Obrazy na stronie
PDF
ePub

LXXXI. Passagios et Arnaldistas Catharis adjungit Bonacursus: quorum illi Mosaicæ legis ritus omnes observandos esse dicebant, Filii et Spiritus sancti æqualitatem negantes, et Ecclesiæ universæ doctores omnes, Romanæque imprimis auctoritatem abjicientes: hi vero, id est Arnaldistæ, « pro malitia clericorum sacramenta Ecclesiæ esse vitanda » censebant.

LXXXII. Ita dictos existimo ab Arnaldo illo factioso homine, qui specie libertatis ac reipublicæ in Urbe restituendæ, omnia pontifici temporalia jura abrogari volebat, sola sacrorum potestate cum decimis et oblationibus ipsi relicta. Is ex Italiæ civitate Brixia oriundus, ejusdemque Ecclesiæ clericus Petrum Abælardum præceptorem habuerat, singularitatis amator, testante Ottone Frisingensi, novitatis cupidus, qui a Gallicano studio in Italiam reversus, religiosum habitum, qno melius incautos deciperet, induit, monachorum nihilominus osor, et maxime clericorum; sed laicorum adulator. « Dicebat enim, nec clericos proprietatem, nee episcopos regalia, nec monachos possessiones habentes, aliqua ratione salvari posse: cuncta hæc principis esse. Præter hæc de sacramento altaris, de baptismo parvulorum non sane dicitur sensisse (48). » Atque adeo Petrobrusianorum et Henricianorum erroribus affrictus erat. Innocentius II hominem ex Italia fugavit, et Turegum apud Helvetos secedere compulit. Comperta morte Innocentii, circa principia pontificatus Eugenii Romam ingressus, cum eam in pontificem commotam vidisset, seditionis ignem excitavit. Res vero eo tandem progressa est, ut cardinales male habiti, pars etiam sauciati; ipse Eugenius Urbe pulsus sit. Pontificis causam tuendam suscepit Bernardus, scripsitque egregiam hac de re epistolam ad Romanos, quæ est ducentesima quadragesima secunda. Ei succedit alia ejusdem argumenti ad Conradum regem Romanorum, quem litteris suis, ab Ottone relatis. Romani ad suas partes pertrahere frustra moliti sunt (49). Sic nulli Ecclesiæ negotio, nulli necessitati deerat vir sanctus, qui ad communem reipublicæ Christianæ utilitatem natus erat. Ad extremum Arnaldus comprehensus, atque a præfecto Urbis, cui tantopere assentatus fuerat, ligno adactus est, cadavere in favillas redacto, ne a stolida plebe corpus ejus, venerationi haberetur. » Plura de eo videsis apud Ottonem, et ex eo in notis ad Bernardi epistolam centesimam nonagesimam quintam.

§ VII.

De expeditionis sacræ prædicatione per sanctum Bernardum facta, ejusque infelici successu. LXXXIII. Inter extremos Bernardi labores censenda est prædicatio sacræ expeditionis in terram sanctam : quæ res quantum sudoris, quantum molestiæ ipsi attulerit, ex ejus Vita et scriptis facile intelligere licet. Hujus expeditionis occasio, ut ex Ottone Frisingensi discimus (50), nata est per Ludovicum Juniorem Francorum regem; qui ad loca sacra pergendi desiderio pressus, quod germanus suus Philippus, « eodem volo astrictus,» morte intercedente exsequi non potuerat, consilium suum regni principibus aperit. Hi Bernardum consulendum decernunt. Accersitus abbas sanctus, tanti momenti negotium « ad Romani pontificis examen » referendum censet. Id magnopere laudavit probavitque Eugenius, auctoritate prædicandi, animosque cunctorum ad hoc commovendi prænominato abbati, qui apud omnes Galliæ ac Germaniæ populos ut propheta vel apostolus habebatur, concessa. Paret tandem apostolicis litteris Bernardus, «< et excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis, » Ludovicum regem apud Vizeliacum cruce signat «< cum Theodorico Flandrensi, et Henrico Theobaldi Blesensis filio, comitibus,» aliisque baronibus et nobilibus. LXXXIV. Interim Radulfus quidam monachus crucem itidem dum in Germania prædicat, Christianos in Judæorum necem accendit. Hominem litteris repressit Bernardus, atque ipsemet sacræ expeditionis prædicationem aggressus est in orientali Francorum regno, hoc est in ea Germaniæ regione, quæ ad Rhenum sila est. Hinc Conradus imperator generalem conventum Spiræ indixit: quo Bernardus profectus, Principi cum Friderico fratris sui filio, aliisque principibus et viris illustribus crucem sumere persuasit, plurima in publico vel occulto faciendo miracula. » Fridericum Sueviæ ducem, qui filium suum cruce signatum indigne ferebat, Bernardus emollivit; Radulfum monachum in claustrum suum retrudi jussit; et loco sui Adamum Eberacensem abbatem Conrado, in Bajoariam pergenti, ad urgendum itineris negotium dedit socium. Exstat Bernardi hac de re epistola ad Francos orientales, quæ modo est ordine trecentesima sexagesima tertia, quam proxime subsequitur alia ad Henricum archiepiscopum Moguntinum ad reprimendum Radulfum. « Igitur non solum ex Romano imperio,» ait Otto, sed etiam ex vicinis regnis, id est occidentali Francia, Anglia, Pannonia, innumeris populis ac nationibus hac expeditionis fama ad sumendam crucem commotis, repente sic totus pene Occidens siluit, ut non solum bella movere, sed et arma quempiam in publico portare nefas haberetur. »

LXXXV. Tanta porro totius Occidentis commotio Bernardi prædicationi tributa est: verum cum hæc expeditio non bene pro votis successisset, tota etiam mali eventus invidia in eum rejecta, pro communi more mortalium, qui ex eventis res æstimare solent. Neque fere ulla alia res fuit, quæ Bernardi animum majori dolore affecerit, quam ista, non tam sui, quam Dei causa. Unde ipse initio libri secundi de Consideratione : « Si necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens in me recipio detrahentium linguas maledicas. etc. Adeo porro

(48) Otto, de Frid. lib. II, cap. 20, (49) Otto, de Frid. lib. 1, cap. 28.

(50) Ibid., cap. 34 sqq.

omninm fere animi hoc eventu turbati sunt, ut sanctus doctor beatum pronuntiet eum « qui non fuisset scandalizatus in eo. « Quanta denique fuerit Bernardi super hoc tristitia, patet tum ex epistola ducentesima octogesima octava, quam in lecto, forsan ex animi ægritudine, decumbens, hac de re scripsit: tum ex epistola Joannis abbatis Casa-Marii ad Bernardum ipsum, quæ modo est inter Bernardinas trecentesima octogesima sexta, in qua virum sanctum, quem ob sinistrum expeditionis eventum audierat afflictum, consolatur.

LXXXVI. Non defuere tamen, qui Bernardi partes defendendas susceperint : quos inter non ultimo loco numerandus est Otto episcopus Frisingensis, Bernardo non admodum favere solitus. Is in libro de Gestis Friderici, capite sexagesimo excursum facit ad excusandum eventum illius expeditionis, cui et ipse interfuit. In fine excursus philosophici potius quam historici, ita concludit in gratiam Bernardi : « Quamvis si dicamus, sanctum illum abbatem spiritu Dei ad excitandos nos afflatum fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non observantes, merito rerum personarumque dispendium reportasse, non sit ab antiquis rationibus vel exemplis dissonum. » Unum tamen addit, nempe « spiritum prophetarum non semper subesse prophetis: » ut nempe innuat incertum esse, an Bernardus ex spiritu divino de hac expeditione, ejusque eventu conjecerit.

LXXXVII. Attamen Bernardus ipse initio libri secundi de Consideratione ad Eugenium, ubi factum a calumnia tuetur, se ad id divinitus impulsum esse non diffitetur. Diximus : « Pax, inquit, > « et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. » Tum hæc subdit ad sui defensionem : « Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente te, imo per te Deo. » Et inferius, objectis sibi hominum improperiis: Uude scimus quod a Domino sermo egressus sit? quæ signa tu facis, ut credamus tibi? » ita reponit Eugenium alloquens : « Non est quod ad ista ipse respondeam parcendum verecundiæ meæ. Responde tu pro me et pro te ipse secundum ea quæ audisti et vidisti. » Quibus verbis miracula, ab se in prædicationis confirmationem facta, sine dubio modeste insinual.

LXXXVIII. Verum omnium optime Gaufridus sanctum parentem suum a calumnia vindicat in libro tertio de ejus Vita, cap. 4. Primo quod illius expeditionis primum propositum ab eo non sit profectum << Cum enim multorum jam animos permovisset audita necessitas, a rege Francorum semel et iterum propter hoc expetitus, apostolicis etiam litteris monitus, nec sic acquievit super hoc loqui, vel consilium dare, donec per ipsius tandem pontificis generalem epistolam jussus ab eo est, tanquam Romanæ Ecclesiæ lingua, exponere populis atque principibus. » Deinde quod prædicandi ofticium, ab eo ex obedientia susceptum, divinitus confirmatum sit tot tantisque miraculis ac signis, « quanta vel numerare, nedum narrare difficile foret. >> Denique quod si ex illa profectione orientalis Ecclesia liberari non meruit, certe cœlestis meruit impleri et lætari, nempe ob eorum mortem, « qui in fructibus poenitentiæ purgatas variis tribulationibus Christo animas reddiderunt. » Et quidem hoc ipsum est, quod Joannes, Casa-Marii abbas sanctus, sibi ex revelatione compertum Bernardo significavit.

LXXXIX. Sed quid moramur in vindicando Bernardo ? cujus tauta auctoritas id jamdudum obtinuit apud omnes, etiam heterodoxos, ut ejus vita, eximia sanctitas, et doctrina communi omnium suffragio et existimatione sint approbatæ.

XC. Hæc sunt quæ præfari visum est de nova hac sancti Bernardi operum editione : quæ si viris studiosis accurata videbitur, gratiam habebunt studiorum meorum sociis, domno Michaeli Germano et D. Theoderico Ruinarto, atque etiam D. Edmundo Martenio, qui operam suam in hanc editionem strenue et peramanter impenderunt. Mihi vero hæc una sit gratia, qui unus scopus fuit, sancti Bernardi cultoribus, Ecclesiæ, et reipublicæ Christianæ vel tantillum qualicunque labore meo profuisse.

Additur in editione anni 1719.

Hæc sunt quæ præfari visum est D. Mabillonio de nova hac sancti Bernardi operum editione: quæ s! viris studiosis accurata videbitur, gratiam habebunt erudito il!i auctori, qui toto vitæ tempore eruendis expoliendisque Bernardi operibus, aliis licet iisque gravissimis studiis distractus, omnem curam, diligentiam omnem impendit. Habebunt et D. Massueto qui operam suam in hanc editionem conferre cœperat, el porro conferre perrexisset, ni præmatura mors studiorum ejus cursum abrupisset. Huic debentur ex I vol. duæ recens inventæ epistolæ, scilicet 418 et 419, e: tertia ducta ex tom. IV Miscell. Baluz., ordine 425, nec non et duæ chartæ, quarum prima est pro Luxoviensi et S. Apri monasteriis; altera pro monasterio S. Amantii. In altero vero volumine hæc reperientur nova, nimirum tertius liber epistolæ ad fratres de Monte-Dei et Admonitio D. Massueti, qua epistolam integram Guillelmo a S. Theoderico ascriptam, Guigoni V, Majoris Carthusiæ priori vindicat. Item alia ejusdem observatio, quæ Tractatus de contemplando Deo, ac de natura et dignitate amoris Guillelmo a Š, Theoderico adjudicat. Denique epistola Tromundi monachi Claræ-Vallensis de S. Bernardi canonizatione, antehac inedita.

CHRONOLOGIA BERNARDINA.

Anno Christi 1091, Urbani papæ II 4, Henrici IV A mperatoris 35, Philippi I Galliarum regis 31, natus est Bernardus in castro Fontanis appellato, prope Divionem in Burgundia, patre Tescelino Soro, domino de Fontanis, matre Aletha Bernardi domini Montis-Barrensis filia. Paternæ ejus ædes recens, beneficio Ludovici XIII Galliarum regis, RR. Patribus Congregationis Fuliensis concessæ, in monasterium conversæ sunt. De genere sancti Bernardi lege Admonitionem præmissam initio Vitæ S. Bernardi, ct Joannem Eremitam in Vita quarta, ubi Viri saneti genus paternum ex veteri Burgundiæ ducum familia originem duxisse fertur.

1098. B. Robertus abbas Molismensis, assumptis secum ex eodem monasterio viginti et uno monachis, in eremum Cistercii secedit, ibique novum monasterium exstruit, in dioecesi scilicet Cabilo

mam pergens, Paschali Pontifici manus injecit, ab eoque per vim ecclesiarum investituras extorsit; sed et coronam imperatoriam anno 1111.

1108. Paschalis II anno 9, Heurici V 2, tertio kalendas augusti, Philippus rex Francorum obiit apud Milidunum cui Ludovicus ejus filius, cognomento Grossus, successit.

1109. B. Albericus, secundus Cistercii abbas obiit septimo kalendas februarii, anno regiminis nono et dimidio cui substitutus B. Stephanus Hardingus, nobili apud Anglos stemmate oriundus, prioris antea vice functus, qui et ipse cum aliis, Molismo vitæ arctioris desiderio egressus fuerat.

1110. Hoc anno ad superos migravit tertio kalendas maii B. Robertus abbas Molismensis, Cistercii primus institutor, non anno 1098, ut vulgo creditur.

1113. Paschalis II 14, Henrici V 8, Ludovici VI 6,

natus circiter viginti tres, Cisterciensium familiæ sub Stephano abbate una cum triginta sociis nomen dedit. Ex quo tempore Cisterciensis Ordo mirifice propagari el florere cœpit.

nensi, quinque circiter leucis a Divione, opitulanti- B B. Bernardi conversione celeberrimus est. Qui annos bus simul et probantibus Gualtero Cabilonensi et Hugone Lugdunensi præsulibus; prædia vero largiente Odone Burgundiæ duce, quo ibi cum sociis strictius ad amussim observaret Regulam S. P. Benedicti, cujus die sacro in Dominicam Palmarum hoc anno incidente, opus illud tum primum exordium sumpsit. Ex primis B. Roberti sociis fuere Albe ricus, Odo, Joannes, Stephanus, Letaldus, t Petrus.

1099. Henrici IV imperatoris 43, Philippi Galliarum regis 39, Urbano II decimo nono anno pontificatus, quarto kalendas augusti defuncto succedit Paschalis II ex monacho Cluniacensi.

Beatus Robertus Molismensium interpellationibus in concilio Romano ac Pontificis jussu Molismum redit eique Albericus ex priore substituitur, apud Cistercium. Ecclesia in honorem beatæ Virginis hoc anno dedicatur. 1100. Hac anno Joaunes, et Ilbodus monachi Ro- C mam mittuntur ab Alberico Cistercii abbate, cum litteris commendatitiis Joannis et Benedicti cardinalium, Hugonis archiepiscopi Lugdunensis, atque Walteri præsulis Cabilonensis, quorum precibus Paschalis II institutum Cisterciense confirmat peculiari privilegio dato Troja decimo quarto kalendas mai indict. 8, pontificalus anno 2, Exstat apud Baronium et Manriquez.

1101. Albericus abbas arctissimam Regulæ S. Benedicti observationem instituit in novo monasterio, abjiciens quidquid Regulæ adversaretur.

Obiit beatus Bruno institutor Ordinis Carthusiensis (qui anno millesimo octogesimo sexto exordium sumpsi', patria Coloniensis, sanctitate ac scientia illustris.

1102. Odo Burgundiæ dux, Cistercii fundator, moritur, et sepelitur in ecclesia Cisterciensi; eodem- D que anno Henricus ejus filius habitum monasticum ibidem induit.

1103. Cistercienses nigrum habitum in album commutasse creduntur, et beatæ Virginis officium quotidie recitandum sibi proposuisse.

1105. Obiisse putatur Aleiha S. Bernardi mater, kalendis septembris, ex Necrologio S, Benigai Divionensis, ubi sepulta est: cujus corpus post annos centum quadraginta quinque translatum est ClaramVallem. Ejus obitum describit Guillelmus in Vita S. Bernardi, lib. 1, ca. 2.

1106. Paschalis II anno 7, Philippi I Galliarum regis 46, Henricus IV inteliciter vitam clausit anno imperii 49. Huic successit Henricus V hostili in Ecclesiam animo patri non degener filius: qui Ro

Eodem anno Firmitas, prima Cistercii filia, fundatur in dioecesi Cabilonensi ad Gronam fluvium, a dominis Vergiacensibus, Savarico et Guillelmo ejus filio, comitibus Cabilonensibus. Primus abbas Bertrandus.

1114. S. Bernardus metendi artem et facultatem, cum per corporis imbecillitatem alias non valeret, divinitus impetravit, Vitæ libro 1, cap. 4.

Fundatur Pontiniacum, secunda Cistercii filia, quatuor ab Autissiodoro leucis distans, in allodio Heriberti canonici Autissiodorensis, concurrente Herveo comite Nivernensi, sub Humbaldo episcopo: cujus cœnobii basilica a Theobaldo Campaniæ comite postmodum ædificata, fundatoris nomen ipsi obtinuit. Primus abbas Hugo Matisconensis, postea piscopus Autissiodorensis, ad quem plures Bernardie epistolæ,

1115. Fundantur hoc anno Clara-Vallis et Morimundus, tertia et quarta Cistercii filiæ. Clara-Vallis quidem, ad fluvium Albam in comitatu Campaniæ et diœcesi Lingonensi, septimo kalendas julii, non a Theobaldo (ut quidam opinantur, cœnobii ClaræVallensis translationem, de qua anno 1035, cum fundatione confundentes), sed ab Hugone Trecensi comite, (ut probabitur in Notis ad epistolam 31. Claræ-Vallensi monasterio præficitur Bernardus, et a Guillelmo de Campellis Catalannensi episcopo, absente scilicet Josceranno episcopo Lingonensi, consecratur, quator et viginti agens annos. Vitæ libro 1, cap. 7. Morimundus vero, in eadem diœcesi, ab Odolrico de Agri-Monte et Adelina ejus uxore, dominis de Choiseul. Primus abbas Arnoldus, ad quem epistola 4. Et hæ sunt quatuor abbatiæ quasi totidem Cistercii filiæ primigeniæ, ex quibus inde

cæteræ omnes sunt exortæ.

Eodem anno obiit Ivo Carnotensis episcopus, vir doctissimus, qui successorem habuit Gaufridum, legati in Gallia honore perfunctum, S. Bernardo charissimum, de quo epis!! 15, 47 et 55, et De Consideratione, lib. v, cap. 5, tum etiam Vitæ S. Bernardi libro I, capp. 1 et 6, et libro iv, cap. 4.

1116. Primum Cistercii capitulum generale a B. Stephano convocatum, quotannis in posterum fraquentandum idibus septembris, ut habet Jacobus a Vitriaco, Historia Occidentalis capite 14.

[blocks in formation]

1118. Henrici V 12, Ludovici VI 10, Paschali II post annos pontificatus octodecim et menses quinque vita functo successit Gelasius itidem II ex monacho itidem Cluniacensi, cui Henricus imperator Mauricium Burdinum, archiepiscopum Bracarensem, Gregorii nomine opposuit.

Hoc item anno cœpit Ordo militum Templi, cujus primi auctores Hugo de Paganis et Gaufredus de S. Aldemaro, ut testis est Tyrius, Belli sacri libro XII: quo etiam auctore idem Ordo confirmatur in concilio Trecensi, anno, 1128, ut diserte habet Michaelensis scriba concilii postea extinguendus a Clemente V sub Philippo IV Galliarum rege, anno Christi 1313, in concilio Viennensi.

Fundatur monasterium Trium-Fontium, prima filia Claræ-Vallis, in diœcesi Catalauneusi. Primus abbas Rogerius; secundus, Guido ad quern epistolæ 69, 70. Item Fontanetum, secunda Claræ-Vallis filia, in diœcesi Eduensi. Primus abbas Godefridus, Bernardi consanguineus, qui fundato loco regulariterque ordinato, refert liber sepulcrorum Claræ-Vallis, ad suan Claram-Vallem rediit, ubi tertius prior fuit, demumque episcopus Lingonensis

1119. Henrici V 13, Ludovici VI 11, Gelasio II Cluniaci e vivis sublato suffectus est Calistus II, Viennensis antea episcopus, Guido appellatus, qui hoc anno Remis concilium celebravit duodecimo kalendas novembris, et Burdini schisma feliciter compressit.

Eodem anno conficitur Charta Charitatis vulgo appellata, triginta constans articulis seu capitulis, agente B. Stephano abbate Cisterciensi, assentientibusque cæteris coabbatibus, ad providendnm paci et tranquillitati Ordinis Cisterciensis, quæ a summo Pontifice Callisto II approbata est. Exstat apud Manriquez.

1120. Sanctus Nobertus, quem Bernardus « Spia ritus sancti fistulam » vocat epist. 56. Ordinem Præmonstratensem instituit in loco territorii Laudunensis, Præmonstrato vulgo nuncupato. Vida epistolam 255, et Notas ad eamdem.

1121. Celebratur synodus Suessionensis adversus Petrum Abælardum, præsidente Conano episcopo Prænestino, apostolicæ Sedis legato, in quo ipse Petrus librum suum de Trinitate flammis tradere compulsus est. Guillelmus Campellensis episcopus Catalaunensis eodem anno inerinte obiit: de quo vide Notas ad epistolam 3.

Fundatur Fusniacum, in dioecesi Laudunensi, cujus abbati Rainaldo Bernardus scripsit epistolas 72, 73 et 74,

1122. Petrus Mauricius, natione Arvernus, dictus Venerabilis, charissimus Bernardi amicus, fit abbas Cluniacensi in Octavis Assumptionis. Notæ ad epistolam primam S. Bernardi.

1123. Hoc circiter anno eligitur episcopus Taren-` tasiensis, Petrus Firmitatis abbas, primus e familia Cisterciensis episcopus, substituto in ejus locum Bartholomæo Bernardi fratre.

Item Adamo S. Dionysii prope Parisios ssabat defuncto, communibus eligentium votis succebor renuntiatus est Sugerius. Exstant Bernardi complures ad eum epistolæ.

1124. Henrici V imperatoris anno 18, Ludovici VI Galliarum regis 16, Callistus papa obiit pontificatus

B

C

[blocks in formation]

1125. Henricus V imperator moritur Trajecti ad Rhenum, cum annos undeviginti imperasset, ac nullis post se liberis relictis, funestum diuturnumque ortum est discidium, Bernardi opera aliquando componendum, inter Lotharium Saxonum ducem et Conradum Henrici decessoris sororium qui a Friderico fratre et aliis rex proclamatus conscensis Alpibus, a Mediolanensibus, suscipitur, ac ab eorum archiepiscopo Anselmo, inquit Otto Frisingensis, qui ista narrat Chronici libro VII, cap. 17, Modoyci, sede Italici regni, in regem ungitur. Pro Mediolanensium reconciliatione cum Innocentio atque Lothario hujus nominis II (in cujus gratiam electionis jure Imperii summa cessit) multum fuit Bernardo insudandum, ut postea dicetur.

Eodem anno gravis_fames, in Gallia maxime et Burgundia sæviens, Bernardi charitatem exercet, Vitæ libro 1, cap. 10; quo anno ipse etiam gravi morbo conflictatus incidit in vitæ discrimen, ope tandem B. Virginis et SS. Benedicti atque Laurentii sanitati restitutus, ibidem: ac postmodum singularis ejus sanctitatis et doctrinæ cœlestis fama per urbem et orbem volavit.

1126. Otto, postea Frisingensis episcopus, celebris historiographus, monachum induit in cœnobio Morimundi. Is, ut scribit familiaris ejus Radevicus, imperatorum Henrici IV nepos, Henrici V sororius, Conradi frater uterinus et Friderici patruus fuit, ex patre clarissimo et pio principe Leopoldo Austriæ marchione, et matre Agnete, filia Henrici IV.

1127. Hoc circiter anno Stephanus, ex cancellario episcopus Parisiensis, a curiæ frequentia ad meliorem frugem Bernardi monitis revocatus, graviter a Ludovico rege exagitatur, tandem que post multas infestationes, Cisterciensium, maxime vero Bernardi opera in gratiam restituitur. Quod etiam Henricus Senonensis archi præsul non multo post eademque de causa expertus, eumdem habuit causæ patronum ac defensorem. Consule epistolam 45 et Notas.

Fundatur Igniacum, quarta Clara-Vallis filia, diœcesis Remensis, a Rainaldo de Pratis Remorum archiepiscopo, Primus abbas Humbertus, ex CasaDei monacho Claræ-Vallensis factus, qui non multo post amore quietis, dimissa præfectura. ClaramVallem rediit; qua de re a Bernardo in Italia tunc propter schisma detento acriter correptus epist. 141, nihilominus hoc in sancto otio perstitit de diem usque mortis, in quo S. Bernadus de eximiis ejus virtutibus sermonem habuit. Abbas secundus Guerricus pietate juxta ac scriptis percelebris, cujus sermones hic in tomo sexto.

1128. Concilium Trecense celebratur (non vero Danno 1127, teste Michaelensi scriba concilii) in solemnitate S. Hilarii, præsidente Matthæo Albanensi, apostolicæ Sedis legato: eique interfuere Stephanus Cisterciensis, Bernardus Clara-Vallensis, aliique cjusdem Ordinis abbates. In ipso Patres Templariis Regulam vestesque candidas (quibus Eugenius III postea rubeam crucem attexi curavit) præscripsere. Fundatur Regniacum, in diœcesi Autissiodorensi.

1129. Matthæus Albanensis (verba sunt Alberici in Chronico) legatus, ex Ordine Cluniacensi, concilium tenuit apud Catalaunum in Purificatione beatæ Mariæ Virginis: ubi de consilio S. Bernardi abbatis, Henricus Virdunensis episcopus episcopatum dimisit et factus est episcopus per biennium quidam Ursio abbas S. Dionysii Remensis.

Fundatur Ursi-Campus, in diœcesi Noviomensi, a Simone episcopo.

1130. Lotharii II imperatoris 5, Ludovici VI Gallia

rum regis 22, mortuo Honorio papa decimo sexto KaA lendas februarii, pontificatus sui sexto, gravissimum schisma in Ecclesia Dei oritur, Innocentio II canonice electo decimo tertio kalendas martii, qui Gregorius antea vocabatur; sed Petro Petri Leonis filio, violentia amicorum suorum, qui potentissimi in Urbe erant, favente sibi Rogerio Siculo, iutruso. Innocentii causam Bernardus per octo annos strenue propugnavit. Vide epistolam 124 et sequentes. Nam et inter alia hoc ipso anno a Patribus concilii, Stampis ea de re habiti, arbiter una voce constitutus, Innocentium Anacleto præferendum declaravit et Henricum Angliæ regem ad eum suscipiendum induxit, Vitæ libro 2, cap. 1. Vide Præfationem nostram generalem, § 2.

Eodem anno ipse Bernardus summa animi demissione episcopatuni Genuensem, Sigefridi anno superiori ad superos translati morte destitutum recusavit. Balduinus vero in concilio apud ClarumMontem in Gallia habito, primus ex Cisterciensibus sacro cardinalium collegio adscriptus est: cui adjunctus putatur Martinus vir ille integerrimus, cujus meminit Bernardus in libro 4 de Consideratione, cap. 5. de Balduino, in epistolis 144, et 244.

1131. Innocentio Leodii magnifice recepto, cum prius sub finem anni superioris in Galliam se recepisset, Bernardus repressit Lotharium imperatorem, episcopales investituras repetentem; eumque summus Pontifex ibidem in Germaniæ regem coronavit, Romæ post duos annos imperatorio diademate donandum. Peracta vero Leodii Quadragesima præsentis anni, Innocentius in Gallias redux, ad concilium contra Anacletum mense octobri Remis indictum profectus, Ludovicum Juniorem in locum Philippi fratris, ex equi lapsu infeliciter necati, regem consecravit. Quo quidem concilio soluto, inquit Sugerius in Vita Ludovici Grossi, dominus Papa Aulissiodori delegit demorari, reliquo nempe tempore labentis anni, cum prius Cluniacum, cujus eccl siam dedicavit, deinde Claram-Vallem aliasque ecclesias visitasset, comitante ipsum ubique Bernardo. Leodii conventum post coucilium Remense narrat Ernaldus in libro 2 de Vita Bernardi. cap. 1, contra expressam Sugerii auctoritatem.

Hoc etiam anno Bernardus, ut habet magnum Chronicum Belgicum, episcopatum Catalaunensem electus recusavit, et per ipsum Gaufredus abbas Sancti Medardi-Suessionensis fit episcopus Catalaunensis. Idem refert Albericus, qui et addit, Innocentium Sancti Medardi ecclesiam consecrasse, idibus nimirum octobris, ante concilium Remense ut habet Chronicum ejusdem monasterii.

B

C

Hoc itidem anno, Thomas prior Sancti Victoris Parisiensis, vir integerrimus, pro justitia crudeliter perimitur a nepotibus Theobaldi Neoterii archidia- D coni Parisiensis, cui ob exprobratas in ecclesiasticos exactiones invisus erat. Nec multo post Archembaldus subdiaconus Aurelianensis idem mortis genus eademque de causa subiit, Joanne auctore ecclesiæ S. crucis itidem archidiacono. Pro priore S. Victoris scripsit Bernardus epistolas 158, 159, 160, 162; et pro subdiacono, epistolam 61. Suscepta autem est et agitata utriusque causa in concilio Jotrensi dicecesis Meldensis.

Fundantur Morerola, in Castella et territorio Zamorensi; monasterium S. Joannis de Tarouca inLusitania, dioecesis Lamecensis; Longus-P ons, in diœcesi Suessionensi; Charus-Locus, in dicecesi Bisuntinensi; Bouus-Mons, in Sabaudia, diœcesis Gebenoensis; Rievallis, in Anglia, dioecesis Eboracensis.

1132. Discedentem e Galliis Innocentium Bernar

dus in Italiam prosecutus, Pisanos et Genuenses reconciliavit, oblatumque denuo Genuensem pontificatum, Syro vel deferente, vel in sedem necdum evecto, modeste constanterque rejecit.

Exorta item est Cluniacenses inter et Cistercienses magna controversia, occasione videlicet privilegii, quo istos Innocentius a decimarum solutione exemit. Vide epislolas 228, 283.

Fundantur monasterium Valcellense, in diœcesi Cameracensi, vide epistolam 186; ac monasterium Trium-Fontium, in Anglia, dioecesis Eboracensis. Vide epistolas 92, 94 sqq.

1133. S. Bernardus, in Italiam anno superiori profectus, cum vires Innocentio non sufficerent ad Romam expugnandam (Lothario quippe armatorum duntaxat duo millia ministrante), Henrico Majoris Britanniæ regi scripsit epistolam 138, ad ferendum suppetias. Sed tandem Innocentius urbem ingressus, in basilica Lateranensi Lotharium coronavit imperatorem; quo abeunte, Anacleto per urbem grassanti cedere coactus, Pisas se contulit. Unde Bernardus mittitur in Germaniam, Conradum cum imperatore Lothario reconciliaturus. Qua occasione captata, Rogerius Siciliæ tyrannus, ab Anacleto regis nomine donatus, Pisanos ab innocentii obedientia retrahere conatur: quibus in fide constanter persistentibus, S. abbas congratulatoriam hoc anno dedit epistolam 130. Porro in illo ejus itinere contigit Mascelini coaversio, de qua Vitæ libro 4, cap. 3, necnon et ducissæ Lotharingiæ, ibid.

1134. Conciliam Pisanum celebratur, ad quod cum Bernardus Innocentii jussu facta pace cum Lothario et Conrado accedens per Lombardiam iter ageret, Mediolanenses sacrorum communione et metropolitana dignitate privati, quod Anselmum archiepiscopum secuti, Conrado et Anacleto adhæsissent, litteris illum interpellant, de restituenda sibi pontificis et imperatoris Lotharii gratia, quibus peracto concilio adfuturum se promisit, datis epistolis 132, 133. Nec mora, concilio ejus potissimum prudentia absoluto, cum Matthæo Albanensi et Guidone episcopo Pisano cardinalibus, necnon et Gaufrido Carnotensi, delegatur ad componendam Mediolanensium pacem a quibus ingenti plausu et summa veneratione acceptus, archiepiscopalem honorem sibi pertinaciter delatum vix effugere potuit. Multis vero ibidem conversis de quibus epistola 133, primam eodem loci Ordinis sui coloniam, scilicet ClaramVallem, aliis mendose Claram-Vallem, excitavit. Inde jussu Innocentii, ut habet Sigonius, de Regno Italiæ, lib. 11, ad paciticandas ipsas inter se Lombardiæ civitates protectus, Papiam et Cremonam se contulit. Cum autem apud Cremenses nihil profecisset, eorum Innocentio pertinaciam significavit epistola 318.

Interim post concilium ad superos migrat Norbertus Ordinis Præmonstratensis fundator. Sed et Stephanus abbas Cisterciensis, quinto kalendas aprilis : cui post rejectum Widonem, qui Stephano adhuc superstite electus, sex menses pedum gessit pastorale, substitutus est Rainaldus, filius Milonis comitis Barri-super-Sequanam, inquit lib. 8 Ordericus monachus Claræ-Vallensis. Is præclara instituta capitibus octoginta septem comprehensa in capitulo genarali ordinavit, quæ videre licet in Annalibus Mauriquez.

Fundantur præter Charam-Vallem Mediolanensem, Hemmerodium, in diœcesi Trevirensi; Vallis-Clara, in dioecesi Laudunensi. Primus abbas Henricus de Mu dach, ad quem epistola 321.

1135. Bernardo ex Italia reduce per urbem Mediolanensem, Vitæ libro 2, cap. 4, transfertur ClaraVallis in commodiorem locum, Vitæ libro 2, cap. 5, ubi cum vix tantisper consedisset, jussus est in

« PoprzedniaDalej »