Obrazy na stronie
PDF
ePub

quo sanctimoniales sub Guiburge abatissa, depositis omnibus lineis indumentis atque pelliciis, solis tunicis laneis utebantur; et non solum nendo vel texendo, sed etiam in agris fodiendo, et cum securi et ligone silvam succisam exstirpando, spinas et vepres evellendo, manibus propriis assidue laborantes, cum silentio victum sibi quærebant, vitamque Claræ-Vallensium monachorum per omnia imitabantur. » XXXVI. Longius progrederetur oratio, si quotquot Bernardus ad monasticam vitam pertraxit, illustriores utriusque sexus homines, quos scilicet novimus, in medium adduceremus: quales fuere Henricus, Ludovici VI Francorum regis filius, Ermengardis Britanniæ ducissa, Adelais Lotharingiæ, et alii, aliæque innumeræ. Verum illud paulo minus prædicandum et mirandum, quod hominibus in sæculo remanentibus piissimam et rectissimam vivendi rationem persuasit. « Adhæsit ei præ omnibus quidem ex principibus comes Theobaldus, et se, et sua in subsidia Claræ-Vallis exposuit, et in manibus abbatis posuit animam suam, deposita altitudine principali, se inter servos Dei conservum exhibens, non dominum, ut obediret ad omnia, quæcunque domus illius infimi postulassent (32). » Quid tantus princeps, monente et hortante Bernardo, præstiterit, tum in construendis, dotandis juvandisque monasteriis, tum in egenis sublevandis, tum denique in exercendo optimi principis officio, testis est Ernaldus abbas, ex quo præmissa retulimus: testes etiam Bernardi epistolæ de eodem. Theobaldi pium studium æmulabatur nobilis et illustris femina Beatrix, ut discimus ex epistola centesima decima octava. Denique, quantum Bernardi auctoritas in corrigendis hominum moribus valuerit, exemplo est conversio Guillelmi Aquitaniæ ducis, quem ex pertinacissimo schismatico obsequentissimum et piissimum principem effecit (33). Ut paucis cum Gaufrido absolvam : « Quæ scelera non arguit? quæ odia non exstinxit? quæ scandala non compescuit? quæ schismata non resarcivit ? quas hæreses non confutavit (34)? » Verum hæc duo postrema, nempe quæ ad schismata et hæreses pertinent, peculiarem exigunt tractationem.

[blocks in formation]

XXXVII. Etsi Baronius, aliique scriptores ecclesiastici, de shismate, post Honorii II obitum, anno 1130, Innocentium inter et Anacletum conflato, multa scripsere; nonnulla tamen ampliori explicatione egent, quæ ex veterum monumentorum, lectione supplere conabimur, ad illustrandas Bernardi hoc de argumento epistolas; atque, ut ordine procedat oratio, primo quidem inquirendum, quales Gregorius de Sancto Angelo cardinalis, et Petrus Leonis (nam hæc Innocentii et Anacleti prima nomina erant) ante schisma fuerint. Deinde propius consideranda Innocentii electio, ejusque accidentia et conditiones, atque Anacleti oppositio. Postremo quid exiude consecutum sit, investigandum.

XXXVIII. Petrus Leonis, ex gente Leonina Romanus, ex monacho Cluniacensi creatus est primum (si Onuphrio credimus) a Paschali II, diaconus cardinalis tit. sanctorum Cosma et Damiani: dein a Callisto II, presbyter cardinalis Sanctæ Mariæ trans Tiberim, tit. Callisti, anno 1120. « Fuit hic Petrus, » uti ex Chronico Mauriniacensi discimus, « Petri filius, filii Leonis. Leo vero a Judaismo pascha, » id est transitum, ‹ faciens ad Christum, a Leone baptizari, et ejus nomine meruit insigniri. » Leonem IX interpretare. Hic vir,» scilicet Leo ex Judæis, « quia scientissimus erat, in curia Romana magnificus effectus, genuit filium nomine Petrum, magnæ famæ, magnæque potentiæ post futurum. Ea tempestate inter regem Teutonicorum, qui ex successione Caroli Magni Romanorum patricius erat, et Ecclesiam Romanam illa turbulentissima de investituris orta est seditio. In qua vir ille in tantum armis strenuus, consilio providus, et Ecclesiæ Romanæ fidelis exstitit, ut ei cam cæteris munitionibus, quæ Romæ sunt, illam quoque, quæ illius urbis videtur obtinere similitudinem, turrim dico Crescentii, quæ a parte Galliarum in parte Tiberini pontis sita est, papa committeret, et eum præ cæteris familiarem haberet. Hac occasione mirabiliter excrescens, quotidie sui melior efficiebatur, et divitiis, possessionibus, honoribus augmentabatur. » Hæc præmittenda fuerunt, quoniam ex Petri genere, Judaismo, potentia, turre Crescentii (arcem Sancti Angeli appellant) qua Anacletus se tutabatur, pendet rei gestæ notitia. Pergit chronographus Mauriniacensis: Inter cæteram sobolem, cujus plurima multitudine sexus ustriusque a quibusdam Antichristus gloriabatur, genuit hunc Petrum, de quo sermo nunc est: qui litteris traditus, a quibusdam Antichristi præambulus appelJabatur. » Hoc convicium ex consequentibus seu ex eventu ei impositum existimem. « Iste studii gratia Gallias atque Parisius adiit: et cum repatriaret, apud Cluniacum, ditissimum atque sanctissimum cœnobium monachilem habitum induit. Aliquantisper inibi regularibus institutionibus imbutus, a papa Paschali II patris admonitione retrahitur ad curiam; et cardinalis effectus tempore Callisti papæ, cum eodem Gregorio, qui postea Innocentius II, missus ad Gallias, Carnoti, Belvacique concilia celebravit. » Nulla hic mentio de titulo diaconi cardinalis, quem titulum Petro Leonis a Paschale concessum fuisse Onuphrius tradit qua in re potior est auctoritas chronographi Mauriniacensis, ejus temporis æqualis.

XXXIX. Gregorius diaconus cardinalis tit. Sancti Angeli ab Urbano II creatus dicitur; ac deinde legatus a Callisto II in Galliam missus cum Petro Leonis, anno 1124, Sagium Neustriæ civitatem cum eo accessit,

(32) Vitæ libro II, n. 52.

(33) Ibid., n. 37 sqq.

(34) Ibid., libro III. n. 30.

teste Orderico (35). De hac legatione ita scribit Vincentius in libro secundo de Vita Stephani Grandimontensis cap. 49: « Excellentissimi quoque cardinales, Gregorius et Petrus Leonis, inter quos postmodum de papatu schisma fuit, cum in Galliam missi, in partibus Lemovicis legatione sua fungerentur, ad hunc virum Dei »> Stephanum << pariter convenerunt. » Et quidem constitutioni Sugerii abbatis anno 1125 subscripserunt ambo ut legati, apud Chesnium : « Ego Petrus sedis apostolicæ presbyter cardinalis et legatus laudo et confirmo. Ego Gregorius Sancti Angeli diaconus cardinalis et apostolicæ sedis legatus (36), etc. » Eodem tempore Bernardus quasdam epistolas scripsit Petro Diacono cardinali legato, nimirum epistolam decimam septimam et sequentes: quem ipsum esse Petrum Leonis aliquando cum Manrico opinatus sum. At cum Petrum illum, cui Bernardus scribit, diaconum, nou presbyterum cardinalem fuisse constet; epistolæ illæ Petro Leonis convenire non possunt, qui tunc sine dubio presbyter cardinalis erat, ut probat non solum Onuphrius cum aliis, sed etiam præmissa ipsius Petri subscriptio, atque Sugerii testimonium, quod mox adducemus. Itaque Petrus ille diaconus cardinalis ac legatus, qui Bernardi superiores epistolæ inscriptæ sunt, fortassis is ipse fuerit, qui adversus Pontium abbatem Cluniacensem exauctoratum, ejusque fautores Pontianos, in Galliam accessit ex mandato Honorii papa; cujus rei auctorem habemus Petrum Venerabilem in libro secundo de Miraculis, cap. 13: « Decesserat jam e vita supra scriptus venerandus papa Calixtus, nec se inferiorem papam Honorium acceperat successorem. Hic tantæ Ecclesiæ » Cluniacensis « tantos tumultus audiens, misso de latere suo legato, domino scilicet Petro cardinali, Pontium et Pontianos, qui tunc sic vocabantur, omnes adjuncto sibi Lugdunensi primate Hubaldo, terribili anathemate condemnavit. Cujus vero tituli is cardinalis fuerit, non facile est definire: uam plures tunc temporis erant. præter Petrum Leonis, eo nomine cardinales; nimirum Petrus episcopus Portuensis, Petrus Pisanus tit. Sanctæ Susannæ, Petrus Burgundus tit. Sancti Marcelli, Petrus tit. Lancti Æquitii, qui prima Honorii creatione promotus est anno 1125, Petrus presbyter cardinalis tit. Sanctæ Anastasiæ anno sequente, ac demum biennio post Petrus diaconus tit. Sancti Adriani. Sed ante horum duorum creationem Bernardi epistolæ scriptæ videntur.

XL. Interea moritur Honorius pontifex medio februario anni 1130. Præcedentem assignat chronographus Mauriniacensis de more Gallicano, quo novi anni initium a Paschate deducebatur. Tum « cardinales, » ait idem chronographus, « qui cum cancellario » Haimerico « inibi aderant, et Honorio infirmanti assederant, Gregorium quemdam, » eum scilicet quem modo laudabamus, scientia ac religione præclarum, sibi præficiunt, et nimis festinanter, ut a quibusdam dicitur, pontificalibus induunt insignibus. Id illius gratia dispensationis factum dicunt, ut Petrum quemdam, qui sæculariter ad papatum videbantur aspirare, spe sua frustrarentur. Fuit hic Petrus Petri filius, filii Leonis, » et cætera, quæ superius de eo retulimus. Factum clarius exprimit Sugerius in libro de Vita Ludovici Grossi, ubi ait, « Romanæ Ecclesiæ majores et Sapientiores, » exstincto Honorio, ad removendum Ecclesiæ tumultum » consensisse, « apud Sanctum Marcum, et non alibi, et nonnisi communiter Romano more celebrem fieri electionem. » At « qui assiduitate et familiaritate propinquiores apostolici fuerant, timore tumultuantium Romanorum illuc convenire non audentes, antequam publicaretur domini papæ decessus, personam venerabilem, cardinalem de Sancto Angelo diaconum Gregorium, summum elegisse pontificem : qui autem Petri Leonis parti favebant, apud Sanctum Marcum pro pacto alios invitantes convenisse; dominique papæ morte comperta, ipsum eumdem Petrum Leonis, cardinalem presbyterum, multorum, et episcoporum, et cardinalium, et clericorum, et Romanorum nobilium consensu votive elegisse : sicque schisma perniciosum conflatum fuisse. Prior itaque erat Innocentii electio: sed præpropera, nec ab universo eligentium coetu facta. « Cum autem Petri Leonis pars tum parentum suffragio,» addit Sugerius, « tum Romanæ nobilitatis presidio prævaleret; » Innocentius Urbem deserit, et ad partes Galliarum navigio descendit, « nuntiisque ad regem Ludovicum destinatis, » ejus opem efflagitat. Quamobrem Ludovicus Stampas indicit « concilium archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et religiosorum virorum ; et eorum consilio magis de persona, quam de electione investigans. » Innocentio dat manus, auctore Bernardo, in cujus suffragium totius concilii vota convenerant, teste Ernaldo in libro secundo de ejus Vita, cap 1. Sub hæc Sugerius, uti ipse persequitur, mandato regis obviam Inuocentio missus Cluniacum usque; cujus loci abbas Petrus Venerabilis et monachi Anacleto, monacho quondam suo, Innocentium prætulerant, ut postea notabimus ad epistolam centesimam vigesimam sextam. Rex ipsc usque ad Floriacense sancti Benedicti monasterium cum regina et filiis suis papæ occurrit, et regium verticem, « tanquam ad sepulcrum Petri inclinans, pedibus ejus procumbit. » Ejus exemplo rex Angliæ Henricus, itidem Innocentio Carnotum occurrens, devotissime pedibus ejus prostratus,» suam suorumque obedientiam ei promittit. Innocentius vero « visitando Gallicanam Ecclesiam, ad partes se transfert Lotharingorum. Cui cum imperator Lotharius civitate Leodii cum magno archiepiscoporum, et episcoporum, et Teutonici regni optimatum collegio celeberrime occurrisset; in platea ante episcopalem ecclesiam humillime se ipsum stratorem offerens, pedes per medium sanctæ processionis ad eum festinat, alia manu virgam ad defendendum, alia frenum albi equi accipiens, tanquam dominum deducebat. Descendente vero tota statione, eum suppodiando deportans, celsitudinem paternitatis ejus notis et ignotis

(35) Ordericus, lib. x, p. 877.

(36) Chesnius, tomo IV, pag. 547.

clarificavit. Hæc anno 1130 gesta: ubi Sugerius silet de Bernardo, quem assiduum Innocentii comitem itineris per Galliam fuisse ex Ernaldo discimus.

XLI. Antequam cætera persequamur, non ab re fuerit observare, quid tunc temporis Leodii actum sit Id explicant Annales Magdeburgenses seu Saxonici mss. ad annum 1131: « Dominica ante mediam Quadragesimam, undecimo Kalendas aprilis, celeberrimus conventus triginta et sex episcoporum et principum fit Leodii, domno apostolico Innocentio et rege Lothario ac regiua præsentibus; ubi multa tam de ecclesiasticis quam de regni utilitatibus provide ordinata sunt. Ibidem Halberstadensis episcopus Otto, ab Honorio papa jam triennio episcopatu privatus, interventu regis et principum, officii sui restitutionem promeruit. > Ernaldus tradit, eo in conventu actum de investituris, quas tandem Lotharius, agente Bernardo, Ecclesiæ remiserit. Hoc concilium præcesserat synodus Wirceburgensis; uti habent iidem Annales, ab auctore æquali scripti. « Concilium sexdecim episcoporum mense octobri a rege Wirceburgi congregatur, cui adfuit archiepiscopus Ravenna, apostolicæ sedis legatus: ubi Gregorius, qui et Innocentius, qui Petro Leoni in electione prævaluit, a Lothario rege et omnibus ibi congregatis eligitur et confirmatur. »

XLII. Post conventum Leodiensem Innocentius, teste Sugerio, remeat in Franciam Paschæ festum apud Sanctum Dionysium transigit et « transactis tribus post Pascha diebus, » Parisios accedit. « Exinde Galliarum ecclesias visitando, et de earum copia inopiæ suæ defectum supplendo, cum per terram aliquantisper deambulasset, Compendii demorari elegit. » Subinde concilio Remis habito, ut tradit Sugerius, et quidem decimo quarto Kalendas novembris, testante Dodechino, ibidem Ludovicus Junior regia insignia ab Innocentio accepit octavo Kalendas easdem, prout notavit Robertus Sigeberti continuator. Annales Saxonici manuscripti ad annum 1131 : « Innocentius papa, iterum collectis ecclesiasticis viris,» id est post synodum Leodiensem, « et fidelium turbis, apud Remensem urbem in festo sancti Lucæ grandi synodo per aliquot dies prasidebat. Addit Sugerius, papam « soluto concilio, Autissiodori moras egisse; ac demum cum Lothario repetiisse Italiam. Autissiodori moram chronographus concilio Remensi postponit.

XLIII. Ernaldus in libro secundo de Vita Bernardi, capite primo, concilium Remense aut Leodiense collocat, atque Innocentium Leodio Claram-Vallem, ac deinde, post brevem in Gallia moram cum Lothario Romam contendisse scribit. At synodum Rumensem Leodiensi posteriorem esse constat, tum ex Sugerii narratione, tum ex Annalibus Saxonicis, sed maxime ex Chronico Mauriniacensi, in quo Innocentii iter accurate describitur. Tradit quippe chronographus, post agnitum Carnoti ab Hearico Anglorum rege Innocentium, «statutum fuisse in curia ad patricium Romanorum et Teutonicorum regem iter dirigere, et de Carnoto statione prima apud Mauriniacum hospitari, » quod Benedictinorum monasterium est in suburbio Stampensi. In illo vero comitatu, præter episcopos et cardinales, adfuisse « Bernardum abbatem Clararum-vallium, qui tunc temporis in Gallia divini verbi famosissimus prædicator erat; » et Petrum Abælardum monachum et abbatem, qui « vir religiosus, et excellentissimarum, » id est theologicarum, « rector scholarum » dicitur. Mauriniacensis ecclesiæ delicatione facta, luce tertia dominus papa cum suo comitatu discessit, et ad suum colloquium, quod apud Leodium fait, profectus est... Exinde rediens Innocentius ad Galliam, diuque Autissiodori commoratus, cum tempus convocati concilii, quod in festivitate beati Lucæ evangelista Remis celebraturus erat, appropinquaret, conciliato prius apud Turonum Gaufrido Martello... rursus per Aurelianensem, Stampensemque rediens provinciam, sua præsentia, Parisius illustravit. » Interea Philippi regis designati mors accidit. Mortis hujus audito nuntio, papa præcordialiter permotus, mittit a latere suo ad consolandum regem venerabiles episcopos, Gaufridum Catalaunensem, et Matthæum Albanensem. » Tum Remos profectus, in frequenti synodo Ludovicum regem solemniter inungit. Litteræ obedientiæ et fidei indices ei mittuntur a Lothario Alamannorum, et ab Henrico Anglorum, itidemque ab Hildefonso seniore citerioris, et juniore interioris Hispaniæ regibus. Ad hæc ingenti gaudio pontificem recrearunt excellentissimorum eremitarum Carthusiensium litteræ, quæ per quemdam venerabilem abbatem de ordine Cistellensi delatæ, et in concilio per Gaufridum Carnotensem episcopum recitatæ sunt. › Abbas iste erat Pontiniacensis, nempe Hugo, ut testantur litteræ, quas idem chronographus refert in fine libri secundi. Addit initio tertii, Innocentium paulo post concilium Remense, Romam repetiisse. « Sed quia Petrus, injustus convicarius, maximam partem sibi sociaverat civitatis, Innocentius ecclesiam beati Petri, in qua divini sacerdotii dignitas pendebat, solus per se obtinuit: Petrus vero Lateranensis palatii sedem, ad quam imperialis celsitudo pertinet, occupavit. » Exstant hac de litteræ Lotharii imperatoris in tomo sexto Spicilegii, in quibus Norbertus archiepiscopus Magdeburgensis cancellarii titulo afficitur, nempe vices agens Brunonis Colonien is, ut legitur in Chronico Saxonico, qui Bruno in Italiam cum imperatore profectus non fuerat. Verum Innocentius civitati consulens, Pisas se contulit, ibique ad mortem usque Petri demoratus est, id est ad annum 1137.

XLIV. Petrus interea temporis, seu Anacletus, nihil non molitur, ut quoscunque insigniores viros ad partes suas adjungat. Ex episcopis ei adhæsit Girardus Engolismensis, qui cum legati munus sub pontificibus proximis gessisset, illud idem vel ab Anacleto impetrare in votis habuit. Idem Guillelmum Pictavorum comitem ad Anacletum pertraxit. Præterea Rogerium Apuliæ ducem ut sibi conciliaret Anacletus.

sororem suam ei tradidit uxorem, eumque Siciliæ regem coronavit, teste Orderico in libro duodecimo (37), In epistolis Anacleti pontificem se ferentis, quæ omnes in codice Casinensi habentur, partim apud Baronium editæ, una est, in qua vehementer conqueritur de abbate Farfensi, quem, quia sibi contrarius erat, Ecclesiæ fuuda percussit, » id est, « excommunicationis sententia condemnavit. »

XLV. Tot tantæque turbæ, quas fusius fortasse quam locus pateretur, hic descripsimus, multum negotii, Bernardo facesserunt, qui varias epistolas circumquaque scripsit ad conciliandos Innocentio schismaticos, et continendos in officio fideles; varia item itinera ejusdem rei causa suscepit, ut ex sequentibus epistolis, et ex Vitæ libro secundo, capp. 6 et 7, intelligitur.

XLVI. Superest hic agendum de Girardo Engolismensi episcopo, cujus mores egregie descripsit Arnulfus tum Sagiensis archidiaconus, dein episcopus Lexoviensis, in tractatu adversus eum edito, quem Acherius noster in tomo secundo Spicilegii typis vulgavit. Ait eum patria Northmannum, ob paternæ domus famijiarem inopiam inde profectum, et « casu » tandem electum antistitem Engolismensis Ecclesiæ, ut << exitum qualemcunque eligentium discordia consequeretur. Tum nepotibus suis, « obscuro loco » natis, dignitate ecclesiæ suæ conferre crimina impunita relinquere, legati munus a summo pontifice quærere et impetrare, in singulos grassari, concilia et synodos convocare ad fastum. Addit Arnulfus, eum electo Innocentio primum favisse: sed cum legati munus ab ipso impetrare non potuisse, ad Petri Leonis partes concessisse ; a quo ipsi nova legatio concessa est, ut quidquid ab Alpibus usque ad fines Occidentis interjacet, ejus ditioni subjectum esset; adjectumque, ut « ubicunque calcaret pes » ejus, ibi etiam « esset legatio. » Hac vero dignitate accepta satis egisse, ut Anglorum et Hispanorum reges ad Anacleti partes pertraheret; sed frustra. Pictaviensis ac Lomovicensis Ecclesiarnm episcopis ejectis alios nefarios substituisse: ipsum etiam Girardum Ecclesiæ Burdigalensi incubasse, episcopum simul et archiepiscopum; quod etiam Ernaldus in libro secundo de Vita sancti Bernardi, cap. 5 tradit. Deinde Anacleti fautores Arnulfus enumcrans, ita subdit: « Infidelis universitas illa, quam sequeris, Petri Leonis est, nondum fermento Judaicæ corruptionis penitus expiata: et tyrannus ille, quem a trix tyrannorum Sicilia sustinet... Huic numero solus Pictaviensis comes a jicitur, voluptatum vir, animalis homo, arcana spiritualium non attingens, ob repulsam petitionis illicitæ mancipatus errori. » Hi Anacleti fautores. « Partem vero nostram,» inquit Arnulfus, omnis imperator, omnis rex, omois princeps, omnis homo denique profitetur, quicunque Christiani nominis insignitur honore. » Sed horum in hoc mihi consensus præcipuus est, horum me movet, mo um trahit, tracum tenet auctoritas, quibus datum est uosse mysterium regni Dei, quorum in cœlis esse jam ex parte conversatio perhibetur: quales revera sunt, qui Carthusia perpetuas nives inhabitant; et qui a Cisterciensi vel Cluniacensi monasterio profluentes, lucis suæ radios undique diffuderunt. » Hæc Arnulfus in Girardum, quem tamen alii nonnuulli laudant: sed Arnulfi prævalere debet auctoritas. Nihil enim scripsi,» inquit, « quod non vel ipse cognoverim, vel auctore probabili non haberem, vel quod saltem fama publica non affirmet. » De eo plura in notis ad epistolam centesimam vigesimam septimam. Interea moritur Girardus anno 1136. Tunc Gaufridus Carnotensis episcopus mandato Innocentii <« omnem Galliæ regionem, ipsius quoque Aquitaniæ, studiose circuiens, omnia sanctarum ecclesiarum altaria, quæ vel Girardus ille seditionis auctor et obtentor, vel Gilo Tusculanensis episcopus, aut eorum complices, chrismalis unctionis benedictione schismatis tempore consecraverant, propriis, manibus dissipavit, » ut legitur in Chronici Mauriniacensis libro II. Sed diutius his immoramur. Plura qui de Innocentii et Anacleti professione, vita et moribus scire voluerit, legat Arnulfi Tractatum mox laudatum. Paschalis If litteræ de legatione Girardo commissa exstant in Spicilegii tomo tertio : Synodus Losdunensis sub eo habita anno 1109, tomo quarto. XLVII. Per funesta ac diuturna schismatis illius tempora, quantos Bernardus labores sustinuerit, quot itinera confecerit, ex ejus Vita et epistolis, ut jam diximus, intelligitur. Hujus rei causa ter in Italiam profectus est, ejusque tandem opera schisma compressum, mortuo Anacleto anno 1138: cui schismatici Victorem antipapam substituerunt, « non tam pertinacia schismatis, quam ut opportunius per aliquam temporis moram papæ Innocentio reconciliarentur. » Et re quidem ipsa Victor « ad virum sanctum,» id est Bernardum, « nocte se contulit; et ille eum, nudatum quidem usurpatis insignibus, ad domini Innocentii pedes adduxit (38). » Et hic funesti ac diuturni schismatis finis.

XLVIII. Tanti beneficii, maxime per Bernardum accepti, memor Innocentius, Cisterciensibus decimas ex omnibus quas habebant possessionibus propria auctoritate relaxavit, inconsultis iis ad quos ejusmodi decimæ pertinebant. Et hæc nova discidiorum causa, quæ non parum molestiæ Bernardo accersivit. Conquesti sunt potissimum hac de re Cluniacenses, quibus magna rei familiaris jactura ex gratuita illa Innocentii liberalitate afferebatur: eoque progressa est eorum indignatio, ut monachi Gigniacenses vicinum sibi Cisterciensium monasterium, Miratorium dictum, susouedeque verterint. Totam hujus tragœdiæ historiam explicaut epistolæ potissimum duæ, una Petri Venerabilis, altera S. Bernardi, quæ sunt inter Bernardinas ducentesima vigesima octava et ducentesima octogesima secunda, et Notæ nostræ ad easdem. Neque vero statim exstincta est lis illa, sed processu temporis ad alias etiam regiones permanavit. XLIX. Id patet ex epistola octogesima secunda, quam Richardi archiespiscopi Cantuariensis nomine, (37) Ordericus, lib. xII, pag. 498. (38) Vitæ libro II, n. 47.

[ocr errors]

Petrus Blesensis abbati et conventui Cisterciensi › scripsit. In ea enim epistola, præmissis Cisterciensium laudibus, sub it in uno eorum famam decolorari, quod « monachis et clericis decimas auferrent. Et quæ est, ait, hæc injuriosa immunitas, ut exempti sitis a decimarum solutione, quibus obnoxiæ terræ erant, antequam vestræ essent; et quæ solutæ sunt hactenus, non personarum obtentu, sed territorii ratione? Si in vestram possessionem terræ devolutæ sunt, quare in hoc periclitatur alienum jus? nam ad vos terræ, juxta communem æquitatem, cum suo onere transierunt. » Et objecto sibi papæ, id est Innocentii, privilegio, reponit, id potuisse « tolerari ad tempus, quod causa necessitatis fuerat introductum : dum ordo » scilicet Cisterciensis « in paupertate gaudebat, dum in usus egentium suæ tenuitatis viscera liberaliter effundebat. » Verum, multiplicatis possessionibus etiam in immensum, privilegia hæc potius ambitionis, quam religionis instrumenta censeri. » Cæterum « quidquid indulgeant privilegia Romanæ Ecclesiæ, non expedire, contra conscientiam quod alienum est usurpare, Ad extremum, si pertinaces et inflexibiles hac in re se exhibebunt, interminatur Richardus, se << vinculo anathematis innodaturum universos qui aliquid Cisterciensibus dederint, aut vendiderint, unde jus decimationis obveniat ; » et ad thronum summi judicis appellaturum, ne quis hujus vinculum excommunicationis absolvat. » Quin etiam se principum favorem obtenturum, « ut gladio spirituali manus civilis assistat; et quidquid contra principale oraculum, venditum aut donatum » ipsis Cisterciensibus fuerit, « confiscetur. » Hæc ex genio Petri Blesensis.

L. De eadem re itidem conquestus est Gaufredus prior Vosiensis in Chronico: ubi postquam Cistercienses laudavit, quod eleemosynas de labore suo multas tribuerent; quod in choro psallerent ordinate, plurimaque peragerent honesta: in eis tamen id notat, quod cæteris terras el decimas auferrent ad hæc, quod quorumdam sanctorum memoriam indiscrete abraderent (39). Hæc auctor ille exeunte sæculo duodecimo sentiebat; quo tempore tempestas illa de decimarum relaxatione, ab Innocentio in gratiam Cisterciensibus facta, nondum sedata erat.

2 V.

De erroribus Petri Abælardi, et Gilberti Porretani a sancto Bernardo refutatis. LI. Illud non parum confert ad Bernardi gloriam, quod non alios habuit adversarios, quam homines erroneos aut hæreticos; imo non homines ipsos, sed eorum errores. Inter errantes censendi sunt in primis Petrus Abælardus, et Gilbertus scu Gislebertus Porretanus: inter hærcticos nequissimus Henricus, ejusque asseclæ, ad ipso dicti Henriciani. De duobus primis hoc loco, de Henrico ejusque sequacibus in proximo capite agendum.

LII. Petrus Abælardus vivis coloribus se ipse depingit in Historia calamitatum suarum, eumdemque postea Otto Frisingensis episcopus benigno penicillo expressit. Ejus vitæ compendium habes in nostris Notis ad Bernardi epistolam centesimam octogesiman septimam, ubi Abælardi defensores ac patroni refutantur. Hic tantum summam eorum quæ Bernardus contra eum gessit, exhibere juvat: ac deinde ex ipsis ejus defensorum verbis ostendere, quam iniqui sint in veritatem, qui Abælardo favent præ sancto Bernardo.

LIII. Imprimis observare licet, Abælardum, longe antequam cum Bernardo quidquam commercii habuisset, a Conone sedis apostolicæ legato provocatum fuisse ad concilium Suessione anno 1121 celebratum : atque in eo librum ejus de Theologia, in quo erronea capitula continebantur, flammis traditum fuisse, auctore in monasterium Sancti Medardi retruso. Inde vero egressus, per varios hic inde discursus, prima sua dogmata disseminare pergit. Hinc hæreticus audit apud plerosque. Quod nomen graviter ferens, Bernardum, quem hujusce convicii auctorem existimabat, ad concilium Senonense anno 1140 invitum ac renitentem pertraxit. Hic coram episcopis et aliis secundi ordinis illustribus viris iterum auditus Abælardus ipse, atque a Bernardo confutatus; examinata, iterumque proscripta ejus doctrina, intacto auctore, qui ad sedem apostolicam appellavit. Verum intellecto, synodi sententiam ab Innocentio II fuisse approbatam, ab appellatione destitit, atque hortante Petro Venerabili in Cluniacense monasterium se recepit, et tandem apud Cabilonem in Cœnobio Sancti Marcelli laudabili fine quievit.

LIV. Varias Bernardus contra Abælardum epistolas scripsit, quarum præcipua est ad Innocentium epistola centesima nonagesima, quæ inter opuscula undecimo loco relata est. In hac epistola Bernardus præcipua errorum capita, quæ in Abælardi scriptis animadversa fuerant, summatim refert, ac valide revincit. In hac editione eidem epistolæ seu opusculo ex codice Vaticano præmittimus capitula quatordecim ex Abælardi scriptis a Bernardo excerpta, quæ una cum dicta epistola Innocentio submissa sunt. De tota hac controversia fuse agemus in admonitione eidem opusculo undecimo præmissa. Hic tantum quædam de Abælardi defensoribus delibamus.

LV. Primus adducitur Abælardus ipse, qui in apologia sua conqueritur, sibi quædam « per malitiam » imposita fuisse : imprimis quod « Pater sit plena potentia, Filius quadam potentia, Spiritus sanctus nulla potentia. » Quæ verba « non tam hæretica, quam diabolica » abhorret, nec in suis scriptis posse reperiri affirmat. Verum de hoc, aliisque capitulis agendum in observationibus ad Bernardi opusculum

(39) Vide Labbe, Bibliothecæ tomo II, pag. 328.

PATROL. CLXXXII.

2

« PoprzedniaDalej »