Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

S. BERNARDI ABBATIS CLARE-VALLENSIS

1024

salus, nec damnatio ulla ratione sine præcedenti
consensu voluntario possit haberi; ne qua forte ex
parte præscrihi videatur libertati arbitrii.
CAPUT XIII.

illa recte nominatur) potest nonnunquam fieri absque A sic non excusant, sed damnant consentientes, ut ncc consensu voluntario patientis, sed activa nunquam. Proinde malum quod fit in nos, sive de nobis, non est imputandum nobis, si tamen invitis. Cæterum quod fit a nobis, jam non sine culpa est voluntatis. Velle plane convincimur, quod non fieret, si nollemus. Est ergo compulsio quædam etiam activa: sed non habet excusationem cum sit et voluntaria. Cogebatur christianus negare Christum, et quidem dolens, non tamen nisi volens. Volebat nimis [al. nimirum ] gladium vitare ferientis ; atque illa talis voluntas intus præsidens os aperiebat, non gladius qui foris apparebat. Porro talem esse illam voluntatem convincebat gladius, non cogebat. Ipsa igitur se in culpam, non gladius impellebat. Denique in quibus sana erat voluntas, occidi poterant, flecti nequibant. Hoc est quod eis prædictum fuerat, Facient in vos quæcunque voluerint Marc. Ix, 12); sed in membra, non corda. Non vos facietis quæ voluerint sed ipsi facient, vos patiemini. Membra cruciabunt, sed voluntatem non mutabunt: sævient in carnem, animæ autem non habebunt quid faciant (165). Sit licet patientis corpus in potestate torquentis, sed voluntas est libera. Infirma si fuerit, sæviendo cognoscent, non esse cogent, si non fuerit. Sane infirmitas ejus a se ipsa est, sanitas vero non a se, sed a Domini Spiritu. Sanatur autem, cum renovatur.

Merita hominis mera esse Dei munera. 42. Quamobrem id quod in creatura dicitur liberum arbitrium, aut juste profecto damnatur, dum ei ad peccatum nulla vi præjudicetur extrinseca: aut misericorditer salvatur, cui ad justitiam nulla virtus sufficit sua (166). Sane in his omnibus cogitet lector 620 originalis peccati prorsus excipi rationem. De cætero, libero arbitrio nec extra ipsum quæratur damnationis causa, quod jam non damnat nisi propria culpa; nec ab ipso salutis merita, quod sola salvat B misericordia. Cujus quippe conatus ad bonum, et cassi sunt, si a gratia non adjuventur; et nulli, si non excitentur. Cæterum in malum, dicente Scriptura, Proni sunt sensus et cogitationes hominis (Gen. viii, 21). Proinde non ei a se, ut dictum est, sed desursum potius a Patre luminum descendere merita putentur: si tamen inter data optima et dona perfecta, ipsa merito per quæ salus æterna conquiritur, merita deputentur.

43. Deus namque rex noster ante sæcula, cum operatus est salutem in medio terræ, dona sua quæ dedit hominibus, in merita divisit et præmia: ut et præsentia per liberam possessionem nostra interim fierent merita, et futura per gratuitam sponsionem

41. Porro renovatur, cum, quemadmodum docet Apostolus: Speculando gloriam Dei in eamdem ima- C exspectaremus: imo expeteremus ut debita. Utraque ginem transformatur a claritate in claritatem, hoc est de virtute in virtutem tanquam a Domini Spiritu (II Cor, ш, 18). Inter quem utique divinum spiritum, et carnis appetitum, tenet medium quemdam locum id quod dicitur in homine liberum arbitrium, id est, humana voluntas: et tanquam in devexo latere montis admodum ardui inter utrumque pendens, ita in [al. ita ] appetitu infirmatur per carnem, ut nisi sedulo spiritus adjuvet infirmitatem ejus per gratiam, non solum non valeat justitiæ, quæ est juxta prophetam sicut montes Dei (Psal. xxxv, 7), ascendendo de virtute in virtutem, apprehendere culmen sed etiam de vitio semper in vitium suo ipsius pondere devoluta ruat in præceps ; prægravata nimirum non solum lege peccati originaliter membris insita, verum et consuetudine terrenæ inhabitationis usualiter affectionibus inolita. Quod humanæ voluntatis videlicet utrumque gravamen uno breviter versiculo Scriptura commemorat, dicens : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrenainhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. (1x), 15). Et hæc duo hujus mortalitatis mala, sicut non nocent, sed 'exercent non consentientes :

[ocr errors]

(165). Sic habent codices Dionysianus, Cisterciensis, et alii duo. Horstius aliter: Hoc est quod dictum est de Joanne: Fecerunt ei quæcunque voluerunt. Nunquid quod voluit ille? Ita et in reliquos martyres fecerunt; non quod martyres voluerunt, sed quod ipsi. Fecerunt, inquam, in eos quæ voluerunt,sed in

Paulus commemorans: Habetis, inquit, fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam (Rom. vi, 22 item: Et nos ipsi, ait, primitias spiritus habentes,ingemiscimus adoptionem exspectantes filiorum Dei (Rom. viii, 23); primitias spiritus vocans sanctificationem, id est virtutes, quibus in præsentiarnm sanctificamur a spiritu, ut merito consequamur adoptionem. Rursum in Evangelio, eadem sæculo abrenuntianti promittuntur, ubi dicitur : Centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit (Matth. XIX, 29). Itaque non liberi arbitrii, sed Domimi est salus; imo ipse salus, ipse et via est ad salutem, qui ait: Salus populi ego sum Psal. xxxiv, 3): qui item perhibet: Ego sum via (Joan. xiv, 6). Se fecit D viam, qui et salus erat et vita, ui non glorietur omnis Caro. Si ergo bona viæ sunt merita, sicut et patriæ salus et vita, et verum est quod ait David : Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. xiii, 3), illum videlicet unum de quo item dicitur: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. x, 18): Dei sunt procul dubio munera tam nostra opera; quam ejus præmia; et qui se fecit debitorem in illis, fecit et nos promeritores ex his. Ad quæ tamen condenda merita

membra, non corda. Membra cruciaverunt, sed vo-
luntatem non mutaverunt. Sævierunt in carnem,
animæ autem non habuerunt quid facerent. Et ita
in codice Colbertino.

(166) Quidam codices, nulla vis; Dionysianus,
ad justitiam nullo modo sufficit sua.

dignatur sibi adhibere creaturarum ministeria (167), A 9). Ibi itaque Deus homini benigne erita constinon quibus egeat, sed quibus per hoc, vel de quibus prosit.

44. Operatur ergo illorum salutem, quorum nomina sunt in libro vitæ, aliquando per creaturam sine ipsa, aliquando per creaturam contra ipsam, aliquando per creaturam cum ipsa. Multa profecto fiunt hominibus salubria per insensibilem, et item per irrationalem creaturam: quæ idcirco dixi fieri sine ipsa, quod non queat, intellectu carens, esse vel conscia. Multa quoque multorum saluti utilia facit Deus per malos, sive homines, sive angelos: sed quoniam invitos, ideo contra ipsos. Nam, dum nocere cupientes juvant, quantum aliis valet utilis actio, tantum ipsis perversa nocet intentio. Porro per quos et cum quibus operatur Deus, boni sunt vel angeli, vel homines, qui quod vult Deus, et agunt pariter, et volunt. Qui enim bono, quod opere complent, voluntate consentiunt, opus omnino quod per eos Deus explicat, ipsis communicat. Unde Paulus, cum bona plurima, quæ Deus per ipsum fecerat, enarrasset: Non autem ego, ait, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10). Potuit dicere: Per me, sed quia minus erat, maluit dicere, mecum: præsumens se non solum operis esse ministrum per effectum; sed et operantis quodammodo socium per cousen

sum.

tuit, ubi per ipsum, et cum ipso, boni quidpiam operari dignanter instituit. Hinc coadjutores Dei, cooperatores Spiritus sancti, promeritores regni nos esse præsumimus, quod per consensum utique voluntarium divinæ voluntati conjungimur.

CAPUT XIV.

Quid gratiæ, quid libero arbitrio id negotio salutis attribuendum.

46. Quid igitur? hoc ergo totum liberi arbitrii opus, hoc solum ejus est meritum quod consentit ? Est prorsus. Non quidem quod vel ipse consensus, in quo omne meritum consistit, ab ipso sit : cum nec cogitare (quod minus est, quam consentire) B aliquid a nobis quasi ex nobis sufficientes simus (II (Cor. III, 5). Verba sunt non mea, sed Apostoli, qui omne quod boni esse potest, id est cogitare, et veile, et perficere pro bona voluntate, attribuit Deo (Philipp. 11, 13), non suo arburio. Si ergo Deus tria hæc, hoc est bonum cogitare, velle, perficere, operatur in nobis: primum profecto siue nobis ; secundum, nobiscum; tertium, per nos facit. Siquidem immittendo bonam cogitationem, nos prævenit; immutando etiain malo voluntatem, sibi per consensum jungit: ministrando el consensui facultatem (168), foris per apertum opus nostrum internus opifex innotescit. Sane ipsi nos prævenire nequaquam possumus. Qui autem bonum neminem invenit, neminem salvat quem non prævenit. A Deo ergo sine dubio nostræ fit salutis exordium, nec per nos utique, nec nobiscum. Verum consensus, et opus, etsi non ex nobis, non jam tamen sine nobis. Neque primum itaque, in quo quippe nos nil facimus; nec ultimum, quod et plerumque extorquet aut timor inutilis, aut simulatio damnabilis; sed tautum medium nobis reputatur in meritum. Sola ne.npe interdum bona voluntas sufficit: cætera non p. osunt, si sola defuerit. Non prosuut dixerim, sed agenti, non cernenti. Valet itaque intentio ad meritum ; actio, ad exemplum; utramque præveniens cogitatio, tantummodo ad excitandum [alias, exercitandum.]

45. Videamus nunc secundum triplicem Dei operationem, quam posuimus, quid creatura quæque pro suo ministerio mercatur. Et illa quidem, per C quam, et sine qua fit quod fit, quid mereri potest? quid illa contra quam fit, nisi iram? quid et cum qua fit, nisi gratiam? In prima itaque nulla, in sequenti mala, in ultima bona merita conquiruntur. Nec enim pecudes 621 cum per eas bonum aut malum quodcunque fit, boni quidpiam merentur, aut mali. Non habent quippe unde bono malove consentiant. Multo autem minus lapides; cum nec sentiant. Cæterum diabolus, vel homo malus, cum vigeant et vigilent ratione, jam quidem merentur, sed nounisi pœnam, pro eo quod a bono disscntiant. Paulus autem, qui volens evangelizat, ne, si invitus, dispensatio ei tantum credita sit (I Cor. п, 17); et quicunque similiter sapiunt: quoniam quidem ex consensu voluntatis obediunt, repositam sibi esse confidunt coronam justitiæ. Utitur ergo Deus in salutem suorum irrationabili, et item insensibili creatura, tanqnam jumento vel instrumento, quæ jam expleto opere nusquam erunt. Utitur creatura rationali, sed malevola, quasi disciplinæ virga, quam, correcto filio, in ignem projiciet tanquam sarmentum inutile. Utitur et angelis et hominibus bonæ voluntatis, tanquam commilitonibus et coadjutoribus suis, quos peracta victoria amplissime munerabit. Denique et Paulus de se, suisque similibus, audacter pronuntiat Coadjutores enim Dei sumus (I Id. 1

(167) Id argumenti egregie tractatur in sermone 5 super Cantica.

D

47. Cavendum ergo, ne cum hæc invisibiliter intra nos ac nobiscum actitari sentimus, aut nostræ voluntati attribuamus, quæ infirma est; aut Dei necessitati, quæ nulla est; sed soli gratiæ, qua plenus est. Ipsa liberum excitat arbitrium, cum seminat cogitatum; sanat, cum immutat affectum; roborat, ut perducat ad actum; servat, ne sentiat defectum. Sic autem ista cum libero arbitrio operatur, ut tantum illud in primo præveniat, in cæteris comitetur ; ad hoc utique præveniens, ut jam sibi deinceps cooperetur. Ita tamen quod a sola gratia cœptum est, pariter ab utroque 622 perficitur : ut mistim,

(168) Codices quidam addunt, vel facilitatem, quod scribis anceps esset lectio hujus loci.

1028

non singillatim; simul, non vicissim; per singulos A in Christo creati sumus in libertatem voluntatis :
profectus operentur. Non partim gratia, partim li-
berum arbitrium, sed totum singula opere individuo
peragunt. Totum quidem hoc, et totum illa; sed ut
totum in illo, sic totum ex illa.

B

58. Credimus placere lectori, quod a sensu Apostoli nusquam recedimus ; et quaquaversum evagetur oratio, in eadem pene ipsius verba frequenter recidimus. Quid enim nostra aliud sonant quam illud: Ergo neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei? (Rom. ix, 16.) Quod sane non ideo dicit, quasi quis velle aut currere possit in vanum: sed quod is qui vult et currit, non in se, sed in eo a quo accepit et velle, et currere, debeat gloriari. Denique ait: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. iv, 7.) Crearis, sanaris, salvaris. Quid horum tibi ex te, o homo ? quid horum non impossibile libero arbitrio ? Nec creare qui non eras, nec justificare peccator, nec mortuus poteras te ipsum resuscitare: ut cætera prætermittam bona, quæ aut sanandis necessaria sunt, aut salvandis reposita. Quod dicimus, de primo patet et ultimo. Sed et de medio nemo dubitat, nisi qui ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiæ Dei non est subjectus (Rom. x, 3). Quid enim? Agnoscis creantis potentiam, salvantis gloriam al., gratiam]; et sanantis ignoras justitiam? Sana me, ait, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es (Jerem. xvII, 14). Iste justitiam Dei agnoscebat, a quo æque sperabat, tam sanari a peccato, quam a miseria liberari: et ideo laudem suam illum, non se, merito statuebat : Propter hoc, et David ingeminans: Non nobis, inquit, Domine, nonnobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9): quod utramque a Deo stolam, et justitiæ scilicet exspectaret, et gloriæ. Quis est qui ignorat Dei justitiam ? Qui se ipsum justificat. Quis est qui se ipsum justificat? Qui merita sibi aliunde, quam a gratia præsumit. Cæterum, qui fecit quod salvaret, etiam dat unde salvet. Ipse, inquam, merita donat, qui fecit quibus donaret. Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus, non quæ tribuit, sed quæ retribuit mihi? Et quod est, et quod justus est a Deo esse confitetur : ne, si utrumlibet negaret, utrumque perderet, amittendo utique unde justus est, et sic damnando quod est. Sed sic vel tertio loco invenit D quod vicissim rependeret : Calicem, ait, salutaris accipiam. Calix salutaris, sanguis est Salvatoris. Ergo, si deest tibi omnimo de tuo, quod vel secundis Dei donis retribuas, unde tibi salutem præsumis : Nomen Domini, inquit, invocabo (Psal. cxv, 12, 13), quod nimirum quicunque invocaverit salvus erit (Rom. x, 13).

49. Igitur qui recte sapiunt, triplicem confitentur operationem, non quidem liberi arbitrii, sed divinæ gratiæ in ipso, sive de ipso. Prima, creatio; secunda, reformatio; tertia est consummatio. Primo namque

C

secundo reformamur per Christum in spiritum libertatis; cum Christo deinde consummandi in statum æternitatis. Siquidem quod non erat, in illo creari (169); membra non perfici nisi cum capite. Quod oportuit qui erat; per formam reformari deformem utique tunc complebitur, cum omnes occurremus in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. iv, 13): quando apparente Christo vita nostra, apparebimus et nos cum ipso in gloria (Coloss. 11, 4). Cum igitur consummatio fieri habeat de nobis, sive etiam in nobis, non autem a nobis; creatio vero facta sit et sine nobis: sola, quæ nobiscum quodammodo fit propter consensum voluntarium nostrum, in merita nobis reputabitur resor

matio. Ipsa sunt jejunia nostra, vigiliæ, continentia,

opera misericordiæ, cæteraque virtutum exercitia, per quæ utique constat interiorem hominem nostrum renovari de die in diem: dum et intentio terrenis git; et affectio circa carnis desidiria languens, senincurvata curis, de imis paulatim ad superna resursim in amorem spiritus convalescit; et memoria veterum operum turpitudine sordens, novis bonisque actibus candidata in dies hilarescit. In his namque tribus interior renovatio 623 consistit : rectitudine scilicet intentionis, puritate affectionis, recordatione bonæ operationis, per quam sibi bene conscia memoria enitescit.

actitari Spiritu, Dei sunt munera : quia vero, cum 50. Verum hæc cum certum sit divino in nobis nostræ voluntatis assensu, nostra sunt merita. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini, sed Spiritus PaApostolus: An experimentum ejus quæritis, inquit, tris vestri qui loquitur in vobis (Matth.x, 20): et Christus, aut Spiritus sanctus loquitur in Paulo, non qui in me loquitur Christus ? (II Cor. x1, 3).Si ergo etiam itidem operatur in ipso? Non enim loquor, ait, quæ per me non efficit Deus (Rom. xv, 18). Quid ergo? si non Pauli, sed Dei loquentis in Paulo, vel operantis per Paulum, et verba sunt, et opera; ubi jam Pauli merita? ubi est quod tam fidenter aiebat : Bonum certamen certavi,cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiæ (II Tim. iv, 7, 8.) An in eo forte confidit sibi coroquam reddet mihi Dominus in illa die justus judex? nam esse repositam, quod per ipsum illa fiebant? Sed multa per malos, sive angelos, sive homines, fiunt bona; nec tamen reputantur illis in merita. An quia potius et cum ipso, hoc est cum ejus bona voluntate, fiebant? Nam si invitus, inquit, evangelizavero dispensatio mihi credita est: si autem volens, gloria est mihi (I Cor. 1x, 17).

51. Cæterum si vel ipsa voluntas, de qua omne meritum pendet, ab ipso Paulo non est; quo pacto justitiæ? An quoniam juste, jam et ex debito requieam, quam sibi repositam præsumit, coronam vocat

(168) Ita scripti nostri tres: Horstio sic in illo creari oportuit: quod erat per formam reformari deformem sed mendosa lectio et interpunctio.

1029

TRACTATUS DE BAPTISMO, ETC. - ADMONITIO.

ritur, quodcunque vel gratis promittitur? Denique A meritorem; cum operum, quibus erat illa repro

:

ait: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare (II Tim. 1, 12). Dei promissum, suum appellat depositum: et quia credidit promittenti, fidenter promissum repetit. Promissum quidem ex misericordia, sed jam ex justitia persolvendum. Est ergo quam Paulus exspectat, corona justitiæ sed justitiæ Dei, non suæ, justum quippe est ut reddat quod debet: debet autem quod pollicitus est. Et hæc est justitia, de qua præsumit Apostolus, promissio Dei: ne si hanc contemnens, suam velit statuere, justitiæ Dei: non sit subjectus, cujus tamen suæ justitiæ ipsum Deus voluit habere consortem, ut et coronæ faceret promeritorem. In eo enim sibi justitiæ consortem, et coronæ statuit pro

missa corona, habere dignatus est coadjutorem. Porro coadjutorem fecit, cum fecit volentem, hoc est suæ voluntati consentientem. Itaque voluntas in auxilium, auxilium reputatur in meritum. Si ergo a Deo voluntas est; et meritum. Nec dubium quin a Deo sit et velle, et perficere pro bona, voluntate. Deus igitur auctor est meriti, qui et voluntatem applicat operi, et opus explicat voluntati [al., voluntatis]. Alioquin, si proprie appellentur ea, quæ dicimus nostra merita; spei quædam sunt seminaria, charitatis incentiva, occultæ prædestinationis indicia, futuræ felicitatis præsagia, via regni, non causa regnandi. Denique, quos justificavit, non quos justos invenit, hos et magnificavit (Rom. vIII, 30).

ADMONITIO IN OPUSCULUM X.

624 1. Et hæc epistola, quæ alias septuagesima septima esse solebat, in tractatuum classem relata est ab Horstio. Inscribitur in vetustis libris, « ad magistrum Hugonem de Sancto-Victore. » Duo fuerunt eodem tempore Hugones in abbatia Sancti-Victoris apud Parisios: unus scriptis clarus, de Sancto-Victore appellatus, ad quem hæc epistola, Lothariensis seu Iprensis, non Saxonicus, dictus in fragmento quod retuli in tomo primo Analectorum, mortuus anno 1142, ac proinde ante Eugenii tertii pontificatum: alter ab ipso Eugenio laudatus in epistola ad Sugerium, quæ epistola inter Sugerianas est sexagesima octava. Eugenii hæc verbo sunt : « Quia ergo dilectus filius noster Hugo, canonicus Sancti-Victoris, ad nos rediturus est; benevolentiam tuam rogamus, quatenus ei equitaturam unam et expensas, quæ pro ipsa et ejus sessore in reditu sibi sufficiant, largiaris. » Ad primum revertor, cujus epistola, quæ huic occasionem dedit, in editis ejus operibus desideratur.

2. Argumentum hujus epistolæ est contra quemdam anonymum, cujus sententia erat; primo,Baptismi præceptum obligasse, ex quo primum Nicodemo dictum est a Christo Domino, Nisi quis renatus fuerit, etc. secundo, Neminem absque Baptismo, vel saltem ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; tertio; Patres Veteris Testamenti tam claram habuisse notitiam de Incarnatione, quam Christianos; quarto: Nullum esse peccatum ex ignorantia; quinto: Bernardum errasse, cum scripsit in homiliis super Missus est, Angelos latuisse Dei consilium de Incarnatione.

3. Quis fuerit iste anonymus,non facile divinare licet. Quidam esse putant Joannem archiepiscopum Hispalensem, ad quem Hugo Victorinus epistolam scripsit, cujus argumentum est, non solum corde, sed etiam ore confitendam fidem, quam Joannes ipse ore negaverat. Sed nihil ex illa epistola colligitur ad stabiliendam hanc conjecturam. Exstat in tomo tertio Öperum Hugonis Victorini, libro primo Miscellaneorum, capite octavo. Verisimilius esset, anonymum istum non alium esse ab Hugone Farsito, quem de Sacrimentis nonnulla haud recte sensisse patet ex Bernardi epistola trigesima quinta, ad ipsum. «Quia inter amicos contra veritatem nulla debet esse meticulosa, cum sit periculosa, palpatio; hoc me, fateor, movit et movet, quod illam inter nos jam ante habitam de Sacramentis collationem, in principio prædicti opusculi defendere et astruere conatiestis. In qua utique collatione, si vestræ summan sententiæ bene meministis, an sensui conveniat ecclesiastico, vos videritis. Vestræ autem ingenuæ humilitatis est non erubescere corrigi, si quid aliquando aliter sapuistis. » Verum cum Bernardus Hugone Victorino rogante, adversarii auctoris, cujus nomen tacuerat Hugo, nec Bernardus ipse sciebat, assertionibus responderit; de alio quam de Hugone Farsito, cujus sententiam et nomen haud ignorabat Bernardus, sequens epistola intelligenda forsan nonnullis videbitur. Quanquam reponi potest collationem illam, de qua Bernardus agit in epistola trigesima quinta esse fortasse posteriorem hac epistola septuagesima septima, quam cum scriberet Bernardus, nondum rescierat quis esset auctor illius sententiæ, quam hac in epistola impugnat. Utut sit, hæc epistola non est contra Abælardum, cujus nomini haud pepercisset Hugo: tametsi Abælardus quædam habet affinia iis, quæ carpit hoc in loco Bernardus. De tempore scriptæ epistolæ id tantum asserere possumus, eam ante annum 1142 quo mortuus est magister Hugo Victorinus, scriptam fuisse

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

625 PRÆFATIO.

Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Cæterum id brevius, quam tua forte deposcebat intentio : sed non plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen ne te uicunque lateret quidquid super interrogatis. ege sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio, et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oporere cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas, et congruas auctoritates, quibus facile id possis. Is ergo, cujus me respondere assertionibus jubes, et nomen taces, tibi noverit a me super consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum, B etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si verum nos sapimus, veritas ei contradicit, non nos. Sed enim si non confunditur acquiescere veritati, et veritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, servum Dei tamen non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes (II Tim. 11, 24). Ideoque non quærimus pugnas verborum; novitates quoque vocum juxta apostolicam doctrinam evitamus. Parum tantum opponimus sententias, ac verba proferimus, et non nostra: nec enim sapientiores sumus quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui vult quantum vult, dummodo nos patiatur in Scripturarum sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. 1, 5).

CAPUT PRIMUM.

Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nio

demo, nisi quis renatus, » etc.

1. Scribis itaque quemdam asserere nescio quem (nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. 11, 5); ex eo neminem absque eodem percepto actualiter visibili sacramento, vel ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; sed etsi forte illud quispiam cum vera fide et contritione cordis expeteret, sed præventus mortis articulo assequi quod cu, erct non valeret, tamen omnino damnari. Ubi

C

primo de temporis quidem præfixione durum nimis austerumque videtur, ut videlicet verbum adhuc absconditum palam jam noceat, et ante judex feriat quam minetur; quodque interim in tenebris loquitur et in aure Salvator, nondum quidem salvet, quia nondum apparet, et jam mundum impleat condemnatis. Itane ergo verbum salutis et præceptum vitæ non prius vitam restituere valuit, quam mortem inflixerit; idque eo innocentibus, quo et ne scientibus adhuc voluntatem Domini sui ? Num gentem ignorantem et justam (ut cum etnicho loquamur) debuit interficere Deus? (Gen. xx, 4.) Quis ita sapiat? Non equidem vitæ concordat. Auctori, morte nimirum, quam exterminare venerat, uti mox in initio viarum suarum ad præjudicium sæculi, cœleste adhuc recentissimum ignorantis edictum. Nefas est profecto sentire de omnium largitore bonorum, quod tam malum principium dederit adveniens. Minime prorsus id 626 ego cuipiam de Christo assenserim, quod magis ab Antichristo merito formidatur, quia videlicet et ipse paraverit sagittam suam in pharetra, ut sagittaret in obscuro rectos corde.

2. Quanti namque interim toto orbe non baptizati moriuntur, profecto ignorantes, quid cum Nicodemo Jesus noctu secretoque confabuletur? Quid ergo? necdum lex promulgatur, et jam prævaricantes tenentur ? Et quomodo, inquit, credent in eum quem non audierunt? quomodo vero audient sine prædicante? quomodo autem prædicabunt nisi mittantur? (Rom x, 14, 15). Necdum injuncta, necdum vulgata, necdum servi audita prædicatio est et juxta pigri ac nequam sententiam tam durus est Dominus, ut necdum sata jam metere velit, et non sparsa colligere? Absit. Sed audi magis hujus rei veritatem. Quid unus est Magister in cœlo et in terra, ei qui magister tantum in Israel erat, familiari privatoque colloquio tradebat quod traderet; docebat quod doceret, non quod exigeret et ab absentibus, non unde præscriberet et his qui non audierant. Valde quippe injuste exigitur obeditio, ubi non præcessit auditio. Neque enim tale est hoc, quod et absque promulgatione naturalis lex ignorare non sineret, quale, verbi gratia, illud est : Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. iv, 16). Factitium magis quodammodo cst, et non naturale

« PoprzedniaDalej »