Obrazy na stronie
PDF
ePub

stum venire a Galilæa, cujus Nazareth civitas esse cognoscitur, Plus sane ad manum fuit eis testimonium de propheta, ex quo Regi locum sciscitanti nativitatis, incunctanter Bethlehem responderunt. Itaque natus in Bethlehem Christus est (Matth. II, 1), et in Jerusalem passus; et utrumque aperte prædixisse Prophetas manifestum est. Conceptus æque est et in Nazareth civitate Galilææ nec tamen visum est occurrere quidpiam vel Nicodemo, per quod sive Galilæam, sive Nazareth ad Christi adventum undecunque pertinere doceret.

particula: «Vel ideo,» inquam, « dictum est, a A instabant, monstrantes Scripturas non loqui ChriDeo. » Siquidem præmissa una causa quæ mihi videbator, cur Evangelista, cum diceret: Missus est angelus Gabriel, nominatim subjecerit, a Deo (Luc. 1, 26); alteram quoque temperate quidem et sub disjunctione subjunxi, quo et mihi non incumberet defendendi necessitas, et lectori daretur eligendi 634 facultas quam e duabus voluisset [al. maluisset]. Si igitur una quælibet illarum stare potest, de altera quid suggillor, quippe qui neutram affirmans, lectoris utramque magis judicio derelinquo? Quanquam etsi ex sententia dixerim, ignotum usque tunc [al. adhuc] sanctis Angelis fuisse Dei consilium, non quidem quia per incarnandi Verbi mysterium Dei propositum erat quandoque operari salutem in medio terræ (hoc enim et multis mortalium et præscire donatum est, et prædicere), sed quod potissimum tempus, quemve locum, vel modum, præcipueque quam virginem, ad implendum propositum suum elegisset Deus; si, inquam, hoc Dei consilium non de opere, sed de tempore, loco, modo, atque persona, etiam sanctos ignorasse Angelos senserim et scripserim; profecto non video cur incredibile videatur. Sane ibi unusquisque in suo sensu securus abundat, ubi aut certæ rationi, aut non contemnendæ auctoritati quod sentitur non obviat.

20. Sic quoque Nathanael. doctus et ipse in lege, Philippo nuntianti Jesum filium Joseph a Nazareth, mox sub interrogatione admirando respondit: A NaB zareth, inquit, potest aliquid boni esse? (Joan. 1, 46.) Nimirum admirans quod a Nazareth Christus nuntiaretur, quod ex nulla penitus Scriptura recoleret. Aut si non interrogando quidem, sed magis affirmando illud respondisse contenditur, memor utique præfati testimonii, quoniam Nazaræus vocabi tur non tamen perinde, quod in Nazareth conceptus fuerit Jesus, eum agnovisse constabit; cum multæ aliæ causæ occurrere potuissent, cur illud propheta prædixerit. Potuit ergo et de conceptionis loco, ut Prophetas, sic et Angelos divinum latuisse consilium.

635 21. Modum deinde illum tam incomprehensibilem, quem et Virgo sollicita requisivit, unde, quæso, doceri queam Angeli fuisse præcognitum? Mihi vero videtur, ne ipsi quidem (ut pace ejus diC xerim) qui nuntiabat: quod et ipse fatetur, si ejus verba diligenter advertimus. Respondens quippe, Spiritus sanctus superveniet in te; nonne aperte mittit ad magisterium Spiritus sancti, cujus unctione doceatur de omnibus, quorum ipse sibi non præsumit scientiam, et discat experiendo quod audiendo non poterat? Denique subjungit: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 35); expressius profecto significans modum secretissimum arcani incomprehensibilis et ineffabilis sacramenti, quo quasi in umbra cum sola, et in sola Virgine, sola Trinitas conceptum fuerat operatura divinum. Ad hoc quoque investigandum mysterium minus se idoneum confitetur magnus ille Joannes. cum se indignum perhibet solvere corrigiam calceamenti. Sed et ipsam Virginem, rogo, unde probabitur ex nomine, vel ex facie ante cognitam Angelis, quod ipsa videlicet esset quam Deus elegerit in matrem sibi, excepto duntaxat archangelo, cui et servanda ab initio tradita fuisse credenda est! Porro autem si diabolus eam

19. Quænam enim me ratio sive auctoritas sentire cogat, etiam tempus illud ab antiquo Angelis innotuisse, de quo Apostolus: Postquam venit,inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege? (Galat IV, 4.) Credibilius magis fortasse videtur, ut sicut futuri adventus Domini, ipso teste, diem prorsus ignorant (Matth. XXIV, 36); ita quoque prioris tempus nequaquam præscierint. Quis scit enim, si modo illo spirituali Dei Sapientia de primo adventu suo et Angelis illud locuta sit, quod Apostolis per os carnis assumptæ de secundo legitur respondisse: Non est, inquiens, vestrum nosse temporavel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate? (Act. 1, 7.) Quæ me rursum credere compellat necessitas, Angelos jam ante advertisse civitatem Nazareth, quam illo cernerent missum archangelum Virginem salutare, et partum nuntiare divinum? Siquidem quod præelecta fuerit Bethlehem nativitati, Jerusalem passioni; etiam sic aperte D præscitum et prædictum est a Prophetis. Quod autem et Nazareth prævisa similiter est conceptioni, non tamen similiter, ut arbitror, prævisum fuisse et a Prophetis, evidens aliquod invenitur de Scripturis testimonium. Nam quod legitur, Quoniam Nazaræus vocabitur (Matth. x1, 23), profecto evangelista, qui hoc de propheta sumit, non tam ad conceptionem, quam ad educationem referri satis evideater ostendit, quod illo videlicet ex Ægypto reportatus fuerit, illicque nutritus. Denique Judæi ad Nicodemum, Scrutare, aiunt, et vide, quoniam propheta a Galilæa non surgit (Joan. vii, 52). Et quidem scienti legem loquebantur, et qui magister erat in Israel, nihilque facile ignoraret ex omnibus et tamen tota fiducia

nec post conceptionem agnovit, Joseph utique desponsatione deceptus; credi potest et sanctis Angelis vel ante minime innotuisse, quod ipsa videlicet esset Dei mater futura. Sane etenim reprobi spiritus, etsi destituti sunt participatione gratiæ spiritualis, non tamen vivacitate industriæ naturalis.

22. Videsne, in quantis, salva fide et veritate Scripturarum, divinum Angeli consilium poterant ignorasse, præsertim ut horum revelandorum præ

rogativa matri Virgini servaretur? Primum equidem est tempus, secundum locus, tertium modus, quartum electio personæ virginalis. Hoc responde fratribus, qui me reprehendunt quod dixerim ad laudem Virginis, ideo positum esse a Deo, ne cui forte

vel beatorum Angelorum suum consilium Deus priusquam Virgini, revelasse putetur, excepto duntaxat archangelo Gabriele. Suum consilium dixit,non de opere, sed de operis tempore, de loco, de modo, de persona quoque electione. Vale.

ADMONITIO IN OPUSCULUM XI.

6361. Epistolam sequentem, quæ inter Bernardinas ordine centesima nonagesima est, Horstius in classem tractatuum ob epistolæ prolixitatem ac materiæ dignitatem rejecit. Scripta fuit occasione damnatorum Abælardi errorum in synodo Senonensi, quam anno 1140 frequenti Gallicanorum episcoporum consessu, præsente rege Ludovico Juniore, celebratam diximus in notis ad epistolam centesimam octogesimam septimam. In Synodica epistola, quæ inter Bernardinas est centesima nonagesima prima, et in alia quæ modo est ordine trecentesima trigesima septima, Innocentio papæ significant Patres, Abelardi errores a se damnatos, intacto auctore, quod ad sedem apostolicam appellasset: atque errorum capitula plenius contineri in litteris domini Senonensis. » Has litteras non alias esse credimus, quam subsequentem Bernardi epistolam, in qua ejusmodi capitula referuntur, strictimque refelluntur. Eadem sunt capitula, quæ Gaufrido Carnotensi episcopo et Bernardo direxerat Guillelmus, ex Sancti-Theodorici abbate tunc monachus Igniacensis, uti apparet ex ejus litteris superius editis inter Bernardinas.

2. Capitula ista partim sibi falso imposita conquestus est, partim pro suis agnita correxit Abælardus in Apologia sua, in qua Bernardum, tanquam unicum adversarium suum, ut delatorem malignum aut inconsideratum passim lacessit. Bernardi patrocinium adversus eas calumnias suscepere duo ipsius Abelardi quondam familiares, qui ab ejus erroribus tandem resipuerant, Gaufridus, Bernardi postea notarius; et quidam abbas anonymus & Nigrorum monachorum. » Utrumque designaverat Chesnius in Notis ad Abelardum: sed amborum opuscula modo typis edita sunt in tomo quarto Bibliothecæ Cisterciensis: ubi eruditus editor Bertrandus Tisserjus observat, abbatem istum anonymum alium esse a Guillelmo Saucti-Theoderici. Abbas porro erat in Francia, id est in metropoli Senonensi vel Remensi, teste Gaufrido, ut mox videbimus; tresque libros, adversus Abælardum a se scriptos, Hugoni Rotomagensium archiepiscopo dedicavit. Eum « dominum » suum vocat initio libri secundi, itemque clarissimam Rotomagensium lucernam: qui catholico pectore, inquit, de Deo tuo sentis, catholico ore loqueris, et catholica manu cæteris excellentius scribis. »

3 Ex capitulis errorum Abælardo imputatis, quædam in vulgatis ejus operibus desiderantur. Unde nonnulli occasionem arripiunt insimulandi Bernardum, quasi Åbælardo falsos errores affinxerit, et cum larvis atque umbris dimicaverit. At constat plerosque etiam in vulgatis scriptis errores deprehendi, ut suis locis ostendemus: et, si qua amplius non exstant, ea quondam in ipso Abælardo legisse Guillelmum Sancti Theodorici, Gaufridum, et abbatem illum anonymum Abelardi quondam discipulum, qui et præceptoris sui doctrinam callebat, et verba ipsa refert, uti et Guillelmus, tum ex Apologia, tum ex Theologia Abalardi, quæ in editis non comparent. Et certe Abelardus ipse in libro secundo commentarii super Epistolam ad Romanos, pag. 554, quædam in Theologia sua tractanda reservat, de quibus nulla mentio est in impressis, quæ sic desinunt: « Cætera desunt: » ut appareat, Theologiam in editis mutilam esse.

4. Itaque male omnino merentur de religione christiana, nedum de Bernardo, qui ut Abælardum absolvant, Bernardum cæco, ut aiunt, zelo impulsum fuisse criminantur. Saltem cum Abelardo ipso et ejus defensore Berengario agnoscant tandem, eum in quibusdam errasse. Ita enim se, quamvis non satis ex animo, reum agnoscit in nonnullis Abælardus in Apologia sua, ubi hæc verba: Scripsi forte aliqua per errorem, que non oportuit: sed Deum testem et judicem in animam meam invoco, quia in his, de quibus accusor, nil per malitiam aut superbiam præsumpsi. » Esto itaque malitiam, atque etiam hæresim ab eo removere liceat: at errores saltem aliquos, vocum novarum studium, levitatem, forsam etiam superbiam et contentionum pruriginem in eo dissimulare non licet. Sed demum Innocentius rescripto ad episcopos misso hominem recludi jussit ejusque libros comburi, quos ipse Romæ flammis tradi mandavit, testante Gaufrido. Verum tandem resipuit Petrus, atque ab appellatione destitit consilio et hortatu Petri Venerabilis abbatis Cluniacensis, qui extremos ejus mores egregie laudat in epistola ad Heloissam. 637 5. Bernardo non impune cessit, quod Abælardum et scriptis et verbis persecutus sit. Nam non solum Abelardus censuræ impatiens, sed etiam Berengarius, ejus discipulus ac defensor, quædam in Bernardi scriptis erronea jactare demum ausi sunt, insigni commento. Errasti vere, inquit Berengarius Bernardum alloquens, dum originem animarum de cœlo asseruisti esse. » pag. 310. Et pag. 315: ‹ Animarum originem de cælis fabularis esse, ubi sic recolo te locutum (nempe sermone decimo septimo in Cantica): Merito dixit Apostolus: « Nostra conversatio est in cœlis. » Hæc verba tua subtiliter explorata, christianæ mentis palato hæresim sapiunt. » Apage insanum atque impudentem nebulonem. Abbas anonymus sub finem libri secundi aliam Abælardi in Bernardum calumniam profert. Miraculum mihi est, quod a tam longo tempore, et a tantis viris, quorum doctrina fulget Ecclesia ut sole luna, nostro Abalardo responsum non est, qui criminatur Abbatem, quod dicat, Deum et assumptum a Deo hominem unum esse in Trinitate personam: cum homo res corporea,et membris composita, et dissolubilis sit : Deus vero nec corporea res sit, nec membris constans, ut dissolvi possit. Unde nec Deus homo, nec homo Deus dicendus est, etc. Sic Nestorianum agit Abelardus, cum Bernardum erroris petulanter accusat. Recte ad hunc locum Guillelmus Sancti-Theodorici in capite octavo contra Abælardum: » Unde et nos similiter dicimus, Christum filium hominis in ipsa natura humanitatis suæ, sed non ex ipsa, secundum eam quam cum Deo habet unionem, tertiam esse in Trinitate personam: quia sicut incarnatus Deus factus est filius hominis propter hominem assumptum, sic assumptus homo factus est filius Dei propter assumentem Deum.» 6. Præter capitula, quæ dedita opera refellit Bernardus, nonnulla conglobatim recenset n. 10, contentus ea exposuisse, quæ ab aliis etiam refutantur, scilicet a Guillelmo, et abite anonymo. De accidentibus, quæ in Eucharistia post consecrationem remanere in aere docebut Abælardus, ita Guillelmus sentit:

◄ Nobis vero videtur, si vobis etiam videtur,» sic Gaufridum Carnotensem episcopum et Bernardum alloquitur, quod accidentia illa, sive prioris forma substantiæ, quæ, ut puto, nonnisi consonus in unum accidentium concursus est, se ibi est, in corpore Domini est, non formans illud, sed virtute operantis in ea sapientiæ Dei aptans illud et modificans, ut secundum ritum mysterii et modum sacramenti habile fiat et tractabile, et gustabile in forma aliena, quod non poterat esse in propria. Item in libro de Corpore et Sanguine Domini ad Rupertum, capite tertio : « Sed contra omnem sæcularis philosophic rationem et intellectum, mutata panis substantia in aliam substantiam, ad quoddam mysterii obsequium quædam accidentia, quæ illi inhærebant, sic transtulit non mutata, ut corpus Domini, licet adsit albedo, non fat album; nec rotunditas rotundum : sed hujusmodi accidentia omnia sic reservavit, ut licet vere humanitatis ejus corpori adsint, non tamen insint, non tamen illud inficiant vel afficiant,» etc. 638 7. Cæterum sicut de Incarnatione non recte sentiebat, aut certe non recte loquebatur Abælardus, ita nec etiam de gratia Christi, quam ad solam rationem a Deo concessam et ad Scripturarum admonitionem et ad exempla redigebat; adeoque omnibus communem esse dicebat. « Dicendum est igitur, quod homo per rationem, a Deo quidem datam, gratiæ apposita cohærere potest: nec Deus plus facit isti qui salvatur, antequam cohærea tgratiæ, quam illi qui non salvatur. Sed sicut qui lapides pretioso exponit venales, et desiderium videntium excitat ad emendum: similiter gratiam suam apponit omnibus, consulit Scripturis, et exemplis revocat; ut homines per libertatem arbitrii quam habent, gratiæ cohæreant.» Et infra Vivificatio ista tribuitur gratiæ: quia ratio, qua homo discernit, et intelligit a malo abstinendum et bene agendum, est a Deo. Et ideo hoc inspirante Deo agere dicitur: quia Deus per rationem,quam dedit homini, facit eum peccatum ipsum agnoscere. Hæc, aliaque Guillelmus ex Abalardi scriptis refert, haud dubie ex ejus Theologia, quæ ob hoc fortasse, aliaque permulta, a posteris mutilata est. Neque hac in re Guillelmo, viro alioqui docto ac piissimo, fidem denegare licet: maxime cum in libro quarto super Epistolam ad Romanos, Ábælardus eamdem pestiferam doctrinam doceat pag. 653 et sequente, ubi hæc verba in multis leguntur : «Ad desiderium itaque nostrum in Deo accendendum, et ad regnum cœleste concupiscendum, quam præire gratiam necesse est, nisi ut beatitudo illa, ad quam nos invitat; et via, qua pervenire possimus, exponatur atque tradatur? Hanc autem gratiam tam reprobis, quam electis pariter impertit, utrosque videlicet de hoc instruendo æqualiter: ut ex eadem fidei gratia, quam perceperunt, alius ad bona opera incitetur, alius præ temporis sui negligentia inexcusabilis reddatur. » Et paulo post: « Nec necesse est, ut per singula,quæ quotidie nova succedunt opera, aliam Deus gratiam præter ipsam fidem exponat, qua videlicet credimus, pro hoc quod facimus, tantum nos præmium adepturos. » Hæc idcirco commemoramus, ut omnes demum intelligant, quam impie ut de Incarnatione, ita de gratia Christi, si non sensit, saltem scripserit Abælardus; et quam merito Bernardus dixerit in epistola centesima nonagesima secunda, Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium; cum de gratia, sapit Pelagium; cum de per. sona Christi, sapit Nestorium. » Et duo quidem postrema ex dictis, et ex sequente epistola evincuntur: de tertio legat, qui id scire volet, Abælardi librum Theologiæ tertium sub finem; ibique inveniet ipso_auctore, « facile convinci eos qui nostra de fide verba abhorrent, cum videlicet audiunt Deum Patrem, et Deum Filium, in sensum verborum nobis esse conjunctos. » Quo pacto? « Interrogemus enim eos, inquit,« si Sapientiam Dei credant, de qua scriptum est, » Omnia in sapientia fecisti; « et statim respondebunt se credere, Hoc vero esse Filium credere sicut credere Spiritum sanctum non aliud esse, quam credere Dei benignitatem. Quæ quidem si rigide accipiantur, 639 plusquam Arianismum, id est Sabellianismum, sapere videntur. Quamquam, ut ingenue fatear, hunc errorem in consequentibus rejicit, pag. 1069. Verum interest non solum recte sentire, sed etiam (maxime ubi de Fide agitur) recte loqui ac scribere. Hinc non immerito Guillelmus Sancti-Theoderici in capite tertio libri contra ipsum Abælardum, adductis ejus verbis de ære et sigillo, de potentia et quadam potentia, « quantum ad personarum destructionem, » inquit, «Sabellianum est; quantum ad dissimilitudinem et imparilitatem, hoc in sententiam Arii pedibus ire est. Hæc, inquam, ideo commemoramus, ut pudeat eos qui hos errores detestantur, quod Abo lardi causam suscipiant adversus Bernardum, quem præcipitis in Abælardum judicii ac nimic impetiginis accusare porro non verentur. Eodem fere modo, atque Abælardus, Trinitatis mysterium explicat Guillelmus de Conchis, cujus itidem errores confutat Guillelmus Sancti-Theoderici abbas in epistola ad Bernardum. Adeo nihil infelicius cadere in religionem potest quam cum philosophi ex sola ratione fidei nostræ mysteria explicare conantur.

8. De toto Abelardi negotio Gaufridus sancti Bernardi notarius ita loquitur in epistola ad Henricum cardinalem et episcopum Albanensem: « Audivi etiam, quod super damnatione Petri Abælardi diligentia vestra desiderat plenius nosse similiter veritatem: cujus libellos piæ memoriæ dominus Innocentius Il papa in urbe Roma et in ecclesia beati Petri incendio celebri condemnavit, apostolica auctoritate hæreticum illum denuntians. Nam et ante plures annos venerabilis quidam cardinalis et legatus Romanæ Ecclesiæ, Cono nomine, regularis quondam canonicus ecclesiæ Sancti-Nicolai de Aruasia, Theologiam ejus, Suessione concilium celebrans, similiter concremaverat, ipsum Petrum præsentem arguens, et convictum de hæretica pravitate condemnans. Unde vestro si placuerit, desiderio, per libellum de Vita sancti Bernardi, et per ejus epistolas missas ad curiam satisfiet. Inveni tamen in Clara-Valle libellum cujusdum abbatis Nigrorum monachorum, quo errores ejusdem Petri notantur, quem et olim me vidisse recordor sed a multis annis, ut custodes librorum asserunt, studiose quæsitus, primus quaternio non potuit inveniri. Propter quod propositi nostri est in Franciam destinare ad monasterium, cujus abbas exstitit, qui eumdem librum composuit; et, si recuperare potero, transcribi facere codicem totum, et mittere vobis. Credo enim quod vestræ inquisitioni sufficere debeat, ut cognoscatis, quæ, quemadmodum, quare sint condemnata. » Hactenus Gaufridus ex Chesnii Notis in Abælardum. Mittimus quæ de viso Henrici canonici Tornacensis, ad Patres synodi Senonensis atque ad Bernardum relato, memorantur in Spicilegii tomo duodecimo, pag. 478 et sequente.

9. Posteaquam hæc scripseram, noster Joannes Durandus, qui tunc Romæ versabatur, ex mendoso codice Vaticano, notato 663, ad me transmisit Capitula hæresum Petri Abælardi, sequenti epistolæ præmissa, hæc ipsa sine dubio, quæ Bernardus in fine hujusce epistola se collegisse, ac Pontifici transmisisse significat. Idcirco ea hoc loco præmittere visum est ad ipsius epistolæ illustrationem.

INCIPIUNT CAPITULA HÆRESUM PETRI ABELARDI.

640 I. Horrenda similitudo de sigillo aereo, de A specie et genere ad Trinitatem.

« Cum sapientia Dei quædam sit potentia, sicut æreum sigillum est quoddam æs, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum æerum dicitur esse quod est ejus materia; vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est æreum sigillum, exigit necessario quod æs sit, et ex eo quod est homo ut animal sit, sed non e contrario ita divina sapientia, quæ est potentiâ discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e contrario. » Et post pauca: « Benignitas ipsa, quæ hoc nomine quod Spiritus est demonstratur, non est in Deo potentia sive sapientia. »

B

consentire malo dicendus est, nisi per quem etiam opportune disturbari posset? Item: « Prædictis itaque rationibus vel objectorum solutionibus liquere reor omnibus, ea solummodo Deum posse facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio. »

641. IV Quod Christus non assumpsit carnem ut nos a jugo diaboli liberaret.

« Sciendum est quod omnes nostri doctores qui post Apostolos fuere, in hoc conveniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem et jure eum possidebat. « Et post pauca: «Nec diabolus unquam jus aliquod habuit super hominem, sed jure eum possidebat, permittente, ut, carcerarius; nec [ut eum] Filius Dei a jugo diaboli liberaret, carnem assumpsit. » Et post pauca : Quomodo nos justificari vel reconciliari Deo per mortem Filii ejus dicit Apostolus, qui tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius in crucifigendo Filium suum deliquerit, quam in transgrediendo primum præceptum suum unius pomi gustu : quomodo enim amplius justum fuerat? Quod si tantum fuerat illud Adæ peccatum, ut expiari non posset nisi ex morte Christi: quam expiationem habebit ipsum homicidium, quod in Christo commissum est, tot el tanta scelera in ipsum vel suos commissa? Nunquid mors innocentis Filii tantum Deo placuit, ut per ipsum reconciliaretur nobis, qui hoc peccando

II. Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris. << Cum itaque tam Filius, quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens; differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, Sapientia hoc ipsum esse habeat, ut sit quædam potentia. » Et Post pauca: « Spiritus vero quamvis ejusdem substantiæ sit cum Patre et - Filio, unde etiam Trinitas ipsa homousion, id est unius substantiæ, prædicatur, minime tamen ex substantia Patris est aut Filii, quod esset ipsum ex Patre vcl Filio gigni: sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere. Quodammodo etenim per amorem C commisimus, propter quod innocens Dominus est unusquisque a se ipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, ut sibi ipsi benignus esset, sed alteri maxime autem Deus, qui nullius indiget, erga seipsum benignitatis affectu commoveri non potest, ut sibi aliquid ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum. »

III. Quod ea Deus solummodo possit facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio.

« Hac ratione qua convincitur quod Deus Pater tam bonum genuit Filium quantum potuit cum videlicet aliter reus esset invidiæ, clarum est etiam omnia quæ facit, quantum potest, egregia facere; nec ullum commodum quod conferre possit, subtrahere velle. Et post pauca : « In tantum in omnibus quæ Deus facit, quod bonum est attendit, ut ipso boni pretio potius quam voluntatis suæ libito ad singula facienda inclinari dicatur. » Item: Ex his itaque tam de ratione quam de scripto collatis constat, id solum Deum facere posse quod aliquando facit. » Et post pauca: Qui si mala quæ fiunt disturbare posset, nec id etiam nisi opportune faceret, qui nihil importune facere potest: profecto non video, quomodo peccatis consentiens non esset. Quis enim

occisus; nec nisi hoc maximum fieret peccatum, etiam levius potuit ignoscere multo nec nisi multiplicatis malis tam bonum facere, in quo et justiores facti sumus per mortem Filii Dei, quam ante eramus, ut a peccatis jam liberari debeamus? » Item: « Cui vero non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem innocentis, et pretium aliquod quis. requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici ? nedum Deus tam acceptam mortem Filii habuit, ut per ipsam universo reconciliatus sit mundo. Hæc et his similia non mediocrem movent quæstionem, non solum de redemptione, sed etiam de justificatione nostra per mortem Domini nostri Jesu Christi. Nobis autem videtur, quod nihilo minus sumus justificati in sanguine Christi; et Deo reconcilari per hanc singularem gratiam nobis exhibitam, quod Filius suus nostram suscepit naturam et in ipsa nos tam verbo, quam exemplo instituendo usque ad mortem præstitit, nos sibi amplius per amorem astrinxit: ut tanto divinæ gratiæ accensi beneficio, nulla tolerare propter ipsum vestra reformidet charitas quod quidem beneficium antiquos etiam patres, hoc perfidem exspectantes, in summum amorem Dei tanquam homines temporis non dubitamus accendisse. » Et infra: « Puto ergo quod

S. BERNARDI ABBATIS CLARE-VALLENSIS
consilium et causa incarnationis fuit, ut mundum
luce sua sapientiæ illuminaret, et ad amorem suum
A
accenderet, «

V. Quod neque Deus et homo, neque homo persona,
quæ Christus est, sit tertia persona in Trinitate.

[ocr errors]

Quando dico, Christus est tertia persona in Trinitate; hoc volo dicere, quod Verbum, quod ab ælerno tertia persona in Trinitate fuit, tertia persona sit in Trinitate: et ita puto quod locutio sit figurativa. Si enim propriam diceremus esse, cum hoc nomen Christus idem sonet quod Deus et homo, tunc talis esset sensus : Deus et homo est tertia persona in Trinitate. Quod penitus est falsum. » Et post pauca: « Et est sciendum, quod quamvis concedamus, quod Christus est tertia persona in Trinitate, non tamen concedimus quod hæc persona, quæ Christus est, si tertia persona in Trini

tale. >>

VI. Quod Deus non plus faciat ei qui salvatur antequam cohæreat gratiæ, quam ei qui non salvatur.

1052

sibi in futuro ex libertate arbitrii qua huic cohæret gratiæ. Piger vere a carnalibus desideriis implicatus, etsi desideret beatificari, nunquam tamen vult laborare compescendo se a malo, sed negligit, quamvis per liberum arbitrium possit cohærere gratiæ; et sic ab omnipotenti Deo negligitur.»

VII. Quod Deus non debeat mala impedire. « In primis videndum est, quid sit consentire malo; et quid non. Ille equidem malo consentiens dicitur, qui cum debeat hoc prohibere, et possit, non prohibet si autem debeat, et non possit et e contrario si possit et non debeat; non est reus. Si vero nec debet, nec potest, nulto minus reus censendus est. Et ideo Deus a consensu malorum est alienus, qui nec debet, nec potest mala impedire, B Ideo non debet, quia cum res per benignitatem illius eveniat eo modo, quo melius potest, nullo modo hoe velle debet. Ideo autem non potest, quia bonitas illius electo minori bono, illi quod majus est impedimentum minime parare potest. »

« Sic iterum solet quæri illud quod a quibusdam dicitur, scilicet utrum omnes homines ita sola misericordia salventur, ut nullus sit qui bonam voluntatem habere possit, nisi gratia Dei præveniente, quæ cor moveat, et bonam voluntatem inspiret, et inspiratam multiplicet, et multiplicatam conservet. Quod si ita est quod homo ex se nihil boni operari possit, aut aliquo modo ad divinam gratiam suscipiendam per liberum arbitrium sine auxilio gratiæ se erigere prout 642 dictum est, non possit; non videtur ra- C tio quare, si peccat, puniatur. Si enim non potest ex se aliquid boni facere, et talis factus, est qui sit pronior ad malum, quam ad bonum; nonne si peccat immunis est a culpa; et nunquid Deus, qui ita infirmum et fragilis naturæ cum fecit, est laudandus de tali creatione Imo si ita esset, nonne potius culpandus videretur? Et post pauca essel quod homo ad divinam gratiam percipiendam « Quod si ita se erigere sine alterius gratia non posset; non videtur ratio esse, quare homo inculparetur; et Dei gratiam non habere, potuis in auctorem ipsius refundandum videretur. Quod ita non est, sed longe aliter dicendum prout rei veritas se habet. Dicendum est ergo, quod homo pe rationem, a Deo quidem datam gratiæ appositæ cohærere potest: nec Deus plus facit illi qui non salvatur antequam cohæreat gratiæ, quam illi qui non salvatur. Ita enim se gerit Deus erga homines, quemadmodum mercator qui habet pretiosos lapides venales, qui videlicet exponit eos in foro, et æque omnibus offert, et per ostensos desiderium in eis ad emendum excitat. Qui prudens est, sciens se eis indigere, laborat ut habeat; acquirit nummos, et emit eos qui deses est et piger, etsi desiderium habeat, quia tamen piger est, non laborat, etsi fortior sit alio corpore, nec emit eos; et ideo culpa sua quod caret illis. Similiter Deus gratiam suam apponit omnibus, et consulit Scripturis et doctoribus eximiis, ut pro libertate arbitrii, qua gratiæ cohæreat qui prudens est, providens

[ocr errors]

VIII. Quod non contraximus ex Adam culpam, sed pœnam.

« Sciendum est quod cum dicitur, Originale peccatum est in parvis; hoc dicitur pro pœna temporali et æterna, quæ debetur eis ex cnlpa primi parentis. » Et paulo post : « Similiter dicitur, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): ideo scilicet, quia seminarium omnium erat in illo qui peccavit. Non tamen et qui non est, non peccat. » inde provenit, quod omnes peccassent qui non erant :

IX. Quod corpus Domini non cadit in terram. « De speciebus panis et vini quæritur, si sint modo in corpore Christi, sicut prius erant in substantia panis et vini, quæ versa est in corpus Christi : an sint in aere. Sed verisimilius est quod sint in aere, cum sint in corpore Christi sua lineamenta, et suam speciem habeat, sicut alia corpora humana. Species vero istæ, scilicet panis et vini, fiunt in ore ad celandum et obtegendum corpus Christi. » Et post pauca: « Hic autem quæritur de hoc quod qui videtur esse multitud... unde et præcipitur, quod a Sabbato usque ad Sabbatum servetur, sicut de panibus corrodi videtur, et de manu sacerdotis vel diaconi propositionis factum fuisse legitur, a muribus etiam in terra cadere. Et ideo quæritur quare Deus permittat ista fieri in corpore suo. 643 An fortassis non ita fiat in corpore, sed tantum ita faciat apparere in specie? Ad quod dicimus, quod revera non est sic in corpore, sed Deus ita in speciebus ipsis propter negligentiam ministrorum reprimendam habere facit corpus vero suum, prout ei placet, reponit et conservat.

X. Quod propter opera nec melior, nec pejor efficiatur homo.

« Solet quæri quid a Domino remuneretur, opus, an intentio, seu utrumque. Auctoritas autem videtur velle, quod opera a Deo æternaliter remunerentur: ait namque Apostolus, Reddet Deus unicuique secundum opera sua (Rom 11, 6). Et Athanasius ait.

« PoprzedniaDalej »