Obrazy na stronie
PDF
ePub

desudanti; de his omnibus plenius instrui cupimus, et supplicamus.

tare, tu mihi primas humilitatis charitatisque præri- A schismaticorum procacem, sed inefficacem rabiem puisti partes, Quid condignum jam referam? Nihil mihi denique reliquisti, quod pari queam rependere vice qui etiam de thesauro sæculorum mihi impertire curasti, id est, de ligno Domini. Quid tamen? debeone omittere quod possum, quoniam quod debeo minime possum ? Affectum saltem voluntatemque aperio, rescribendo duntaxat atque resalutando, quod solum interim per tot utique spatia terræ et maris licet. Ostendam autem, si unquam accepero tempus, me nequaquam diligere verbo sive lingua, sed opere et veritate. Super milites Templi ponite, quæso, oculos vestros, et tantæ pietatis viscera tam strenuis Ecclesiæ propugnatoribus aperite. Hoc siquidem acceptum erit Deo et gratum hominibus, si fovetis eos, qui suas animas pro fratribus posuerunt. De loco autem ad quam nos invitatis, frater Andreas (462) dicet vobis voluntatem

nostram.

EPISTOLA CLXXVI (463)

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, EX PERSONA ALBE-
RONIS TREVERENSIS ARCHIEPISCOPI (464).
Suum erga Innocentium citramontanææque Eccle-
sia studium et obedientiam declarat.

2. Porro nostram citramontanam Ecclesiam tam in nostro, quam in Francorum regno noveritis fortem in fide, pacificam in unitate, devotam in vestra obedientia promptam ad servitium. Nequaquam nos Beneventi, non Capuæ (466) non ipsius Romæ terret, Deo sic judicante, amissio; scientes Ecclesiæ statum non armis æstimari, sed meritis. Ipsius quippe, non alterius agnoscimus voces illas in Psalmo : Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo B (Psal. xxvi, 3). Propterea et nos quia de Ecclesia sumus, non timebimus dum turbabitur terra, et transferen ur montes in cor maris. Glorietur tyrannus Siculus quantum vult, glorietur in malitia quod potens est in iniquitate nostra autem virtus in infirmitate perficitur. Ecclesia quando infirmatur, Pauli magisterio didicit esse potentior (II Cor. XII, 10). Didicit e regione et a Salomone, quod prosperitas stultorum occidit eos(Prov. 1, 32): didicit et stultum firma radice cum viderit, statim maledicere pulchritudini ejus (Job, v, 3). Ideo cum sancto David sese in utroque consolatur, et hostium videlicet casu, et liberatione sui ait siquidem, Hi in curribus et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt : nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. xix, 8, 9). Hæc pauca vobis consolandi gratia, de quibus certus fui, fideli attestatione intimanda esse putavi, ad revelandam vel ex aliqua parte eam, quæ vestra viscera incessanter affligit, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Hoc quoque addo, dominum Regem (467), Deo eum confortante, fervere et accingi ad liberationem Ecclesiæ, et parare sibi exercitum multum nimis nos quoque fideliter ad hoc ipsum pro viribus laborare, exhortari, et sollicitare quos possumus et cum tempus advenerit, non expensis, non personæ propriæ parciturum.

1. Voluntas cordis mei et desiderium satis inquietum adeundi et videndi desideratam Beatitudinis vestræ præsentiam; sed et cognoscendi certius quæ circa vos sunt, rursumque qualiter se habeant nostra vobis vicissim diligentius intimandi; jamdudum C itineris me admonet, atque indesinenter sollicitat. Cæterum terræ ac diei malitia, et præter instantiam meam quotidianam etiam nonnulla vestræ necessitatis causa impeditus, voto facere satis non potui usque adhuc, sed necdum possum. Sed quid? sanum justumque propositum nunquid omittendum ex toto fuit, quia ex toto adimpleri non potuit? Fuit ergo consilii, per hunc venerabilem Hugonem, Tullensis Ecclesiæ archidiaconum (465), interim saltem aliquatenus consolari conceptum jam olim desiderium curamque relevare quam patior. Nec enim fidelior, studiosior, cautiorve illo 173 ad manum esse potuit, sive in perferendo ad vos quæ nos illi injungimus; sive in referendo ad nos, si qua vestræ dignationi placuerit remandare. Itaque de beneplacito vestro, de statu curiæ, ac vestræ sospitate personæ, et si quid blandius aura secundior a divinis elementia recens forte spiraverit Ecclesiæ, adversus solymorum præsulem, qui a Papebrochio in Tractatu præliminari tomi III Maii omissus est. Et sane teste Guillelmo Tyrensi, Willelmus anno 1142 Balduinum regem tumulavit, idemque anno 1145 Fulcherium habuit successorem. An binominis Willelmus? an hic Orderici lapsus? Ad Willelmum item exstat inferius epistola 393.

(462) Num Andreas Bernardi avunculus, miles Templi, ad quem epistola 288 ? an potius Andreas Bernardi frater, monachus Claræ-Vallensis, idemne qui in epistola 184 ? aut Andreas de Baldemento, in epistola 226, n. 2? Locus hic indicatus nescio an is sit, quem Bernardus Præmonstratensibus concessit, ex epistola 252.

EPISTOLA CLXXVII (468).

AD EUMDEM IN PERSONA EJUSDEM.

Queritur impositum sibi pastorale munus; sed in exsequendis quæ sui sunt muneris, impediri amulatione aliorum, non sine ipsius culpa Pontificis. 1. Nunquid petivi episcopatum a Domino meo? Et si forte cathedram affectavi, sed non Treveren

(463) Scripta eodem anno. Vide ad epistolam 30. (464) Is ex primicerio Metensi, ad quem epistola 30, archiepiscopus Treverensis, cui Hugo Metellus inscribit epistolam 6: Alberoni venerabilii Treverorum episcopo, Legatio beati Petri tibi commissa est, quæ aliquid dignitatis et potestatis addit tibi.» Eumdem in epistola 30, Treverorum archangelum

vocat.

(465) De eo vide librum IV Vitæ S. Bernardi, cap. 3, n. 31.

(466) Hæc de Apulia capta a Rogerio, quem hic et alias vocat tyrannum Siculum.

(467) Lotharium imperatorem.
(468) Scripta anno Christi 1139.

sem. Sciebam quippe domum exasperantem, popu- A
lumque duræ cervicis. Oderam illos, quod semper
in fæce discordiæ jacuissent. Ecclesiæ resistentes.
Pro qua si quos labores quandoque sustinui, non
me piget sed hunc inde fructum nec speravi, nec
volui. Laboravi sustinens, libens quidem, sed non
hac spe præmii. Duram provinciam nactus sum,
peccatis meis exigentibus. Inter cætera quibus an-
gor, suffraganeos accepi juvenes et nobiles (469).
Adjutores esse deberent, et utinam non adversa-
rentur. Sed supersedeo per alium malo, ut inno-
tescant vobis mores eorum et studia, si nescitis.
Dico tamen Jus, fas, honestas, religio in nostris
episcopatibus perierunt. Malum quod pro debito
officii dissimulare non audeo, breviter simpliciterque B
intimavi ut quod non placet providentia vestræ
per me corrigi, per me saltem vobis, qui corrigere
potestis, innotescat, ne omnino vacuum videar por-
tare nomen archiepiscopi. Et mihi melius quidem
174 esset non ascendisse, quam sic descendere
cum rubore.

2. Sed de me quæ cura ? Bene quod dignus sum, patiar, tanquam male operans. Sim certe opprobrio etiam meis, sua spe nimirum frustratis, quam de me, ut sibi me præesse vellent, conceperant : dum comperiant Ecclesiæ suæ per me magis imminui dignitatem, cujus per me etiam antiqua damna restitui posse putaverant. Hæc omnia sustineo, etsi non libenter, certe patienter, ne unquam videar recalcitrare obedientiæ, pro qua etiam dare animam, si necesse sit, debere me fateor. Verum hoc sollicitudinem vestram attendere velim, creationis injuriam respicere ad creantem; et vires quas mihi subtrahitis, vobis minuitis; et contemptus meus, et dejectio mea redundat in vos. Multa habeo conqueri vobis de vobis: sed reservo ea pandenda nuntio, quem novi ad hoc satis industrium et fidelem. Significo etiam vobis sustinere nos periculum in falsis fratribus. Legati quippe schismaticorum intrant et exeunt ad quosdam de nostris liberius quam solebant, et verba tyranni Siculi familiariter admittuntur.

EPISTOLA CLXXVIII (470).

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM PRO ALBERONE TRE-
VERENSI ARCHIEPISCOPO.

Quæritur perversos quosdam et Ecclesiæ perniciosos
(469) Stephanum scilicet Metensem, Calixti II
papæ ex sorore nepotem, ab anno 1120; Alberonem
Virdunensem, filium Arnulfi comitis Chisneiensis, ab
anno 1126; et Henricum Tullensem, Theoderici Lotha-
ringiæ ducis filium, ab anno 1124, de quibus tamen
multa laudabilia prædicantur. De Stephano vide Chro-
nicon Metensium episcoporum in Spicilegii tomo
sexto; de Alberone, tomum duodecimum ubi uter-
que tamen bellis gerendis nimis deditus perhibetur.
Alberonis querelæ explicantur in epistola sequente.

(470) Scripta anno Christi 1139 ex Brovvero. (471) Parochiæ nomine (quod omnibus notum) intelligebant veteres diœcesim episcopi.

(472) In frequentem etiam usum seu abusum appellationum Hildebertus Cenomannensis antistes epistolam 82 scripsit ad Honorium II. Vide librum III De consideratione, cap. 2.

homines in exsequendis pravis consilius pontificia auctoritate muniri: alios interim præsules, zelum Dei habentes, destitui, et contemni. Amantissimo Patri et domino INNOCENTIO summo Pontifici, suus BERNARDUS, quod suus.

1. Fidenter loquor, quia fideliter amo. Nec enim sincerus est amor, ubi dubietatis scrupulus suspicionis fæcem retinet. Querimonia domini Treverensis non est ejus solius, sed communis multorum, eorumque præcipue, qui sinceriori affect u vos diligunt. Vox una omnium, qui fideli apud nos cura populis præsunt, justitiam in Ecclesia deperire, annullari Ecclesiæ claves, episcopalem omnino vilescere auctoritatem, dum nemo episcoporum in promptu habeat ulcisci injurias Dei, nulli liceat illicita quævis, ne in propria quidem parochia (471), castigare. Causam referunt in vos, curiamque Romanam (472). Recte gesta ab ipsis, ut aiunt destruitis, juste destructa statuitis. Quique flagitiosi et contentiosi de populo, sive de clero, aut etiam ex monasteriis pulsati, currunt ad vos : redeuntes jactant et gestiunt se obtinuisse tutores, quos magis ultores sensisse debuerant. An non gladius Phinees promptissime atque justissime eductus fuerat ad condemnandum incestuosum concubitum Drogonis et Milis? Sed confusus atque retusus abiit retrorsum, scuto nimirum apostolicæ defensionis opposito. Proh pudor quos cachinnos res ista movit et movet Ecclesiæ inimicis, eisque etiam ipsis, quorum fortasse metu aut favore a recto tramite abducti suC mus! Amici confunduntur, fidelibus insultatur, episcopi ubique in opprobrium veniunt et contemptum : quorum dum recta judicia contemnuntur, vestræ quoque plurimum derogatur auctoritati :

2. Ipsi sunt enim qui honorem vestrum zelant, qui vestra pro pace et exaltatione laborant fideliter quidem, sed vereor ne inefficaciter. Quid vobis vires minuitis? quid robur vestrum deprimitis? quousque retunditis arma fidelia militantia vobis, humilitatis cornua erecta vestræ virtutis et salutis ? Plorans, plorat desolationem suam apud Tullum Ecclesia santi Gengulli (473); nec est qui consoletur eam. Quis enim se opponat brachio excelso, torrentis impetui, summæ arbitrio 175 potestatis? Eamdem se sustinere Beatus-Paulus violentiam apud D Virdunum conqueritur (474), archiepiscopo jam non (473) Vide epistolam 139.

(474) Monasterium Sancti-Pauli apud Virdunum Ordinis S. Benedicti laxatis disciplinæ regularis habenis, in aliquam morum licentiam defluxerat. Quacccasione Albero II Virdunensis episcopus, qui Ursioni anno 1131 successerat, illud ad Præmonstratenses transferendum curavit, Innocentio papa approbante, et tertium usque confirmante. Diu reclamavere et obstitere domestici illius loci coenobitæ, imo ipse Petrus Venerabilis, vir alias modestissimus, ca de re apud Matthæum Albanensem graviter expostulavit. His querelis Innocentius nonnihil motus, causam istam in jus et discussionem revocare parabat. Sed tandem Bernardi commendatione superatus, rem totam confecit, snls litteris iterum confirmans quod fuerat ab Alberone factum.

valente eum defendere ab insania monachorum, quippe apostolicis sustentationibus amplius confortata, quasi non satis per se insanirent. Quid, quæso, novæ rationis tandem inventum est, ut quod semel bonæ famæ et vitæ canonicis vestra fuerat provida et necessaria dispensatione concessum, secundo confirmatum, tertio, ut aiunt, roboratum, rursum veniat in jus, revocetur in discussionem? siquidem et duo illa supra memorata, per vos nihilominus sancita, per vos et convulsa dicuntur. Talibus hostis non promeretur Deus; heu! non placatur ira, non conciliatur gratia, non provocatur misericordia. Pro his atque similibus necdum avertitur furor Domini; sed adhuc brachium ejus extentum, et virga illa apud Jeremiam vigilans super peccata nostra.

3. Et quidem iratus est Deus schismaticis : sed B catholicis nequaquam propitius. Ecclesia quoque Metensis gravi (quod vobis (al. nobis) bene compertum est) episcopi et clericorum contentione periclitatur. Super quo quid decernere vobis placuerit, vos scitis: sed pax nondum est, nec proxime futura speratur. Ego (ut quod super his meæ visum est parvitati, non taceam) et hoc, et duo illa alia. Tullense dico ac Virdunense, terminanda negotia securius metropolitano, atque convenientius posse committi putaverim, qui et omuia novit, et in multis probatus, Ecclesiæ testimonio fidelis inventus est. Alioquin videte quid illis episcopatibus faciatis (475), Metensi scilicet atque Tullensi; quia, ut verum fatear, videntur esse absque episcopis: et utinam

absque tyrannis. Tales cum defensantur, sustentantur, honorantur, foventur; mirantur nimirum el seandalizantur multi, qui illa in moribus et vita eorum certissime sciunt, quæ magis essent, non dico in episcopis, sed etiam in quibuslibet sæcularibus damnanda penitus et exsecranda : quæ quidem et me scribere puduit; nec vos decuisset audire. Esto quod nemiue accusante non possint deponi :

(475) Quæ hic contra episcopos Metensem et Tullensem a Bernardo intorquentur, intelligenda sunt de Stephano Metensi et Henrico Tullensi, siquidem sæviente adhuc Anacleti schismate hæc epistola scripta est, ut supra dictum est, et quidem fere anno 1135, ut infra dicendum erit. De Stephano sic prior Appendix Historiæ episcoporum Metensium:

Domino Popponi tam Burgundionum, quam Lotharingorum, excellenti genere clarus, sed virtute et animi nobilitate clarior dominus Stephanus anno Domini 1120, videlicet anno secundo Calixti II papæ successit. Hic Calixti ex sorore nepos, cum regalia nondum ab Henrico V qui tunc temporis arcem tenebat imperii, recepisset, schismate inter regnum et sacerdotium adhuc durante, in urbe Romana ab eodem pontifice summo consecratus est, et tam pallii dignitate, quam cardinalis titulo honoratus.» (Spicilegii tomo VI, pag. 661.) Cur autem Bernardus de eo tam acerbe conqueratur, non facile est conjicere. Nam præter supradicta, de eo ita legitur in prædicta Historia: Cujus gesta inclyta et annalibus digna enumerare et litteris explicare si vellem, ante quidem membrana deficeret quam materia. » Imo Bernardus ipse epistola 29, ipsi congratulatur ob pacem Ecclesiæ Metensi restitutam, et epistola 367, Gui

C

D

nunquid tamen quos passim accusat fama, apostolicæ Sedis essent familiaritate speciali donandı, vel amplius exaltandi?

4. Quonam enim merito suæ vel sacerdotalis sanctitatis, vel episcopalis honestatis, obtinuit Metensis, ut et electio facta a canonicis, ad nutum ejus una cum Ecclesia libertate cassetur, et primicerius ad consilium ejus contra illius Ecclesiæ privilegia eligatur? Quam justius honestiusque, si vestræ placuisset discretioni, homo majori dignus honore, debito proprioque non privaretur? Treverensem dico, quem et ab hoc, et a cæteris dioecesis suæ terminandis negotiis, quasi suspectum aut minus expertum, non sine murmure multorum Deum timentium exclusistis. Credite fideli vestro, quia provinciæ illi, quantum comperi, omnino non expedit.

5. Hæc scribens, præsumptionis metnerem notam, si nescirem cui, et nescirer qui scribam. Sed novi ingenitam mansuetudinem vestram novi et me notum vobis, et affectum quo hæc audeam apud vos, dulcissime atque amantissime Pater. Iterum de Treverensi, ut sciatis, qnaliter nuntium ejus suscipi oporteat, et verba quæ portat dico vobis quod magnum locum tenet in regno illo, vobis et Ecclesiæ Dei homo fidelis, et constans, et nullatenus malevolis et subversoribus assensum præbens, a quibus non deest ei frequens et satis importuna tentatio; nec deerit insultatio, si quo minus a vobis eum exaudiri contigerit. Nuntium in fine commendare

volui: sed satis eum suæ honestatis commendant merita, præcipueque amor specialis et fidelis devotio, qua ipsum vobis firmiter inhærere, si non crederem, nequaquam per eum tam familiaria scriberem. 176 EPISTOLA CLXXIX (477).

AD EUMDEM PRO EODEM.

Causam Alberonis archiepiscopi Treverensis agit adversus abbatem Sancti-Maximini et monachos rebelles et contumaces.

Quomodo malitia vincit sapientiam? Nosti, pie doni cancellario eum commendat. Crediderim certe Bernardo Stephanum displicuisse ob varios armorum conflictus ab ipso excitatos, ut Ecclesiæ suæ prædia a nobilibus intercepta repeteret, obsidiones factas, castella diruta, aliaque id genus non pauca, ut in eadem Historia describuntur, quæ magis «leunculum aliquem,» ut Bernardi verbis utar, epist. 230, quam ovium pastorem exprimerent. Cæterum Alberone primicerio in episcopum Leodiensem assumpto anno 1135 (ut quidem ex temporis rata serie conjicere est, vide notas ad epistolam 30), cum canonici electionis suffragiis alterum primicerium suffecissent alterum Stephanus propria auctoritate obtrudere voluisset; magna exinde nata est contentio, quam Innocentius dirimendam aggressus est, prætermisso metropolitani, archiepiscopi scilicet Treverensis, judicio: qua de re hic Bernardus apud ipsum conqueritur. Quod attinet ad Henricum Tullensem episcopum, eadem fortasse de causa apud S. Virum male audiit, nempe ob belli negotia cum Friderico comite Tullensi diutius agitata, anno tandem 1136 composita, ut ex Innocentii litteris, quas Chesnius ex Tullensis Ecclesiæ Chartophylacio evulgavit, intelligitur.

(476) Scripta anno Christi 1139.

domine, nosti Treverensem archiepiscopum ? scio A est reformare religionem in monasterio: quod ille

quia nosti. Nosti et illum Sancti-Daximini non
sanctum abbatem? Puto quia non nosti. Quis dignior
honore illo priori? sic nemo confusione dignior isto
sequenti et tamen iste honoratus est, ille opprobrio
latus. Quid peccavit archiepiscopus? Prædam Ec-
clesiæ suæ recuperavit, captivam Ecclesiam de
manu laica liberavit (477). Nunquid pro bono red-
ditur malum, et odium pro dilectione? Hic quæso,
hic evigilet oculus pietatis, et semotis paulisper oc-
cupationibus consideret, quantum subreptum sit ei,
ut talis, qualem pudet dicere, talem qualem tu ipse
nosti, faciat opprobrium vicinis suis, inimicis tuis.
Piissime Pater, affectus filialis loquitur. Hucusque
condoluimus misero et miserabili archiepiscopo. B
Verum ex hoc jam si non fuerit emendatum, dolor
cordis nostri et compassio ex intimis medullis, tota
transibit ad illum, per quem potuit emendari. Sunt
et aliæ læsiones præfati viri, quas cum ei allevia-
veritis, vobis procul dubio laborabitis. Quidquid
dulcissimi domini mei nomen decolorat, cor meum
excoriat.

EPISTOLA CLXXX (478).

AD EUMDEM PRO EODEM.

Iterum commendat pontifici negotium archiepiscopi Treverensis, ut sententiam subreptitie obtentam, prævia meliore causæ cognitione, revocet.

C

Iterum supplicatio, iterum preces, et decies repetitæ non desinent. Non desistimus, quia non diffidimus. Bonam causam habemus, et æquum judicem, qui non cunctabitur evacuare quod subreptum est, cum apparebit quod verum est; nec poterit inde ridere, qui voluit irridere: sed, ut scriptum est, mentita est iniquitas sibi (Psal. xxvi, 12). Hoc solet habere præcipuum apostolica Sedes, ut non pigeat revocare quod a se forte deprehenderit fraude elicitum, non veritate promeritum. Res plena æquitate, et laude digna, ut de mendacio nemo lucretur, præsertim apud sanctam et summam Sedem. Hæc sciens puer vester secure supplicat pro Treverensi, et sic instat non quasi in incertum. Ego quippe, ego hominis illius novi merita, causam, intentionem. Propter quod horum eum volunt monachi lapidare? Quia male meruit? sed fideliter adstitit, et multum servivit. Ob causæ injustitiam ? sed injustum nemo, nisi injustus, causabitur. Quod de manu laica vindi- D cavit? imo recuperavit sedi episcopali monasterium, anquam clavam de manu Herculis extorquens in manu fortiori. Ob parvitatem iutentionis ? sed pium

(477) Archiepiscopus nimirum Treverensis Albero monasterium Sancti-Maximini juxta Treveros, repugnantibus abbate et monachis, sibi asseruit. Et contra Henricus comes Luxemburgensis, jure advocaliæ sibi temporalem ejus subjectionem vindicare conatus est. Hæc res utrosque animis disjunxit, et armis commisit, non sine magna utrorumque clade. Hoc est, quod Bernardus ait, Archiepiscopum prædam Ecclesiæ suæ recuperasse, et de manu laica captivam liberasse Ecclesiam.

(478) Scripta anno Christi 1136.

(479) Scripta circa eumdem annum.

(480) Scripta anno Christi 1139. Acris est hæc

intendit. Adsit Dominus cordi domini mei, ne iterum possit ei subripi a monachis, non tam (ut simulant) appetentibus libertatem, quam fugitantibus discipli

nam.

177 EPISTOLA CLXXXI (479).

AD HAIMERICUM CANCELLARIUM.

Profitetur se beneficiis imparem, nonnisi voluntatis affectu gratum esse posse.

Si verbis contendere velim ad beneficia quibus me obruitis, idem erit ac si impetitus sagittis, festucis dimicem nisi quod hoc locus videbitur, illud dolus. Facta factis compensari oportet. Verum id quidem multum est ad me. Nam unde sufficerem pauper et modicus? sed rebus pauper et viribus, non voluntate. Æquabo ergo beneficia votis, quæ factis non possum. Desideriis dives sum, affectibus abundo. Et certe verus beneficus amplius non requirit. Nam quomodo beneficus, qui non ei benevolus sit? Porro benevolus nil sibi charius ipsa æstimat benevolentia, qua et benevolus nominatur, et beneficus est. Denique benevolentia fructus est beneficii : nisi quis forte beneficium putet quod in spe severit, aut timore dimiserit. Sed quis non videat hoc relictum, illud venditum, neutrum datum? Oportet autem beneficium, ut vere sit, esse gratuitum. Danti itaque rependi quidquam gratius ab accipiente non potest, quam si gratum habuerit, quod gratis accepit. Et hæc benevolentia creatur de benevolentia dantis in animo accipientis, beneficio quidem interveniente. Hac me fateor locupletem : hanc de corde pleno dignam profecto offero renumerationem meo benefactori; hanc devotus immolo sacrificium laudis factori omnium pro salute mei benefactoris.

EPISTOLA CLXXXII.

AD HENRICUM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM (480). Hunc acriter perstringit, utpote durum, ut qui archidiaconum non recte deposuisset; et ad æqua postulata ac pacis consilia difficilem.

Pro multis visus sum multoties scribere, fateor, propter vos, et statueram non facere ob vestram odibilem duritiam: sed charitas prævalebit. Volo vobis amicos vestros retinere, et non dignamini volo reconciliare inimicos, et non patimini. Non vultis babere pacem manibus ac pedibus accersitis vestram conturbationem, sed confusionem, sed depositionem (481). Multiplicatis vobis accusatores: defensores subtrahitis. Excitatis iterum in vos olim epistola in episcopum, cui tam salutaria monita de moribus et officio episcoporum dedit in epistola 42. Hæc scripta est sub annum 1140, eerte ante annum 1144, quo anno mortuus Henricus Hugonem habuit successorem ex Chronico Sancti-Petri Vivi, in Spicilegii tomo II, De ejus obitu epistola 102.

(481) Suspensum fuisse anno 1136 patet ex eo, quod Hugo ex Pontiniacensi abbate Autissiodorensis episcopus apud Ferrarias a Gaufrido Carnotensi episcopo consecratus est propter suspensionem domini Henrici metropolitani, ex Historia episcoporum Autissiodorensium, cap. 55, apud Labbeum.

dem præter illos qui bini, aut terni [al. trini] ad diversa destinati sunt loca; tria ex eis nova monasteria, ex quo a vobis discessimus, integre ordinata sunt (487); et adhuc restant alia proxime ordinanda. Curamus tamen undecumque evocare, quos vobis mittamus; cupientes per omnia vestris obedire mandatis (488).

sopita discrimina, provocatis adversarios, patronos A placet, difficile adimplebitur, præsertim cum non offenditis. Ubique apud vos pro ratione voluntas; sit copia personarum quæ esse solebat. Siquitotum pro imperio, nihil ex timore Dei. Qui de vobis non rident inimici, non conqueruntur amici? Quomodo devestistis hominem, non dico judicio non convictum, sed nec verbo conventum ? Quantos hoc verbum scandalizabit? quot ora ad subsannandum, quot corda ad succensendum movebit? Itane putatis periisse justitiam de toto orbe, sicut de vestro corde, ut homo sic ablatum perdat archidiaconatum ? Sed vos forsitan plus amatis reddere, et perdere, quam gratiam de beneficio retinere. Nolite, quæso, nolite facere hanc rem : quam qui audierint, omnes mirabuntur, nemo laudabit. Hæc vobis mordacius audaciusque quam velletis audire, scripsi: sed non ad insipientiam vobis, si velletis corrigere.

178 EPISTOLA CLXXXIII (482).

AD CONRADUM REGEM ROMANORUM.

B

Reverentiam Sedis apostolicæ eidem commendat. Scripta vestra et salutationes tam devotus suscipio, quam modicus sum ad illa. Mudicus dixerim dignitate, sed non devotione. Querimoniæ Regis nostræ sunt (483), et maxime illa, quam dignanter exprimitis de invasione Imperii. Regis dedecus, regni diminutionem nunquam volui: volentes odit anima mea. Legit quippe Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: et, Qui potestati resistit, Dei ordinitioni resistit (Rom. XIII, 1, 2). Quam tamen sententiam cupio vos, et omnimodis moneo custodire, in exhibenda reverentia summæ et apostolicæ Sedi, et beati Petri Vicario (484), sicut ipsam C vobis vultis ab universo servari imperio. Sunt quæ non putavi scribenda : præsens ea fortassis opportunius intimarem.

EPISTOLA CLXXXIV (485).

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM.

Non posse mitti quos Pontifex petierat monachos. Fratrem Andream (486) lætum incolumemque suscepimus [al. recipimus], et læta muntiantem de vestra incolumitate et gloria, de pace et prosperitate Ecclesiæ, de curiæ statu florente et valente, postremo de gratia et benevolentia, quæ nobis apud vos perseverat. Bene sua misericordia Deus dignatus est facere nobiscum; factis sumus lætantes. Verum quod vobis de mittendis ad vos fratribus

(482) Scripta auno Christi 1139.

(483) Scilicet querebatur Conradus quod Bernardus Lothario favisset contra ipsum.

(484) Sic vicarius Petri dicitur summus pontifex in epistola modo 346. Vicarius Petri et Pauli in epistola 243. Confer epistolam Guigonis hic in tomo sexto, et notas hac de re nostras in Sæculi secundi parte prima, pag. 362. Bernardus tamen Papam vocat Vicarium Christi in epistola 42, n. 31, in epistola 251, n. 1, et in fine libri quarti De consideratione. Confer librum secundun. De consideratione, n. 16. Jesu Christi Vicarius a Jacobo cardinale in epistola 246, ad Ludovicum Juniorem inter Chesnianas, appellatur.

(485) Scripta anno Christi 1140.

486) An Andreas frater Bernardi, monachus Ci

EPISTOLA CLXXXV (489).

AD EUSTACHIUM OCCUPATOREM VALENTINE SEDIS (490). Hortatur, ut memor ætatis suæ, et mortis imminentis, divinique judicii, resipiscat, nec pravis adulatorum consiliis pareat.

Viro illustri EUSTACHIO, frater BERNARDUS.

1. Salutem tibi, vir illustrissime, etsi non scribo, opto tamen. Optare quis prohibet? Affectui nec leges imperant, nec principes dominantur. Liber est, et maxime si spiritu ducitur: quia ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. 111, 17). Inde est sane ausus iste meus de præsenti, quo ad tuam Magnitudinem præsumo scribere, tanquam aliquis magnus fateor, nec jussus a te, nec rogatus nec invitatus. Sed quid si charitas jubet? Alius aliter fortassis accipiat ego virum nobilem, quod in me est, in vera charitate decrevi his litteris suæ ipsius commonere salutis, excitare a somno, revocare ad cor, provocare ad gratiam. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Imo 179 nescit, quas et quantas jam divitias suæ bonitatis et longanimitatis thesaurizavit super eum misericors et miserator Dominus ? Denique miseretur, parcit, exspectat, dissimulatque usque adhuc, factus sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, tardans ferire, paratus ignoscere. Sed tu, domine, usquequo? Tu inquam, o bone vir, quousque dissimulas? quousque contemnis? Durum tibi est contra stimulum calcitrare (Act. Ix, 5). An ignoras quia benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Quandiu autem tu secundum duritiam tuam et cor impœnitens, thesaurizas tibi iram in die iræ? (Rom. 11, 4, 5.)

2. An non secundum duritiam quidem, sed secundum verecundiam ? Quid refert secundum quid pereas? O verecundia expers rationis, inimica saluD

sterciensis, ex libro primo de hujus Vita, n. 10? an idem, de quo in epistola 176? aut Andreas de Baldemento, in epistola 226?

(487) Videlicet Benedictio Dei in diœcesi Lugdunensi, de quo supra epistola 173; Dunense, et Claro-Mariscense in Belgio.

(488) Volebat siquidem Pontifex Cistercienses Romæ collocare in ecclesia Sancti-Anastasii ad Aquas Salvias qui coloniam alteram altero Bernardo duce, qui postea Eugenius III, ad Farfensem abbatem directam occupavit, et ad Aquas-Salvias posuit an... no 1140, ex libro tertio Vitæ, n. 23. Vide hic epistolas 343 et 345.

(489) Scripta anno Christi 1138.

(490) Galliæ scilicet Narbonensis : alia nempe est in Hispania.

« PoprzedniaDalej »