Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

cuiquam, nisi ex voluntate. Alioquin si compelli A cum pecoribus; id quod dicitur voluntas, nos ab valet invitus, violentus est, non voluntarius. Ubi utrisque discernit. Cujus voluntatis consensus, utiautem voluntas non est, nec consensus. Non enim que voluntarius, non necessarius, dum aut justos proest consensus, nisi voluntarius, Ubi ergo consensus, bat, aut injustos, etiam merito beatos facit vel ibi voluntas. Porro ubi voluntas, ibi libertas. Et hoc miseros. Is ergo talis consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem, et rationis quod secum semper est qnod dici puto liberum arbitrium. et ubique portat, indeclinabile judicium, non incongrue dicetur, ut arbitror, liberum arbitrium, ipse liber sui propter voluntatem, ipse judex sui propter rationem. Et merito libertatem comitatur judicium:quoniam, quidem quod liberum sui est, profecto ubi peccat, ibi se judicat. Est autem judicium,quia juste profecto, si peccat, patitur quod nolit, qui non peccat nisi velit.

Quid liberum arbitrium,seu in quo consistat libertas. 3. Sed ut manifestius fiat quod dicitur, et competentius ad id quod volumus veniamus, paulo altius æstimo repetendum. In rebus naturalibus [al. materialibus] non est id vita, quod sensus; non sensus, quod appetitus; nec ille, quod consensus. Quod ex singulorum definitionibus clarius elucebit. Est enim in quolibet corpore vita, internus ac naturalis motus, vigens tantum intrinsecus. Sensus vero, vitalis in corpore motus, vigens et extrinsecus. Appetitus autem naturalis, vis in animante, movendis avide sensibus attributa. Verum consensus, nutus est voluntatis spontaneus, vel certe (quod superius dixisse me memini) habitus animi, liber sui. Porro voluntas est motus rationalis, et sensui præsidens, et appetitui. Habet sane, quocunque se volverit, semper rationem comitem, et quodammodo pedissequam : non quod semper ex ratione, sed quod nunquam absque ratione moveatur, ita ut multa faciat per ipsam contra ipsam, hoc est quasi per ejus ministerium, contra ejus consilium sive judicium. Unde est illud: Prudentiores sunt filii hujus sæculi filiis lucis in generatione sua (Luc. xv1, 8); et rursum: Sapientes sunt ut faciant mala (Jerem. Iv, 22). Neque enim prudentia seu sapientia inesse creaturæ potest, vel in malo, nisi utique per rationem.

[ocr errors]

4. Est vero ratio dala voluntati ut instruat illam, non destruat. Destrueret autem, si necessitatem ei ullam imponeret, quominus libere pro arbitrio sese volveret, sive in malum consentiens appetitui, aut nequam spiritui; ut si animalis, non percipiens, vel certe et persequens ea quæ sunt spiritus Dei: sive ad bonum gratiam sequens, et fiat spiritualis; quæ omnia dijudicans, ipsa a nemine judicetur. Si, inquam, horum quodlibet prohibente ratione voluntas non posset, 605 voluntas jam non esset. Ubi quippe necessitas, jam non voluntas. Quod si ex necessitate, et absque consensu propriæ voluntatis, justa,injustave fieri possent (153-54); rationalis creatura, aut misera profecto esse nulla ratione deberet ; aut beata penitus non posset, cui nimirum in utravis parte id deesset, quod solum in ea miseriæ, sive beatitudinis capax est, id est voluntas. Cætera siquidem, quæ supra memorata sunt, vita, sensus, vel appetitus, nec miserum per se faciunt, nec beatum. Alioquin et arbores ex vita, et pecudes etiam ex reliquis duobus, vel miseriæ possent esse obnoxiæ, vel idoneæ beatitudini: quod omnino impossibile est. Communem itaque habentes, vitam quidem cum arboribus, sensum vero et appetitum, et æque vitam

C

5. Cæterum quod sui liberum non esse cognoscitur, quo pacto vel bonum ei, vel malum imputatur? Excusat nempe utrumque necessitas. Porro ubi necessitas est, libertas non est: ubi libertas non est, nec meritum, ac per hoc nec judicium. Excepto sane per omnia originali peccato, quod aliam constat habere rationem. De cætero quidquid hanc non habet voluntarii consensus libertatem, procul dubio et merito caret, et judicio. Proinde universa quæ sunt hominis, præter solam voluntatem, ab utroque libera sunt, quia sui libera non sunt. Vita, sensus, appetitus, memoria, ingenium, et si qua talia sunt, eo ipso subjacent necessitati, quo non plene subdita sunt voluntati. Ipsam vero quia impossibile est de se ipsa sibi non obedire (nemo quippe aut non vult quod vult, aut vult quod non vult), etiam impossibile est sua privari libertate. Potest quidem mutari voluntas, sed nonnisi in aliam voluntatem, ut nunquam amittat libertatem. Tam ergo non potest: privari illa, quam nec se ipsa. Si poterit homo aliquando, aut nihil omnino velle, aut velle aliquid, et non voluntate; poterit et carere libertate voluntas. Hinc est quod insanis, infantibus, itemque dormientibus, nihil quod faciant, vel bonum, vel malum imputatur: quia nimirum sicut suæ non sunt compotes rationis, sic nec usum retinent propriæ voluntatis, ac per hoc nec judicium libertatis. Cum igitur voluntas nil liberum habeat nisi se, merito non judicatur nisi ex se. Siquidem nec tardum ingenium, nec labilis memoria, nec inquietus appetitus, nec sensus obtusus, nec vita languens, reum per se statuunt hominem, sicut nec contraria innocentem; et hoc non ob aliud, nisi quia hæc necessarie, ac præter voluntatem posse provenire probantur, CAPUT III.

Triplicem esse libertatem, Naturæ, Gratiæ, Gloriæ. 6. Sola ergo voluntas, quoniam pro sui ingenita libertate, aut dissentire sibi, aut præter se in aliquo consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate; non immerito justam vel injustam, beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit ; prout scilicet justitiæ, injustitiæve consenserit. Qua

(153-54) Ita scripti nostri tres; editi, voluntatis, mala, bonave fieri possent.

1

propter hujusmodi voluntarium liberumque consen- A tate Christus nos liberabit, cum nos utique tradet

sum, ex quo et omne sui (ex his quæ dicta sunt) constat pendere 606 judicium; puto non incongrue id esse, ut supra definivimus, quod solet liberum arbitrium appellari: ut liberum ad voluntatem, arbitrium referatur ad rationem. Sed sane liberum, non illa libertate, de qua dicit Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. II, 17), Est enim illa libertas a peccato, sicut alibi dicit: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam (Rom. vi, 20-22). Quis vero in carne peccati a peccato sibi vindicat libertatem? Hac ergo libertate dictum merito nequaquam opinor liberum arbitrium. Est item libertas a miseria, de qua itidem Apostolus: Et ipsa, inquit, creatura liberabitur a servitute corruptionis libertatem gloriæ filiorum Dei (Rom. vin, 21). Sed nunquid et istam sibi quispiam in hac mortalitate præsumit? Et hac itaque liberum nominari arbitrium non immerito abnuimus. Est vero, quam magis ei congruere arbitror libertatem, quam dicere possumus a necessitate, eo quod necessarium voluntario contrarium esse videatur siquidem quod ex necessitate fit, jam non est ex voluntate, et e converso similiter.

B

regnum Deo et Patri. De hac enim, et item de illa quam diximus a peccato, puto quod Judæis aiebat : Si vos Filius liberaverit,vere liberi eritis (Joan.vшH, 36). Liberum arbitrium liberatore indigere significabat sed plane qui illud liberaret non a necessitate, quam, voluntas (155) cum esset, penitus non noverat; sed a peccato in quod tam libere, quam voluntarie corruerat; simulque a pœna peccati, quam incautum incurrerat, invitumque ferebat : quo utroque malo liberari omnino non poterat, nisi per illum, qui solus hominum factus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), liber videlicet a peccato inter peccatores.

8. Solus namque inter filios Adam libertatem sib viudicat a peccato, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ((I Petr.11, 22). Porro e a miseria, quæ est poena peccati, habuit nihilominus libertatem, sed potentia, non actu, Nemo quippe tollebat animam ejus ab eo, sed ipse ponebat eam (Joan. x, 18). Denique, teste propheta: Oblatus est quia ipse voluit (Isai. LIII, 7); sicut et cum voluit natus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. iv, 4, 5). Fuit itaque et ipse sub lege miseriæ: sed fuit quia voluit, ut liber inter miseros et peccatores utrumque jugum fraternis a cervicibus excuteret. Habuit itaque totas tres libertates, primam ex humana simul et divina natura,reliquas ex divina potentia.Quarum duas posteriores utrum et primus homo in paradiso habuerit, vel quomodo et quatenus eas habuerit, postea videbimus. C 607 CAPUT IV,

7. Cum igitur, prout interim potuit occurrere nobis, triplex sit nobis proposita libertas, a peccato, a miseria, a necessitate; hanc ultimo loco positam contulit nobis in conditione natura, in primam restauramur a gratia, media nobis reservatur in patria. Dicatur igitur prima libertas Naturæ; secuuda, Gratiæ; tertia, Vitæ vel Gloriæ. Primo nempe in liberam voluntatem ac voluntariam libertatem conditi sumus, nobilis Deo creatura: secundo reformamur in innocentiam, nova in Christo creatura tertio sublimamur in gloriam, perfecta in spiritu creatura. Prima ergo libertas habet multum honoris secunda, plurimum etiam virtutis; novissima, cumulum jucunditatis. Ex prima quippe præstamus cæteris animantibus; in secunda carnem, per tertiam mortem subjicimus. Vel certe sicut in prima subjecit Deus sub pedibus nostris oves et boves et pecora campi: ita quoque per secundam spirituales bestias hujus aeris, de quibus dicitur, Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, D 19), prosternit æque et conterit sub pedibus nostris : in ultima tandem nos ipsos nobis plenius submissurus per victoriam corruptionis et mortis, quando scilicet novissima destruetur mors, et nos transibimus in libertatem gloriæ filiorum Dei: qua liber

(155) In editis, et quibusdam scriptis, voluntatis, sed voluntas rectius ad sensum.

(156) Nempe quantum in se est,infra.Et num.24: Manet ergo, etiam post peccatum, liberum arbitrium; etsi miserum, tamen integrum, etc. Neque enim ad liberum arbitrium, quantum in se est, pertinet, aut aliquando pertinuit posse vel sapere (quod est voluntatis ad bonum conversio, num. 19) sed tantum velle. Et num. 28 ralio

Qualis libertas competat animabus sanctis carne so lutis:quæve Deo,et omni creaturæ rationali communis.

9. Hoc autem indubitanter sciendum, utramque plenam atque perfectam perfectis inesse animibus carne solutis, cum Deo pariter et Christo ejus,atque Angelis supercolestibus. Nam sanctis animabus, etsi necdum corpora receperunt, deest quidem de gloria; sed nihil prorsus inest de miseria. Verum libertas a necessitate æque et indifferenter Deo, universæque lam malæ, quam bonæ rationali convenit creaturæ. Nec peccato, nec miseria amittitur, ve minuitur; nec major in justo est, quam in peccatore, nec plenior in angelo, quam in homine (156) Quomodo namque ad bonum per gratiam conversus humanæ voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum hominem facit, quo voluntarius efficitur, non invitus pertrahitur: sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum, nem reddit, cur liberum arbitrium sui omnino defectum seu diminutionem non patitur, nempe quod in ipso potissimum æternæ et incommutabilis divinitatis substantiva quædam imago impressa videatur at in duabus aliis libertatibus sit accidentalis quædam magis similitudo sapientiæ atque potentiæ divinæ imagini, superducta. Confer sermonem 81 in Cantica, a num. 6.

mus, quæ tamen per consilium nequaquam pro judicii rectitudine aut eligimus, aut contemnimus ; rursumque non omnia, quæ tanquam recta et commoda consulte observamus, etiam ut beneplacita libenter amplectimur, sed insuper quasi dura ac molesta vix æquanimiter ferre perduramus: liquet quia liberum nec consilium habemus, nec complacitum.

quam spontaneum constituit, sua utique voluntate A cium vel admittenda, vel omittenda esse decernaductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut cœlestis angelus, aut etiam Deus ipse, permanet libere bonus, propria videlicet voluntate, non aliqua exstrinseca necessitate: sic profecto diabolus æque libere in malum et corruit, et persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit captivitas mentis, tam plena quidem in malis, quam in bonis, sed in bonis ordinatior; tam integra quoque pro suo modo in creatura, quam in Creatore, sed in illo potentior.

B

12. Alia questio est, si vel ante peccatum in primo homine habuimus: quod loco suo discutietur. Certissime autem habituri sumus, cum Deo miserante obtinebimus quod oramus: Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra. Hoc nempe complebitur, quando in quod nunc cunctæ passim rationali (ut jam dictum est) creaturæ commune videtur, liberum scilicet a necessitate arbitrium, erit etiam in electis hominibus (uti jam in sanctis est Augelis) et cautum a peccato, et tutum a miseria, probantibus tandem triplicis libertatis felici experientia, quæ sit bona voluntas Dei, ac beneplaccns, et perfecta. Quod quia necdum est, sola interim plena integraque manet in hominibus libertas arbitrii. Nam libertas consilii ex parte tantum, et hoc in paucis spiritualibus, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, quatenus jam non regnet peccatum in eorum mortali corpore, Porro ut non regnet, libertas facit consilii; ut tamen non desit ex integro, captivitas est liberi arbitrii. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est hoc est, cum plena fuerit libertas consi

10. Quod autem homines solent conqueri, et dicere Volo habere bonam voluntatem, et non possum; nequaquam huic præscribit libertati, ut quasi vim aut necessitatem in hac parte voluntas patiatur: sed plane illa libertate, quæ dicitur a peccato, se carere testantur. Nam qui vult habere bonam voluntatem, probat se habere voluntatem: non enim vult habere bonam, nisi per voluntatem. Quod si voluntatem, et libertatem; sed libertatem a necessitate, non a peccato. Nempe ut non valeat, cum velit, habere bonam, sentit quidem sibi deesse libertatem, sed profecto libertatem a peccato, quo utique dolet premi, non peremi, voluntatem. Quanquam jan procul dubio utcunque bonam habet,ubi habere vult. Bonum quippe est quod vult; nec posset bonum velle,nisi bona voluntate : sicut nec velle malum nisi mala voluntate. Cum bonum volumus, bona est voluntas cum malum volumus, mala est voluntas. Utrobique voluntas, et ubique libertas: cedit siquidem voluntati necessitas. Cum autem non valemus quod volumus; sentimus quidem ipsam quodam-lii, nulla jam erit captivitas arbitrii. Et hoc est quod domo libertatem peccato esse captivam, vel miseram, non tamen amissam.

C

11. Ex hac ergo tantum libertate, qua liberum est voluntati se ipsam judicare: vel bonam, si bono; vel malam, si malo consenserit (quippe quæ in neutro, nisi certe volendo, consentire se sentit), liberum arbitrium credimus nominari. Nam ex illa quæ dicitur a peccato, congruentius forsitan liberum consilium; et item ex illa quæ dicta est a miseria, liberum potius complacitum posset dici, quam liberum arbitrium. Arbitrium quippe judicium est. Sicut vero judicii est discernere quid liceat, vel quid non liceat sic profecto consilii probare quid expediat, vel non expediat sic complaciti quoque experiri D quid libeat, vel non libeat. Utinam tam libere nobis consuleremus, quam libere de nobis judicamus ! ut quemadmodum libere per judicium licita illicitaque decernimus; ita per consilium et licita, tanquam commoda, nobis eligere; et illicita, tanquam noxia, respuere 608 liberum haberemus. Jam enim non solum liberi arbitrii, sed et liberi procul dubio consilii, ac per hoc et a peccato liberi essemus. Sed quid si totum, solumque quod expediret vel liceret, etiam liberet? Nonne liberi quoque esse complaciti merito diceremur, quippe qui ab omni proinde,quod displicere potest, hoc est ab omni nos miseria, libcros sentiremus? Nunc autem cum multa per judi

quotidie petimus in oratione, cum dicimus Deo : Adveniat regnum tuum (Matth. vi, 10). Regnum hoc necdum ex toto pervenit in nos. Quotidie tamen paulatim adventat, sensimque in dies magis ac magis dilatat terminos suos, in his duntaxat, quorum per Dei adjutorium interior homo renovatur de die in diem. In quantum ergo regnum gratiæ dilatatur, in tantum peccati potestas minuitur. In quautum vero minus est adhuc propter corpus mortis quod aggravat animam, et ob necessitatem terrenæ inhabitationis utique deprimentis sensum multa cogitantem: necesse habent etiam qui perfectiores in hac mortalitate videntur, confiteri, et dicere: In multis offendimus omnes (Jacobi 1, 2): et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Quapropter orant et ipsisine intermissione,dicentes: Adveniat regnum tuum. Quod non erit vel in ipsis consummatum, quousque peccatum non solum non regnet in eorum mortali corpore, sed nec sit omnino, nec esse possit in immortali jam corpore.

CAPUT V.

An libertas a miseria, seu complaciti, detur in hoc sæculo.

13. Jam de libertate complaciti in hoc sæculo nequam quid dicemus? ubi vix sufficit dici malitia sua, ubi omnis creatura ingemiscit, et parturit us

que adhuc, vanitati nimirum subjecta non volens ■ (Rom. viii, 22, 20); ubi vita hominis tentatio est super terram (Job. vii, 1) : ubi viri quoque spirituales, qui primiti s spiritus jam acceperunt, ingemi=scunt et ipsi intra semetipsos, exspectantes redem=ptionem coporis sui (Rom. vIII, 23). Numquidnam =inter ista locus ullus est hujuscemodi libertati ? Quid, inquam, liberum 609 nostro relinquitur complacito, ubi totum occupare videtur miseria? neque enim vel innocentia seu justitia; quemadmodum a peccato, ita etiam a miseria tutæ esse hic poterunt, ubi justus exclamat : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. vii, 24.) Et item: Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte (Psal. XLI, 4). Ubi noctes diesque in moerore continuantur, nullum profecto temporis spatium complacito vacuum relinquitur. Denique qui pie volunt vivere in Christo, ipsi magis persecutionem patiuntur (II Tim. 1, 12); quoniam judicium a domo Dei incipit. Quod et præcipit; A meis, inquiens, incipite (Ezech. 1x, 6, et I Petr. iv, 17).

14. Sed, etsi non virtus, vitium forte in tuto est, et aliqna interim ex parte frui potest complacito, cavere miseriam. Absit. Nam qui lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, tale est quod faciunt, quale cum rident frenetici. Nulla autem verior miseria, quam falsa lætitia. Denique in tantum miseria est, quod videtur felicitas in hoc sæculo, ut Sapiens dicat: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. vi, 3). Est quidem in bonis corporis nonnulla jucunditas, videlicet in edendo, bibendo, calefaciendo, cæterisque talibus fomentis vel tegumentis carnis. Sed nunquid vel ista vacant aliquatenus a miseria? Bonus est panis, sed esurienti; potus delectat, sed sitientem; denique, saturato cibus polusque jam nequaquam sunt grata, sed gravia. Tolle famem, et panem non curabis; tolle sitim, et limpidissimum fontem, ac si paludem, respicies. Similiter umbram non quærit nisi æstuans; solem non curat nisi algens, sive caligans. Alioquin nihil horum libebit, si non præcesserit urgens necessitas. Quæ si perfecte tollatur e rebus, statim in ædium atque molestiam convertetur ipsa quoque, quæ videtur in his esse, jucunditas. Fatendum igitur et in hac parte, omne quod præsentis vitæ est, occupare miseriam nisi quod in tribulationibus continuis graviorum laborum. leviores utique sint qualiscunque consolatio (157): et dum forte pro tempore ac rerum eventibus vicissim sibi gravia leviaque succedunt, minorum experientia, aliqua miseriæ videtur interpolatio; ut cum aliquando, post experta plura gravissima, in minus forte molesta evaditur, felicitas putetur.

15. Attamen fatendum est eos, qui per excessum contemplationis rapti quandoque in spiritu, quantulumcunque de supernæ felicitatis dulcedine degu

(157) Hæc proba est hujus loci lectio in duobus codicibus Colbertinis; in editis, qualescunque consolationes. At leviores refertur, non ad consolationes,

B

[ocr errors]

stare sufficiunt, toties esse liberos a miseria, quo-
ties sic excedunt. Hi plane (quod negandum non
est) etiam in hac carne, raro licet raptimque, com-
placiti libertate fruuntur, qui cum Maria optimam
partem elegerunt, quæ non auferetur ab eis (Luc.
x, 42). Qui enim jam tenent quod auferendum nʊn
est, experiuntur utique quod futurum est. Sed quod
futurum est felicitas est: porro felicitas et miseria
eodem tempore simul esse non possunt. Quoties igi-
tur per spiritum illam participant, toties istam non
sentiunt. Itaque in hac vita soli contemplativi pos-
sunt utcunque frui libertate complaciti et hoc ex
parte, et parte satis modica, viceque rarissima.
Porro libertate consilii fruuntur etiam quilibet ju-
sti; ex parte quidem, sed non modica. Cæterum li-
bertas arbitrii, ut supra liquido apparuit, cunctis
pariter ratione utentibus convenit; non minor, quan-
tum in se est, in malis, quam in bonis; tam plena
in hoc sæculo, quam et in futuro.
CAPUT VI.

Ad volendum bonum gratiam omnino esse

necessariam.

:

16. Sed et hoc satis aperte monstratum esse puto, quod hæc ipsa tamen libertas tamdiu quodammodo captiva tenetur, quamdiu illam duæ aliæ libertates minime, aut minus plene comitantur; nec aliunde noster ille defectus venit, de quo Apostolus: Ut non quæcumque vultis, ait, illa faciatis (Galat. v, 17). Velle siquidem 610 inest nobis ex libero arbitrio, non etiam posse quod volumus. Non dico velle bonum, aut velle malum sed tantum velle. Velle etenim bonum, profectus est; velle malum defectus. Velle vero simpliciter, ipsum est quod vel proficit, vel deficit. Porro ipsum ut esset, creans gratia fecit; ut proficiat, salvans gratia facit, ut deficiat, ipsum se dejicit. Itaque liberum arbitrium nos facit volentes, gratia benevolos. Ex ipso nobis est velle, ex ipsa bonum velle. Quemadmodum namque aliud est timere simpliciter, aliud timere Deum; et aliud amare simpliciter, aliud est amare Deum : quippe timere et amare, simpliciter quidem prolata, affectiones; cum additamento autem virtutes, significant ita quoque aliud est velle, aliud velle boD

num.

17. Simplices namque affectiones insunt naturaliter nobis, tanquam ex nobis : additamenta ex gratia. Nec aliud profecto est, nisi quod gratia ordinat, quas donavit creatio: ut nil aliud sint virtutes nisi ordinatæ affectiones. Scriptum est de quibusdam, quod illic trepidassent timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Timor fuit, sed inordinatus. Ordinare illum volebat Dominus in discipulis, cum diceret : Ostendam vobis quem timere debeatis (Luc. XII, 5); et David: Venite, ait, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. xxx, 12). Item de amore inordinato arguebat homines qui dicebat : sed ad tribulationes; quæ leviores, sunt qualiscunque consolatio in hac vita.

Ego lux veni in hunc mundum; et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem (Joan. ш, 19). Idcirco postulat sponsa in Canticis, dicens: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Similiter quoque de inordinata voluntate arguebantur, quibus dicebatur: Nescitis quid petatis. Sed ad lineam rectitudinis edocli sunt distortam reducere voluntatem, cum audierunt Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? (Marc. x, 38.) Et tunc quidem verbo, sed postmodum etiam exemplo voluntatem ordinare docebat, cum orans instante passione ut transferretur ab eo calix, statim subjiceret: Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. xxvi, 39). A Deo igitur velle, quomodo et timere, quomodo et amare, accepimus in conditione naturæ, ut essemus aliqua creatura: velle autem bonum, quomodo et timere Deum, quomodo et amare Deum, accipimus in visitatione gratiæ, ut simus Dei creatura.

B

necessariam, Si enim velle malum, defectus quidam est voluntatis; utique bonum velle, profectus ejusdem erit sufficere vero ad omne quod volumus bonum, ipsius perfectio.

19. Ut ergo velle nostrum, quod ex libero arbitrio habemus, perfectum habeamus; duplici gratiæ munere indigemus, et vero videlicet Sapere, quod est voluntatis ad bonum conversio; et pleno etiam Posse, quod est ejusdem in bono confirmatio. Perro perfecta conversio est ad bonum, ut nil libeat nisi quod deceat vel liceat; perfecta in bono confirmatio, ut nil desit jam quod libeat. Tunc demum perfecta erit voluntas, cum plene fuerit bona, et bene plena. Habet siquidem duplex in se bonum ab initio sui unum quidem generale ex sola creatione, quod a bono scilicet Deo non potuit creari nisi bona, secundum quod vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona (Gen. 1, 31); alterum speciale ex libertate arbitrii, in qua ad imagineni utique ipsius qui creavit, est condita. Quod si duobus his bonis accedat et tertium, conversio scilicet ad Creatorem ; reputabitur non immerito perfecte bona: bona nimirum in universitate, melior in suo genere, optima in sui ordinatione (158). Est autem ordinatio, omnimoda conversio voluntatis ad Deum, et ex tola se voluntaria devotaque subjectio. Huic vero tam perfectæ justitiæ debetur, imo jungitur gloriæ pleni-tudo: quia sic se comitantur duo ista, ut nec justitiæ possit haberi perfectio, nisi in plena gloria :

rito denique talis justitia non erit sine gloria cum gloria vera non sit nisi de tali justitia. Unde recte dicitur Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6).

18. Creati quippe quodammodo nostri in liberam. voluntatem, quasi Dei efficimur per bonam voluntatem. Porro bonam facit, qui liberam fecit; et ad hoc bonam, ut simus initium aliquod creaturæ ejus : quoniam expedit profecto nobis magis omnino non fuisse, quam nostros permanere. Nam, qui voluerunt sui esse, utique sicut dii, scientes bonum et malum; facti sunt, non tantum jam sui, sed et diaboli. Itaque libera voluntas nos facit nostros; mala, diaboli; bona, Dei. Ad hoc pertinet quod dicitur : Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11, 19). Nam illis qui ejus non sunt, Amen dico vobis, inquit, nescio C nec gloriæ plenitudo, absque perfecta justitia. Mevos (Matth. xxv, 12). Cum ergo per malam voluntatem sumus diaboli, quodammodo interim non sumus Dei: sicut cum per bonam voluntatem efficimur Dei, desinimus jam esse diaboli. Nemo siquidem potest duobus dominis servire (Id. vi, 24). Cæterum sive Dei sumus, sive diaboli; non tamen similiter desinimus esse et nostri. Manet quippe utrobique libertas arbitrii, per quam maneat et causa meriti : quatenus merito vel puniamur mali, quod tanquam liberi ex propria voluntate efficimur: vel glorificemur boni, quod nisi æque voluntarii esse non possumus. Sane diabolo nostra nos mancipat voluntas, non ipsius potestas : Deo subjicit ejus gratia, non nostra voluntas. Nostra quippe voluntas bona (quod fatendum est) a bono Deo creata, perfecta tamen non erit, quousque suo Creatori perfecte subjecta sit. Absit autem, ut ipsi sui ipsius perfectionem, Deo aulem tantum creationem tribuamus; cum longe nimirum melius sit esse perfectam, quam factam et dictu ipso nefas videatur, Deo quod minus, nobis quod excellentius sit attribuere. Sentiens denique Apostolus quid ex natura esset, quid ex gratia exspectaret, aiebat: 611 Velle adjacet mihi, perficere non invenio (Rom. vII, 18). Sciebat profecto, velle quidem sibi inesse ex libero arbitrio, sed ut ipsum velle perfectum haberet, gratiam se habere

20. Hæc autem sunt illa duo quæ supra nominavimus, verum Sapere, et plenum Posse : ut Sapere ad justitiam, Posse referatur ad gloriam. Sed Verum et Plenum addita sunt, alterum ad distinctionem sapientiæ carnis, quæ mors est (Rom. vIII, 6); itemque sapientiæ mundi, quæ stultitia apud Deum (I Cor. II, 19), qua et sapientes apud semetipsos sunt homines, sapientes, inquam, ut faciant mala (Jerem. Iv, 22) alterum ad illorum differentiam, de quibus dicitur: Potentes potenter tormenta paD tientur (Sap. vi, 7). Nam verum Sapere, aut plenuin Posse omnino non inveniuntur, nisi ubi libero arbitrio jam illa duo conjuncta sunt, quæ item superius memoravimus, liberum videlicet consilium, liberumque complacitum. Solum profecto dixerim vere sapientem, pleneque potentem, cui jam non tantum velle adjacet ex libero arbitrio, sed ex reliquis quoque duobus invenit et perficere; dum nec velle valeat quod malum sit, nec carere quod velit : quorum alterum est ex 'libertate consilii, id est verum Sapere; alterum ex libertate complaciti, scilicet plenum Posse, Sed quis talis est ac tantus in

(158) In editis; ex sui ordinatione ad Deum. Sed ad Deum redundat, ut ex, sequenti membro intelli gitur.

« PoprzedniaDalej »