Obrazy na stronie
PDF
ePub

74

oviculam. Nec refugit ovicula lupum, quem et ipsa Astus mortuus est, et hoc, quia Cluniacenses volunt.

Fit professio super professionem, vovetur quod non solvetur; proponitur quod non tenebitur; et cum primum pactum irritum factum sit, in secundo geminatur prævaricatio, et fit supra modum peccans peccatum (Rom. vII, 13).

putabat ovem. Quid plura? attrahit, allicit, blanditur, et novi evangelii prædicator commendat crapulam, parcimoniam damnat; voluntariam paupertatem, miseriam dicit; jejunia, vigilias, silentium, manuumque laborem, vocat insaniam e contrario otiositatem, contemplationem muncupat ; edacitatem, loquacitatem, curiositatem, cunctam denique intemperantiam nominat discretionem. Quando, inquit, delectatur Deus cruciatibus nostris? ubi præcipit Scriptura quempiam sese interficere? Qualis vero religio est fodere terram, silvam excidere, stercora comportare? Nunquid non sententia Veritatis est, Misericordiam volo, et non sacrificium? (Matth. IX, 13.) et, Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat? (Ezech. xxxIII, 11.) et, Beati mise- B judicii: ubi plus valebunt pura corda, quam astuta

ricordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur? (Matth., v, 7.) Utquid vero Deus cibos creavit, si non liceat manducare? utquid nobis corpora dedit, si prohibeat sustentare? Denique, qui sibi nequam, cui bonus? (Eccli. XIV, 5.) Quis unquam sanum sapiens, carnem suam odio habuit? (Ephes. v, 29.)

5. Talibus tandem allegationibus male credulus puer circumventus seducitur, seductorem sequitur, Cluniacum ducitur; tondetur, raditur, lavatur; exuitur rusticanis, vetustis, sordidis; induitur pretiosis, novis ac nitidis ; et ita in conventum suscipitur. Sed cum quali putas honore, cum quo triumpho, cum quanta reverentia? Defertur ei super omnes coætaneos suos, et tanquam victor rediens a pugna, sic laudatur peccator in desideriis animæ suæ (Psal. x, 3). Sustollitur in altum, statu non mediocri collocatur, ita ut multis senioribus prælatus sit adolescens : favet, blanditur, congratulatur ei universa fraternitas; exsultant omnes, tanquam victores capta præda, quando dividunt spolia (Isai. 1x, 3). O Jesu bone! quam multa facta sunt pro unius animulæ perditione! Cujus ad hæc quantumlibet robustum pectus non emollesceret

cujus interior, quantumvis spiritualis, oculus non turbaretur? cui inter talia ad suam liceat recurrere conscientiam ? quis denique in tanta pompa vel veritatem valeat agnoscere, vel obtinere humilitatem?

6. Mittitur interea pro eo Romam. Apostolica compellatur auctoritas ; et ut Papa non neget assensum, suggeritur ei infantem olim a parentibus oblatum fuisse monasterio. Non fuit qui refelleret (nec enim contradictor est exspectatus), judicatum est de parte, abjudicatum absentibus. Justificati sunt qui injuriam fecerunt, exciderunt a causa qui passi sunt, absque satisfactione absolvitur reus. Firmatur privilegio crudeli nimium clemens sententia absolutionis; quo reportato 4 confirmaretur fluctuanti male suasa stabilitas, securitas dubitanti. Et hic tenor litterarum, hæc judicii summa, hæc totius causæ definitio, ut lcneant qui tulerunt, sileant qui amiserunt: inter hæc autem pereat anima pro qua Chri(55) Promissio votum parentum spectat; donatio, pueri oblationem per eosdem factam, cujus forma PATROL. CLXXXII.

C

7. Veniet, veniet qui male judicata rejudicabit, illicite jurata confutabit; qui faciel judicium injuriam patientibus (Psal. CXLV, 7), qui judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ (Isai. x1, 4). Veuiet pro certo, qui per prophetam minatur in Psalmo dicens: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Quid faciet de injustis judiciis, qui ipsas quoque Justitias judicabit? Veniet, inquam, veniet dies

D

verba; et conscientia bona, quam marsupia plena : quandoquidem Judex ille nec falletur verbis, nec flectetur donis. Tuum, Domine Jesu, tribunal appello: tuo me judicio servo, tibi committo causam meam, Domine Deus sabaoth, qui judicas juste, et probas renes el corda (Jerem. x1, 20); cujus oculi sicut fallere nolunt, ita falli non possunt ; tu vides qui tua, vides qui quærunt et sua (I Cor. XIII, 5). Tu nosti quibus ei visceribus in cunctis tentationibus suis semper adfuerim, quantis pro eo gemitibus aures tuæ pietatis pulsaverim, qualiter ad quæque illius scandala, perturbationes, molestias ego urebar, torquebar, affligebar, et nunc timeo ne frustra. Puto enim, quantum expertus sum, adolescentis per se satis ferventis et insolescentis nec corpori talia expedire fomenta, nec menti illa gloriæ tentamenta. Itaque, arbiter meus Domine Jesu, de vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant æquitatem (Psal. xvi, 2).

8. Videant et judicent, quid potius stare debuerit, an votum patris de filio, an filii de se ipso, præ sertim cum filius aliquid majus devoverit. Videa et famulus tuus legislator noster Benedictus, quid regularius fuerit, utrum quod factum est de infantulo, nesciente ipso; an quod ipse per se postmodum prudens et sciens fecit, cum jam ætatem haberet ut de se loqueretur. Quanquam dubium non sit promissum illum fuisse, non donatum (55). Nec enim petitio quam Regula præcipit, pro eo facta fuit a parentibus; nec manus illius cum ipsa petitione involuta palla altaris, ut sic offerretur coram testibus. Ostenditur deinde terra, quæ cum illo, el pro illo dicitur data fuisse. Sed si cum terra eum receperunt, cur non et cum terra eum retinuerunt? An forte requirebant magis datum quam fructum. et pluris æstimata est terra quam anima? Alioquin oblatus monastario, quid quærebat in sæculo? nutriendus Deo, cur expositus erat diabolo? Ovis Christi cur inventa est patere morsibus lupi? De sæculo quippe, non de Ciuniaco, te teste, Roberte, venisti Cistercium. Quæsisti, petisti, pulsasti; sed præcipitur a sancto Benedicto in Regulæ capite 5) quæ oblatio pueros olim ligabat.

3

tare est (58).

pro tui adhuc teneritudine, te licet invito, dilatus A dubio retro aspicere est, prævaricari est, apostaes per biennium. Quo tempore patienter expleto, et absque calumnia, tuis demun precibus, multisque (si meministi) lacrymis, diu exspectatam impetrasti misericordiam; et quem satis desideraveras ingressum, obtinuisti. Post hæc per annum juxta Regulam (Reg. S. Benedicti, capp. LVIII, 58, 59). in omni patientia probatus, perseveranter et sine querela conversatus, post annum sponte professus; tunc primum sæculari veste rejecta, religionis habitum suscepisti (56).

9. O insensate puer! quis te fascinavit non solvere vola tua, quæ distinxerunt labia tua? Annon vel ex ore tuo justificaberis, vel ex ore tuo condemnaberis? Quid de parentis voto sollicitus es, negligens tui; cum ex ore tuo, non illius, habeas B judicari; tuorum, non illius, vota labiorum exigendus sis? Et quid tibi 5 frustra quispiam blanditur de absolutione apostolica, cujus conscientiam divina ligatam tenet sententia? Nemo, inquit, mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. 1x, 62). Nunquid et hoc persuade bunt non esse retro respicere, qui dicunt tibi: Euge, euge? (Psal. xxxix, 16.) Filiole, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. 1, 10). Noli credere omni spiritui (I Joan. iv, 1). Sint tib multi necessarii, unus autem sit sibi consiliarius de mille (Eccli. vi, 6). Tolle occasiones, respue blandimenta, adulationibus claude aures, te interroga de te, quia tu te melius nosti quam alius. Attende cor tuum, discute intentionem, consule veritatem: tua tibi conscientia respondeat, cur abieris, cur Ordinem tuum, (57) cur fratres, cur locum, cur me, qui et tibi propinquus carne, et propinquior spirutu sum, deserueris. Si ut arctius, ut rectius, ut perfectius viveres; securus esto, quia non retro aspexisti: sed et gloriare cum Apostolo dicens: Quæ retro oblitus, et ad ea quæ ante sunt extentus, sequor ad palmam gloriæ (Philipp. 1. 13). Sin alias, noli altum sapere, sed time (Rom. x1, 20): quoniam, ut cum venia tui dixerim, quidquid tibi amplius indulges in victu, vestituque superfluo, in verbis oliosis, in vagatione licentiosa et curiosa, quam videlicet promisisti, quam apud nos tenuisti; hoc procul

(56) Nimirum pueri Deo oblati statim monasticis vestibus induebantur: adulti vero nonnisi post annuam probationem, ex Regulæ capitibus 58, 59; qui ritus initio servatus apud Cistercienses ex hac epistola, postea mutatus est exemplo Cluniacensium, apud quod Novitiorum habitus Professorum vesti omníno similis » erat, uti modo apud omnes, « præterquam quod, quandiu erant absque benedictione,»> sic professionem vocabant,« sola cuculla carebant,» ex Udalrico, in libro II, cap. 1. Quo tempore Cistercienses hunc morem admiserint, vide librum vii de Vita S. Bernardi, cap. 15.

(57) Sic Bernardus in libro de Vita sancti Malachiæ, n 36, Mailros « Ordinis nostri monasterium vocat et in epistola 2, n. 9, Ordinem aut disciplinam, quasi synonyma videtur usurpare. Confer epistolam 4 n. 2, et epistolam 198, n. 2. Petrus Vene

10. Et hæc dico, fili, non ut te confundam, sed ut tanquam filium charissisum moneam: quia etsi multos habeas in Christo pædagogos, sed non multos patres (I Cor. iv, 14). Nam si dignaris, et verbo. el exemplo meo in religionem ego te genui. Nutrivi deinde lacte, quod solum adhuc parvulus capere poteras; daturus et panem, si exspectares ut grandesceres. Sed heu quam præpropere et intempestive ablactatus es! Et vereor ne totum quod foveram blandimentis, roboraveram adhortationibus. orationibus solidaveram ; jamjamque evanescat, deficiat, pereat; et lugeam miser, non tam cassi laboris damnum, quam damnatæ sobolis miserabilem casum. Placetne tibi quod alius nunc glorietur de te, qui nihil utique laboravit in te? Simile mihi contigit, quod et illi meretrici apud Salomonem : cui videlicet parvulus suus ab altera, quæ suum a se oppressum exstinxerat, furtim sublatus est (III Reg. III, 20). Tu quoque de sinu mihi, et utero abscissus es. Ablatum gemo, repeto violenter avulsum. Non possum oblivisci viscera mea; quorum nimirum parte detracta non modica, non potest nisi torqueri pars reliqua.

11. Verumtamen quo tuo commodo, qua tui necessitate hoc nobis moliti sunt amici nostri ? quor m manus sanguine plenæ sunt (Isai. 1, 15; LIX, 3), quorum animam meam pertransivit gladius (Luc. u, 35), quorum dentes arma et sagittæ, et lingua C eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam utique mihi, si in 6 aliquo unquam eos offenderam (quod utique mihi conscius non sum), plenam prorsus rependere vicem. Mirum vero si non plus talione recepi; si videlicet tale aliquid in eos deliquisse potui, quale nunc ab eis pertuli. Nam, ut verum fatear, non os de ossibus meis, vel carnem de carne mea; sed tulerunt mihi gaudium cordis mei, fructum spiritus mei, coronam spei meæ, et (velut mihi sentire videor) animæ meæ dimidium. Utquid hoc ? forte miserti sunt tui et cæco cæcum ducenti indignantes, ne perires post me, in suum te transtulere ducatum. O molesta charitas! o dura necessitudo! Tantum tuam dilexere salutem, ut in meam impin

D

rabilis nihilominus Cluniacenses et Cisterciences « ejusdem Ordinis viros » appellat in sequente epistola 229, n. 10; et n. 30, « unius nominis Ordinis maximas congregationes. Denique Bernardus ipse Guillelmum abbatem sancti Theoderici «Ordinis nostri virum appellat in epistola 79; et in epistola 42 « Ordinis nostri abbates vocat etiam nigrorum (quos vocant) monachorum, n. 33. Diversum Ordinem dicit Nicolaus Claræ-Vallensis iu sua epistola 22.

(58) Formidolosa sententia in monachos, qui laxiora quærentes, regulares institutiones pro minimo habent quibus «si pudor negat apostasiam corporis, timendum est ne tepor ipse paulatim ingerat apostasiam cordis, ut loquitur Bernardus sermone 3 in Psalmum xc. Confer epistolam 382, maxime epistolam 313.

gerent. Nisi me perempto, tu salvar non poteras? A Et utinam ipsi te absque me salvent. Utinam et si ego moriar, vel tu vivas. Sed quid? Salus ergo magis in cultu vestium, et ciborum est opulentia, quam in sobrio victu vestituque moderato? Si pelliciæ lenes et calidæ, si panni subtiles et pretiosi, si longæ manicæ et amplum caputium, si opertorium silvestre et molle stamineum (59), sanctum faciunt; quid moror et ego quod te non sequor? Sed hæc infirmantium sunt fomenta, non arma pugnantium. Ecce enim qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. x1,8). Vinum et simila, mulsum et pinguia corpori militant, non spiritui. Frixuris non anima saginatur, sed caro. Multi in Ægypto fratres, multo tempore Deo sine piscibus servierunt (60). Piper, gingiber, cuminum, salvia, et mille hujusmodi species salsamentorum, B palatum quidem delectant, sed libidinem accendunt. Et tu mihi in his securitatem pones ? tu cum hujusmodi tutam duces adolescentiam? Prudenter sobricque conversanti satis est ad omne condimentum sal cum fame; qua sola non exspectata, necesse est alias atque alias de nescio quibus succis extraneis confici permistiones, quæ videlicet palatum reparent, gulam provocent, excitent appetitum.

12. Sed quid faciet, inquis, qui aliud non potest? Bene. Scio quia delicatus es, et quod his assuetus modo, duriora non possis. Sed quid, si potes facere ut possis ? Quæris quomodo? Surge, præcingere, tolle otium, exere vires, move brachia, complosas explica manus, exercitare in aliquo; et statim senties sola te appetere quæ famem tollant, non fauces demulceant. Reddet quippe sapores rebus exercitium, quos tulit inertia. Multa quæ respuis otiosus, post laborem sumes cum desiderio. Siquidem otium parit fastidium, exercitium famem; fames autem

(59) Hic notat Bernardus vestium genera, quæ Cistercienses abjecerant, tanquam Regulæ contraria, cum in usu essent apud Cluniacenses. Quippe illi rejecerant froccos, pelliceas, staminea, caputia quoque et femoralia, pectinia et coopertoria lectorum ut legitur in parvo Exordio Cisterciensi. Hinc in libro Institutorum cucullæ deforis floccatæ > rejiciuntur, cap. 15. Cluniacensibus apud Bernardum Cluniacensem, in codice manuscripto Consuetudinum Cluniacensium, cap. 30, inter alia conceduntur ad amictum « duo frocci et duæ cucullæ, stamineæ duæ, tria pellicia; » et ad lectum « capitale, coopertorium, supercoopertorium, lodex, et stragula. » Frocci a cucullis differebant materia et forma: quod cucullæ absque ullis, aut certe cum strictis manicis et angusto caputio; frocci amplis et manicis et caputiis, et quidem ex pretioso panno, quem froccum seu floccum (unde inditum froccis nomen) appellabant. Cucullis hæsit vetus flocci nomen vulgare apud nostros; Cisterciensibus cucullæ vocabulum, vulgo coulle, ob innatum odium froccorum. Coopertorium silvestre sancto Bernardo est primum stragulum ex pellibus animalium ferarumve silvestrium. Cattinum redarguit Apologia ad Guillelmum, n. 24, Bernardus Cluniacensis jam dicto loco: « Coopertoria, quæ non licet esse discooperta, aut agnini sive putini, seu leporini generis, et nunquam de ullo genere majoris pretii» Confer Vitæ librum Iv, n. 36.

(60) Hinc patet, Cisterciensibus pisces in usu tunc non fuisse (nisi rarius, et in itinere, ut ex

C

D

miro modo dulcia reddit, quæ fastidium facit insipida. Olus, faba, pultes, panisque cibarius (60*) cum aqua, quiescenti quidem fastidio sunt, sed exercitato magnæ videntur delicia. Jam forte tunicis dissuetus (61 exhorres nimium eas, tam propter hiemis frigus, quam propter ætatis ardorem : sed nunquid legisti, Qui timet pruinam, veniet super eum nix? (Job vi, 16.) Vigilias times et jejunia, manuumque laborem sed hæc levia sunt meditanti flammas perpetuas. Recordatio deinde tenebrarum exteriorum facit non horrere solitudinem. Si futuram cogitas de verbis otiosis discussionem (Matth. XII, 36), non valde displicebit silentium. Fletus æternus et stridor ille dentium, ante cordis oculos reductus, pares tibi reddet mattam et culcitram. Denique si totum de nocte, quod Regula præcipit (Reg. S. Benedicti, cap. 9 sq.), bene ad psalmos vigilaveris; nimis durus erit lectus, in quo quiete non dormias. Si tantum in die, quantum professus es, manibus laboraveris; durus erit cibus quem libenter non comedas.

13. Surge, miles Christi, surge, excutere de pulvere, revertere ad prælium unde fugisti, fortius post fugam præliaturus, gloriosius triumphaturus. Habet quidem Christus multos milites qui fortissime cœperunt, steterunt, vicerunt: paucos autem qui de fuga conversi, rursus se periculo ingesserint quod declinaverant; rursus fugarint hostes quos fugiebant. Et quia omne rarum pretiosum; gaudeo te de illis posse esse, qui quanto rariores, tanto apparebunt gloriosiores. Alias autem si multum timidus es, cur

vel times ubi non est timor, non autem times ubi magis est timendum? An quia fugisti ex acie, putas te manus hostium evasisse? Libentius te insequitur adversarius fugientem, quam sustineat repugnantem; Vitæ libro vit, cap 20); imo neque ova, neque vinum, ex numero sequenti. De ovis id colligitur ex epistola Fastredi abbatis, edita hic post Bernardinas, ubi Novitius inter extremi morbi nauseam,

ovi cocti desiderio affectus,» abstinentiam ad finem usque servavit. Ibidem « herbæ sine oleo et abdomine coctæ dicuntur: et Bernardus ipse

pultes ex farina confectas, addito oleo et melle, non butyro, « cum scrupulo » comedit ad stomachum calefaciendum. Hanc epistolam perlege cum sequente epistola Petri de Roya, in qua ClaræVallenses cerevisia, ejusque loco aqua simplici usos legimus, « raro vino, et quidem misto aqua plurima, quali ob infirmitates vix ex obedientia utebatur Humbertus, de quo Bernardus in Sermonibus de Sanctis, n. 4; item Bernardus ipse ex libro primo de ejus Vita, n. 46: vide sermonem 30 in Cantica. De vinea Claræ-Vallensi maledicta, vide Joannem Eremitam in libro secundo de Vita Bernardi, n. 10.

(60) Quali pane uterentur eo tempore ClareVallenses, docet liber secundus de Vita S. Bernardi, n. 6; et Fastredi epistola mox laudata panem « ex avena» confectum habet.

(61) Nempe tunicas corpori adhærentes gerebant Cistericienses absque intermedia interula, lanea seu staminea ex dictis: non tamen cilicium, ex libro primo de Vita Bernardi, n. 39. Vide præfationem in tomum II.

B

et audacius insistit a tergo, quam resistat in faciem. A
Securus nunc projectis armis capis matutinos som-
nos, cum illa hora Christus ressurrexerit : et ignoras
quod exarmatus, et tu timidior, et hostibus minus
timendus sis? Armatorum multitudo circumvallave-
runt domum, et tu dormis? Jam ascendunt aggerem,
jam dissipant sepem, jam irruunt per posticum. Tu-
tiusne est ergo tibi ut te inveniant solum, quam cum
aliis; nudum in lectulo, quam armatum in campo ?
Expergiscere, sume arma, et fuge ad commilitones
tuos, quos fugiens deserueras; ut qui te ab eis dis-
junxerat, ipse te denuo timor jungat. Quid armorum
refugis pondus et asperitatem, delicate miles? Ad-
versarius instans et circumvolantia spicula facient
clypeum non esse oneri, loricam non sentiri vel ga-
leam. Et quidem subito procedenti de umbra ad so-
lem, de otio ad laborem, grave cernitur omne quod
incipit; sed postquam ab his dissuescere, et ad illa
se paulisper assuescere cœperit, usus tollit difficul-
tatem, invenitque facile esse quod impossibile ante
putavit. Solent etiam fortissimi milites audita buc-
cina ante congressum trepidare; at ubi ad prælium
ventum fuerit, spes victoriæ, et timor ne vincantur,
reddit intrepidos. Quid vero tu trepidas, quem fra-
trum unanimitas armatorum circummuniet, cui An-
geli assistent a latere, quem dux belli Christus
præibit, suos animans ad victoriam, et dicens: Con-
fidite, ego vici mundum ? (Joan. XVI, 33.) Si Christus
pro nobis, quis contra nos? (Rom. vш, 31.) Securus
potes pugnare, ubi securus es de victoria. O vere
tuta cum Christo, et pro Christo pugna! in qua nec
vulneratus, nec prostratus, nec concultatus, nec
millies (si fieri possit) occisus, fraudaberis a victo-
ria, tantum ne fugias. Sola causa, qua perdere pos-
sis victoriam, fuga est. Fugiendo potes illam amitte-
re, moriendo non potes: et beatus si pugnando
moriaris, quia mortuus, mox coronaberis. Væ autem
tibi, si declinando pugnam, perdis et victoriam simul
et coronam! Quod ipse avertat a te, fili dilectissime,
qui in judicio de his meis litteris majorem tibi habet
inferre damnationem, si nullam ex eis in te repere-
rit emendationem.

8 EPISTOLA II (62).

AD FULCONEM PUERUM QUI POSTEA FUIT LINGONENSIS
ARCHIDIACONUS (63).

Fulconem canonicum regularem, guem avunculus
blanditiis et promissis ad sæculum retraxerat, gra-
viter et serio monet, ut potius Deo quam avunculo
obediat et adhæreat.

Bonæ indolis adolescenti FULCONI, frater BERNARDUS peccator, inde lætari in adolescentia, unde in senectute non poeniteal.

1. Non miror si mireris, sed miror si non mireris, unde mihi ut ad te scribere vellem, civem rusticus, scholasticum (64) monachus, cum nulla hinc tibi occasio necessaria occurrat, nulla se ratio patens

(62) Scripta circa annum 1120.

(63) Sic titulus in manuscriptis; ex quo patet Fulconem Bernardi monitis non obtemperasse, sed

C

ostendat. At si attenderis quod scriptum legis, Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. 1, 14); et illud, Charitas non quærit quæ sua sunt (I Cor. XIII, 5) forsitan intelliges quidquid illa jusserit, non esse præsumptum. Charitas enim ad te objurgandum me compulit, quæ tibi condolet, quamvis non dolenti : quæ tibi miseretur, licet non miserabili. Et inde magis dolet, quod cum sis dolendus, non doles: et inde magis miseretur, quod cum miser sis, miserabilis non es. Nec frustra forsitan tibi compatitur, dummodo patienter tu audias unde compatiatur. Vult te tuum sentire dolorem, ut jam non habeas unde dolere vult te tuam scire miseriam, ut incipias miser non esse. O bona mater charitas, quæ sive foveat infirmos, sive exerceat proyectos, sive arguat inquietos; diversis diversa exhibens, sicut filios diligit universos! Cum te arguit, mitis est; cum blanditur simplex est. Pie solet sævire, sine dolo mulcere : patienter novit irasci, humiliter indignari. Ipsa est quæ hominum mater et Angelorum, non solum quæ in terris, sed etiam quæ in cœlo sunt, pacificavit. Ipsa est quæ Deum homini placans, hominem Deo reconciliavit, Ipsa est, mi Fulco, quæ fratres illos, cum quibus olim dulces capiebas cibos, habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII, 7). Hæc talis Lamque honorabilis mater a te se queritur offensam, expostulat læsam. Læsa tamen non provocat: sed spreta te revocat, ostendes tibi in te de se veraciter scriptum esse, Charitas patiens est, benigna est (I Cor. xIII, 4). Licet læsa, licet offensa, si conversus fueris ad illam, obviabit tibi quasi mater honorificata. Comtemptus oblita sui, ruet in amplexum tui; gaudens quem perdiderat, esse inventum; qui mortuus fuerat, vivum (Luc. xv, 32).

2. Sed in quo, inquis, læsi? in quo contempsi? Audi. In eo, procul dubio, quod te quem sinu suo lacte nutriendum materno susceperat, ante tempus ablactasti; quod exertam lactis dulcedinem, in quo posses crescere in salutem, tam leviter, tam celeriter exsufflasti. O puer insensate! o puer magis sensu quam ætate! quis te fascinavit a bene incœpto itinere tam cito discedere? Avunculus, inquies. Sic Adam quondam uxorem, uxor serpentem ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. D CXL, 4), prætendebant; uterque tamen suæ culpæ dignam excepit sententiam (Gen. III, 16). Nolo decanum accuses, nolo te per illum excuses: inexcusabilis enim es. Illius culpa tuam non excusat. Quidnam ille fecit? Nunquid te rapuit? nunquid vim intulit? Rogavit, non ligavit; blandiendo altraxit, non violenter traxit. Quis te cogebat credere blandienti, assentire attrahenti? Ille sua nondum reliquerat; quid mirum si te qui suus eras, requirebat? Si agnum de grege, vitulum de armento cum perdit, requirit, et nemo cau-atur; te quoque, qui multis ovibus vel vitulis apud eum pluris es, ademin sæculo remansisse.

(64) Scholarem puerum, infra n. 8, id est ado lescentem.

vum induitur; quodque solo nomine exstiterat, moribus et vita canonicum profitetur. Fama volat, bonus odor Christo; rei novitas circumquaque diffusa pervenit ad aures avunculi.

ptum si repetit, quis inde miretur? Siquidem non A pit. Quid plura? veterem hominem exuitur, et nousurpat illam sibi perfectionem, de qua dicitur : Si quis abstulerit tua, ne repetas (Luc. vi, 30).Repetebat ergo suum, qui sua adhuc tenebat. At tu qui jam sæculum spreveras, sæcularem sequi debebas? Fugit ovis tremebunda, veniente 9 lupo; abscondit se columba tremens, accipitre viso; de cavernula sua mus esuriens exire non audet, ambiente cato: et tu cum videbas furem, currebas cum eo? (Psal. XLIX, 18.) Nam quid aliud quam furem dixerim, qui pretiosam Christi margaritam, id est animam tuam, furari non dubitaverit?

3. Volebam, si possem, illius errorem dissimulare, ne odium et nullum fructum consequerer ex veritate. Sed non potui, fateor, intactum transire, quem usque ad hanc diem comperi Spiritui sancto B pro viribus restitisse. Nam qui manum non retinet a malo quo [al. quod], potest, licet quandoque frustretur effectus, non minus culpatur affectus. In me certe fervorem novitium exstinguere voluit; sed, Deo gratias, non valuit. Alteri quoque nepoti suo Guirri-, co, cognato tuo, multum restitit: sed quid nocuit? Imo plurimum præstitit. Destitit invitus tandem senex avunculus a persecutione; exstitit invictus puer nepos, gloriosior de tentatione. Sed heu ! quomodo te vicit, qui illum vincere non potuit? Aut quomodo qui te vicit, ab illo superatus est? Nunquid te fortior ille? nunquid prudentior? Certe qui antea utrumque noverant. Guirrico Fulconem præferebant. At postquam ventum est ad bellum, exitus indicavit

5. Quid ergo faceret carnalis nutritius, qui carnis quam nutrierat, quam carnaliter amabat, solatium perdebat? Etsi aliis fuit res illa odor vitæ ad vitam (II Cor. II, 16), sed non illi. Quare? Quia animalis homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei. Stultitia enim illi videtur (I Cor. 11, 14). Nam si spiritum Christi haberet, non tam de carne doleret, quam gauderet de spiritu. Sed quia terrena, non quæ sursum sunt, sapiebat, turbatus et tristis tale aliquid secum volvebat: Quid audio? væ mihi! a quanta spe cecidi! Sed quid? debetne stare quidquid absque meo consilio, absque mea licentia fecerit? Quod jus, quæ lex, quæ justitia, quæ ratio, ut quem ex utero nutriendum suscepi, alius fruatur adulto? Jam caput aspersum canis, heu! vitæ meæ reliquum expendam cum morore, quia me deseruit baculus senectutis meæ. Heu mihi! si hac nocte expetitur a me anima mea, quæ paravi, cujus erunt? (Luc. XII, 20.) Promptuaria mea plena, eructantia ex hoc in illud: oves meæ fetosæ, abundantes in egressibus suis; boves meæ crassæ cui remanebunt? (Psal. CXLIII, 13). Prædia, prata, domus, argentea vasa et aurca, 10 cui congregata sunt? Ditiores quosque ac quæstuosiores ecclesiæ meæ honores acquisieram mihi; reliquos, etsi non licebat

hominum errasse judicium. Ibi, proh pudor! fugit C habere, spe tamen in Fulcone tenebam. Quid igitur

qui præferebatur, ubi fortiter vicit qui inferior credebatur.

4. Sed quid de avunculi dicam malitia, qui a Christi militia retrahit nepotes suos, ut secum trahat ad inferos? Itane solet beare amicos? Quos Christus vocat secum in æternum mansuros, avuneulus revocat secum in æternum arsuros. Miror si jam Christus ei non irascatur, et dicat: Quoties volui congregare nepotes tuos, quemadmodum gallina congregat pullos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur tibi domus tua deserta (Matth. xxш, 37). Christus dicit, Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum cœlorum (Matth. XIX, 14): avunculus ait. Sinite nepotes meos ut ardeant mecum. Christus dicit, Mei sunt, mihi debent servire: Sed oportet, inquit avunculus, eos mecum perire. Christus dicit: Mei sunt, ego illos redemi: Sed ego, inquit avunculus, eos nutrivi. Tu quidem, ait Christus, illos nutristi, sed pane meo, non tuo; ego vero redemi non sanguine tuo, sed meo. Sic carnalis avunculus contra Patrem spirituum pro nepotibus certat, quos dum bonis cupit onerare terrenis, cœlestibus exhæredat. Christus tamen non rapinam arbitratus, si suos quos fecit et redemit sanguine proprio, ad se venientes collegerit, juxta quod ante promiserat, Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras (Joan. vi, 37), Fulconi primo pulsanti lætus aperuit, lætis amplexibus lætum exce

D

faciam? Propter illum unum tot et tanta perdam? Nam quidquid sine illo possederim, amisisse me judico. Quin potius et ista retinebo, et illum revocabo si potero. Sed quomodo? Factum est, auditum est. Quod factum est, non potest non fieri, quod auditum est, celatum esse non poterit. Fulco canonicus est regularis; si revertitur ad sæculum, notabilis erit et infamis. Sed tolerabilius est hoc audire de illo, quam vivere sine illo. Cedat ergo nunc honestas utilitati, pudor necessitati. Malo non parcere verecundiæ pueri, quam miserabili subjacere tristitiæ.

6. Acquiescens itaque consilio carnis, rationis oblitus et legis, tanquam leo paratus ad prædam (Psal. XVI, 12), et sicut leæna rapto catulo rapiens et rugiens, sacra non veritus, sanctorum irrupit habitaculum, in quo tirunculum suum Christus absconderat a contradictione linguarun, postmodum admisturus consortio Angelorum. Quærit ac flagitat reddi sibi nepotem suum; queritur et clamat injuste se ab illo relictum, Christo reclamante et dicente: Quid agis, miser? quid furis? quid me persequeris? Non sufficit tibi, quod tuam, tuoque exemplo multorum mihi animas tuleris, si non etiam hunc ausu sacrilego rapias de manu mea? Non times tu futurum judicium? an contemnis terrorem meum. Cui hoc facis? cui bellum indicis? Terribili utique, et ei qui aufert spiritum principum (Psal. LXXV, 13).

« PoprzedniaDalej »