cod. homulus], ad flendum mollis, ad dolendum! Tu scis quia ad hæc veni ei de carnem assumpsi, ut per crucis patibulum salvarem genus humanum. Quomodo implebuntur Scripturæ ? Scis enim quia oportet me pati pro salute generis humani, sed die tertia resurgam tibi, et discipulis meis patenter apparens. Desine flere, dolorem depone, quia ad Patrem vado, gloriam paternæ majestatis percipiendam ascendo. Quinimo et gratulare mihi, quia nunc inveni ovem errantem, quam tam longo tempore perdidi, Moritur unus, et ut idem totus reminiscatur mundus, ob meritum Christi, peccatores salvantur cuncti nunc, unius ob meritum.

Quod placet Deo Patri, quomodo displicet tibi, ma- A lore anima tunc tenebatur Mariæ. Juxta crucem ter delecta? Calicem quem dedit mihi Pater (Joan. XVIII, 11), non vis ut bibam illum? Noli flere, mulier, noli flere, dulcissima mater. Non te defero, non te derelinquo, tecum sum, tecum ero omni tempore sæculi; si secundum carnem subjaceo imperio mortis, secundum divinitatem fui, sum et ero semper immortalis et impassibilis. Bene scis unde processi et veni. Quare ergo tristaris si illuc ascendo unde descendi? Tempus est ut revertar ad eum qui me misit, et quo ego vado, non potes modo venire; venies autem postea (Joan. xIII, 36).

Interim Joannes, qui nepos tuus reputabitur tibi filius, curam habebit tui, et erit tibi solatium fidelissinum. Inde Joannem intuitus ait: Ecce mater tua (Joan. xix, 27), ei servies, curam illius habe, eam tibi commendo, suscipe matrem meam, suscipe matrem tuam, imo magis suscipe meam.

Tacebant isti virgines. ambo præ dolore loqui nod poterant, nec respondere verbum, quia illum videhant quasi mortuum. Erant enim illi velut mortui, unde spiritus eorum voces exhalare non poterant. Audiebant, et tacebant, quia præ dolore loqui non valebant. Defecerat enim spiritus eorum, et amiserant virtutem loquendi; solus illis dolor, luctus qui remansit anxius, amabat flere, et flebat amare. Amare flebant, quia amare dolebant. Nam gladius Christi animas utriusque transib nt. Transibat sensus sæve, perimebat utrumque, quo magis amabat segnior fiebat in matre. Mater sentiebat Christi delores. Virgo quem peperit gladium est passa doloris, Christi morientis vulnera matris erant, Christi dolores fuerant tortores in anima matris. Mater mater erat levata pignoris morte;

Morte martyr erat percussa cuspide teli quo membra Christi servi foderunt inique, ipsa erat, quam dolor magnus tenebat. In mente ejus creverant immensi dolores, nec poterant exterius refundi. Intus atrocius sævientes dolores nati matris animam gladiebant. In carne Christus so'vebat debitum mortis, quod gravius erat quam mori animæ

matris.

C

Interim Christus Matri et Joanni dixit : Sitio (Joan. XIX, 28), et dederunt ei, qui crucifixerunt eum, ace- D tum cum felle mistum. Quod cum gustasset noluit bibere (Matth. xxvIII, 34), et dixit Consummatum est (Joan. xix, 30), et clamavit voce magna, dixitque : Pater in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. xxш, 46). Et sic dicens exspiravit (Matth. XXVII, 30).

Tunc tremuit terra, tunc sol sua lumina clausit, Mærebant poli, morebant sidera cuncta, Omne suum jubar ami-it sua lumina perdens, Omnis plangendo rece-sit fulgor ab alto. templi. Scinduntur duri lapides, scinduntur culmina Surrexerunt multi apertis tumbis sepulcri fatentes Christum cum voce publica Deum.

7024 Cogitare libet quantus dolor interfuit matri, com sic doiebat, quæ ita sensibilis erat. Non lingua loqui, nec mens cogitare valebat quanto du

Christi stabat emortua Virgo, quæ illum concepit virgo de sancto Spiritu; vox non erat ulla, dolor abstulerat vires. Imo strata jacens pallebat quasi mortua, vivens vivebat, moriens vivensque moriebatur, nec poterat mori, quia vivens mortua erat; in anima illius dolor sæve sævicbat, optabat mori quam vivere post mortem Christi, quod male vivens mortua tunc erat. Ibi stabat dolens, confecta sævo dolore, exspectans Christi corpus deponi de cruce; hæc plorabat, dicens, atque plorando dicebat: Lædite mihi miseræ, vel corpus exanime. Complevisti vota. Exstinctum deponite. Mater, vel simili magis me morte jungite illi, ut cum suis pereant doloribus infiniti dolores. Deponite eum mihi, ut habeam mecum ejus exanime corpus, mihi solamen erit, vel saltem defunctus.

Juxta crucem stabat Maria (Joan. xix, 25) considerans vultu benigno Christum pendentem in crucis ligno, stipite sævo, pedibusqus flexis, junctisque manibus levabat in altum, amplectens crucem ruens, et oscula ejus, Christi qua parte sanguis nuda rigabat, ut Christum valeret amplecti, quæ non poterat sursum volebat tendere manus. Sperat amor multa, quæ raro, vel neque fieri possunt sibi concedi. Cuncta amor impatiens credit, volebat amplecti Christum in alto pendentem sed manus inde frustra tensæ in se complexæ redibant. Se levans a terra sursum se erigebat ad Christum, et quia tangere nequibat illum, male collidebatur ad terram: ibi prostrata jacebat doloris immensitate depressa, sed eam erigere compellebat vis magni amoris incensan. Impetu amoris surgebat intensis manibus attractare cupiens Christum. Erat enim vero magno cruciata dolore, terram iterum petere cogebatur. O quam male tunc illi erat, gravius erat illi vita vivere tali, quam mortis gladio ab impiis sæve necari, tamque mortis pallor ejus perfuderat matem, vultu tamen perfuderat, et genis, et ore rabra erat Christi cruore. Cadentes guttas sanguinis ore tangebat, terram deosculans, quam cruoris unda rigabat.

Interim quidam vir nobilis, nomine Joseph, qui erat discipulus ejus (Matth. XXVII, 57), sed tamen occulte, confidenter at Pilatum ingreditur, sibi postulans dari corpus Domini nostri Jesu, quo concesso sibi, accersivit quemdam virum sapientem, et legisperitum discipulum Christi occulte similiter, nomiue Nicodemum, et convenerunt ad locum ubi Dominus crucifixus erat, secum instrumenta portantes, quibus clavis avulsis de cruce possent deponere eum. Quos dum mater ejus vidit volentes deponere ipsum; quæ de morte consurgens, paululum reviviscens spiritus ejus, et illud, quod poterat, adjutorium ministrabat. Unus clavum e manibus trahebat, alius ne caderet corpus exanime sustentabat. Stabat et Maria, brachia levans in altum, ut caput et manus dependentia Christi super pectus traheret ipsa simul. Quem dum attingere valuit, in

osculis, et amplexibus ruens de eo suo dilecto, licet exstincto, satiari non poterat. Hoc dum de cruce in terra corpus depositum fuit, super ipsum ruens pro incontinentia doloris et immensitate amoris, quasi mortua stabat.

Stabat ad caput exstincti filii sui mater Maria lacrymis faciem ejus rigans; per diversa torquebatur suspiria interius, frontem, et genas, oculos, quasi simul et nasum, omniaque frequentius osculabatur. ipsa lacrymarum tanta ubertate flebat, ut carnem cum spiritu omnem in lacrymis resolvi putares. Rigabat lacrymis exstinctum filii corpus expositum, cum fuerat in lapide, quem madebat, in quo ejus lacrymæ adhuc apparere ferunt; illius facta revocabat ad mentem.

Quis vel qualis fuerat, quem ipsa Virgo concepit sine umbedine, peperit et sine dolore, totum ei erat omne, quod ipsa videbat, tamen Deus et Domicus suus, et unicus filius ejus. Et sic male ei erat, sicut ipse omne poterat, et esse dolebat. Dicat, si potest, quicunque dicere cupit, quantam Christi mater tenebat miseriam doloris Virginis? Dolorem posse narrare non credo. Tamen rectus erat amoris contineas modus; non desperabat, sed pie justeque dolebat, quem genuit Virgo, injusta morte dolebat damnatum, sperans tamen ipsum die tertio resurgere.

B

A tum novum, quod fecerat sibi alacriter, et devote ; tunc ad illius exsequias angelorum millia millium decantabant, quia omnes convenerant ad sepulturam Domini sui. Illi laudes extollebant ad cœlum. Maria plorabat amare juxta sepulcrum, dum Joseph et Nicodemus Deum ponerent in sepulcrum. Volebat mater mæsta simul sepeliri cum illo. Hæc erat enixa super dilectum suum, amplectens illum cum omni amore, dulcissime deosculans ipsum, dicebat: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei (Job. xix, 21). Illum paululum relinquite, ut aliquam videndo habeam consolationem, o charissimi, adhuc mihi, ut faciem illius sub tecto vel animam valeam contemplari, nolite eum tradere sepulturæ tam cito, date illum miseræ matri suæ, ut habeam illum mecum, vel saltem defunctum, aut si illum ponitis in sepulcro, me miseram deponite cum illo; mallem, quia et post id supererit mihi. Illi ponebant Christum in tumbam, et illa trahebat ad seipsam. Illa volebat eum ad se retinere, et illi volebant eum tradere sepulturæ, et sic fiebat hæc pia lis, et miserandi contentio inter eos. Omnis caro tamen sic amarissime flebat, ut nullus eorum ad plenum verba formare posset. Videbant intrare matrem omni destitutam solatio, et super illam dabant potius planctum, quam super exstinctum filium suum, Dominum nostrum. Major illis erat dolor de matris dolore, quam fuerat de sui Domini morte. Flebant igitur cuncti miserando dolore gementes, et sic vitæ Dominum mortis sepulturæ dederunt. Sepulto Domino, sepulcrum mater amplectitur omni corde, et qua poterat voce benedicebat filium suum. Sedens ad sepulcrum in viso capite illi extendebat manus desuper osculans illud, nimis amare Dominum deplorabat singultu.

702 5 Quædam et illæ plorabant feminæ sanctæ quarum prior erat numerus, paucique virorum, qui lugerent Christum simul cnm Virgine matre. Erant et angeli simul cum illa dolentes, tamen dolentes C si poterant, qui de pio dolentes, et justo dolore. Compatiebantur in morte Christi dolendo, gauden tes quod redimeretur genus humanum, flebant, u! arbitror, amarissime mente conturbati, quia matrem Christi videbant tanto dolore teneri. O quis angelorum vel archangelorum contra naturam illic non flevisset! imo contra naturam immortalis Deus homo mortuus jacebat, Videbant corpus Christi sic male tractatum ab impiis, sic vulneratum jacere exanime, et Mariam suo cruentatam cruore, illam piam, illlam sanctam, totam bonam, totam dilectam, totam dulcem, totam pulchram, totam delectabilem Mariam suam beatissimam matrem tantis cruciari singultibus, tam amoris repletam doloribus, sic amarissime flere, unde suas lacrymas non poterat refrenare. Flebat luctus, et planctus et moeror ab angelis præsentibus ibi quales docebat luctus spiritus almos. Imo mirare, si angeli cuncti non flevissent etiam in illa beatitudine ubi est impossibile. flere. Credo propter quod loquor, quod dolebant si dolere valebant, sicut enim fuit possibile Deum per assumptum hominem mori, ita possibile fuit angelos beatos dolere in morte Domini sui.

Joseph ab Arimathæa, vir sanctus, et justus, qui cum Nicodemo deposuerat Christi corpus de cruce sicut Evangelium ei testimonium perhibet, posuit eum in sindone munda conditum pretiosissimis aromatibus, Joan. XIX. 39), et posuit illud in monumen

Accessit Joannes, cui eam commendaverat Christus, et lugens ipse eam levavit lugentem; nam cruciata gemitibus, fatigata dolore, afflicta plorationibus, pedibus stare fere nequibat, et tamen sic portatur a mulieribus sanctis adjuta, a cunctis plorantibus simul, Jerusalem ingreditur, quam feminæ multæ videntes, motæ pietate super illius dolores ad luctum convertebantur amarum, et illarum quædam ambulantes post illam etiam lamentabantur. Plorantes plorabant, multæque condolebant Mariæ. Nam dolor ejus multos faciebat dolores. Vix poterat lacrymas continere quicunque videbat eam plorantem. Tam pie plorabat, et tam amare dolebat, quod ex pio suo ploratu multos etiam invitos trahehat ad luctum; planctus fiebant a quocunque transibat.

Maria plorabat ipsa, plorabant ambulantes cum ipsa, plorabant multi venientes obviam ei, sic usque deducitur a plorantibus plorantes quousque perventum est ad domum Joannis. Ibi resedit, ibique permansit in domo sua cum Joannes retinuit, et sicut propriam matrem eam in corde dilexit.

O felix, o beatus Joannes, cui talem Dominus commendavit thesaurum. Reddet tibi Dominus mer

cedem dilectionis, quam in ejus matre tibi commen- A
data ab ipso semper habuisti. Benedictus tu a Chri-
sto. Benedictus a matre ipsius, quam dilexisti puro
et mundo corde. Benedicti sunt omnes qui diligunt

eam.

Etsemper sit benedictus filius ejus Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo in unitate Spiritus sancti per omnia sæcula sæculorum. Amen.

TRACTATUS

AD LAUDEM GLORIOSE V. MATRIS.

(Lugenius de LEVIS Anecdota sacra, p. 70. )

7026 Syllabæ cœlestibus sacramentis plenæ, ore B tio in sacrario Trinitatis est digito Dei conscripta, polluto, amorem mihi, et verecundiam intermittunt, quia vir pollutus labiis ego sum (Isa. vi, 5), cor immundum habeo, pollutam linguam rubigine pollutionis linea denigratam. Ægra est conscientia quam tinea ad ultionem corruptionis corrodit. Ad loquendum igitur de hac salutatione non solum sermonis nfirmitatem, sed et silentium profiteor. Supercecidit ignis mihi, ut non possim videre hunc solem in radio, imo radium, de quo sol verus procedit. Syllabas hujus salutationis cœlestibus sacramentis plenas de illo libro credo sumptas, quem signatum vidit Isaias qui si de:ur scienti, vel non scienti litteras, ncuter legere poterit (Isa. XXIX, 11). Regina cœlorum hæc est, de qua loqui nitimur, sed mater misericordiæ terret hoc; solatur illud, sed quia mater mise icordiæ pro peccatoribus est facta porta Coli, præsumit mi ericordiæ confidentia quod dissuadet misericordiæ altitudo. Scio siquidem quod fracti sunt ad numerum dentes mei. Scio certe quod non est splendida laus in ore peccatoris, et cum non præsumpserim psalmum, ut det tympanum sonum suum, tanquam æs sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. xIII, 1), sed licet vox discordet a vita, scio tamen quod verbum de regina est ex altitudine magis gloriosum. Dicamus ergo: Ave, Maria, gratia plena (Luc. 1, 28).

O nova, o cœlesti nectare delibata. O vere prædicanda salutatio: Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. iv, 16) perfla nobis syllabas hujus salutationis in dulcedine, ut fluant aromata illius. In hac salutatione quælihet syllaba odore paradisi redolet, quia verba hæc vere sunt cœli melle mellita, et quia de throno procedunt in hac valle lacrymarum peregrina, vix habitant domos luteas Evæ filiis intelligenda. Nardus cum croco, et crocus cum nardo fistula, et cinnamonum, myrrha, et aloc, cum universis lignis Libani (Cant. iv, 14). In salutatione mutua dulcedine respirant nitor verborum grammaticus, titubator dialecticus, exornator rhetoricus, et his verbis obstupescunt quod mirabilis salutatio procedens a throno lampades habet coruscantes, ut lychnum pectoris perspiciat et illustret. Hæc saluta

C

cum in consistorio cœlestis palatii a notatione majestatis sumpsisset originem uni de fortissimis palatii ad deferendum est delagata. Gabriel namque Dei fortitudinem Hebræus interpretatur. Mittitur namque Gabriel archangelus, et egreditur de Rege ad reginam, de Imperatore ad imperantem, de civibus cœli ad condominam palatii. Ingreditur ad Virginem regis perelectam, et eo forte alacrius, ut cum angeli prius haberent Regem, habituri essent et reginam, et ut ad supplendam ordinis angelici ruinam, peceatores ingredi viam paradisi, mater misericordiæ, regina angelorum, porta fieret Coeli. Ingressus ergo angelus : Ave,inquit,gratia plena., Dominus tecum. Libet intueri, libet amplecti, libet admirari in hac salutatione titulos imperatricis nostræ radiantes in diademate, et ipsius gemmas contemplari. Inspice syllabas hujus altissimæ salutationis, et invenies in sigillo imperatricis nostræ, quasi characteres spiritualis gratiæ annulo auctoritatis impressos. Videtur mihi videre in hoc sigillo quasi quatuor potentissimi luminis gemmas mutua redumbratione rutilantes. Quarum prima est Gratia plena. secunda Dominus tecum, tertia benedicta tu in mulieribus,quarta benedictus fructus ventris tui. Quiarum tres tulit Gabriel de cœlo, quarta loquente Spiritu sancto per os Elisabeth prophetantis expressit. Pereminet autem his quatuor veluti in fronte sigilli sidereum nomen Virginis, videlicet stella maris quia sequentibus in mortali luce intimi luminis radios refundit. Turbulentissimo hujus mundi profundo superposita est hæc stella maris, ut a scopulis muniat, a fluctibus eripiat, a piratis defendat, ad portum perducat. Quot autem, et quanta sint hujus impacatissimi maris pericula omnes filii Evæ ingemiscunt, qui vel ad præmia suspirant, vel exsilium deplorant. Tota enim vita præsens tentatio est, de qua nimis vincitur quisquis vinci non veretur. In hoc enim mari magno, et spatioso manibus lot reptilia sunt quot vitia, tot naufragia quot excessus. O fidelis anima, in omni naufragio tuo leva oculos ad radium hujus splendidissimi sideris, Inspice stellam, invoca Mariam. Fige mentis aciem in hoc se

« PoprzedniaDalej »