Obrazy na stronie
PDF
ePub

nobile illud monasterium Virziliacense (407)? Nec insanis profecto tumultibus armatæ plebis, nec effreni furentium atque obstrepentium vesaniæ monachorum, nec, quod his fortius fuit, copiis mammonæ cedendum putavit vel ad modicum apostolica celsitudo. Quid apud Sanctum Benedictum (408)? numquid regia indignatio prohibere potuit spiritum libertatis, accensum atque accinctum adversus carnem et sanguinem? Sic Sancti Memmii (409), sic Sancti Satyri (410), miro modo

(407) Alias, Vezeliacense, diœcesis Æduensis, a Gerardo comite Nivernensi et Bertha ejus uxore constructum circa annum 821, in gratiam monialium, quibus monachi substituti, iisque demum canonici sæculares anno 1537. Hujus monasterii reformationem, agente Henrico Burgundiæ duce, Guillelmus Sancti-Mayoli abbatis Cluniacensis discipulus, primo quidem instituit; deinde vero S. Hugo itidem Cluniacensis abbas jam collabentem disciplinam iterum restauravit. Ex qua Paschalis II auctoritate factum est, ut Cluniacensi abbati anno 1103 omnino subjiceretur. Vide Duchenium in notis ad Bibliothecam Cluniacensem. At monachi Vezeliacenses Cluniacensium jugum paulatim detrectantes, rursus ab Innocentio II eisdem subesse compelluntur. Qua de re Vezeliacensis historicus, ita loquitur: «Hanc siquidem libertatem cum per trecentos fere annos ab ipso suæ fundationis principio Vizeliacensis Ecclesia quiete et absque calumnia obtinuisset, tamque de suis quam de aliorum fratribus monasteriorum sibi Patres indifferenter præfecisset, Cluniacensis longe post exorti per subreptionem sibi vindicare nisi sunt, assensum quidem primum, deinde vero jus electionis sibi arrogantes, mentientes utique a Paschali traditam sibi curam ordinis Ecclesiæ Vizeliacensis. Ob quam prorsus causam eadem Ecclesia sub Innocentio II papa grave scandalum pertulit, reclamando libertatem ingenitam, dum per violentiam ejusdem Innocentii et comitis Nivernensis, intruso a Cluniacensibus quodam Alberico, fere omnes sæpe fati monasterii fratres vinculis colligati» etc. Spicilegii Acheriani tomo III.

(408) Intellige Sanctum Benedictum super Padum, Padolironense appellatum, de quo idem constitutum a Gregorio VII et Calixto Il ac de Vizeliacensi, nempe ut in illo sine Cluniacensis abbatis consilio, provisione et præcepto, abbas nullatenus eligeretur, aut electus sine commendatitiis ejus litteris a quoquam episcopo benediceretur. Cum autem secus actitari coeptum esset, Innocentius petente Petro Venerabili litteris suis mandavit (quemadmodum ex Bulla Clementis III data anno 1187 colligere est, Bibloth. Cluniac. col. 2452) ut Guillelmus abbas, Cluniacensibus inconsultis, electus et ordinatus, eisdem sese repræsentaret, et obedientiam reverentiamque exhiberet.

(409) S. Memmius ex celebri olim apud Romanos Memmiorum familia oriundus, in Galliam a B. Petro Apostolo directus est, et Catalaunorum primus episcopus exstitit. In ejus honorem apud eamdem urbem condita est insignis canonicorum ecclesia, quæ institutum canonicorum regularium ordinis S. Augustini suscepit auctoritate Innocentii II.

(410) Mathildis uxor Gofredi Bulloniensium (aut Boloniensium, civitate Boloniensi, quæ est secus mare Anglicum sita inquit Guillelmus Tyrensis, libro 9, cap. 5), primique recuperata Jerosolymæ regis, impetravit a Paschali summo Pontifice corpus B. Satyri martyris, cujus agitur solemnitas Nonis Martii, eiqne posuit in diœcesi Bituricensi sæcularium canonicorum collegium : qui intra pau

A

B

D

ecclesiæ immutatæ sunt, et de synagoga Satanæ restitutæ sunt in sanctuarium Dei, vellent, nollent omnes iniqua agentes supervacue. Sed nec Leodii cervicibus imminens mucro barbaricus compulit acquiescere importunis improbisque 154 postulationibus iracundi atque irascentis regis (411). Quis vero dignis efferat laudibus, quod novissime diebus istis de manu potentis, eminus licet, emissum est in turbatores Ecclesiæ Aurelianensis (412)? Revera nunc sagitta Jonathæ non abiit retrorsum (II Reg.

cos annos (tam faciles et proclives ad deteriora sumus!) ad vitam adeo sæcularem et immoderatam degenerarunt, ut Innocentius jusserit eos exponi, reponique B. Augustini canonicos, quod Memoriale historiarum sic insinuat: «< Anno 1138, clarebat ordo canonicus Sancti-Victoris Parisiensis, celebrisque per orbem fama habebatur propter insignes personas, moribus et scientiis ornatas quas in diversis mundi Ecclesiis sparsit, velut vitis fecunda palmites proferens transplantandos. Hoc enim tempore fuerant ibidem accepti canonici professi prælati in Ecclesia Romana duo cardinales, dominus Hugo, episcopus Tusculanensis, et magister Ivo; abbates quoque novem. In ecclesia Sancti-Satyri Bituricensis abbas Radulfus, » et cætera. His subscribit Necrologium Sancti-Victoris Parisiensis, in quo ad quintum Idus Februarii legitur: « Obiit dominus Andreas abbas Sancti-Satyri, et noster canonicus. » Stephanus ex abbate Sanctæ-Genovefæ Parisiensis, episcopus Tornacensis, in epistola ad Lucium III papam (quæ incipit, Movetur usque, etc.), commendat ejusdem cœnobii gravem constantemque disciplinam. Adde quod iu libello taxationis episcopatuum et beneficiorum Franciæ isthæc abbatia sub ordine S. Augustini recensita sit.

(411) Id potissime videtur intelligendum de investituris ecclesiarum ab imperatore Lothario repatitis, et ab Innocentio denegatis. « Eo quoque tempore, inquit abbas Ursperg. ipse Papa adiit imperatorem Lotharium, petens ab eo favorem contra Petrum Leonis, et suos fautores. » Sane Imperator usus consilio super hujusmodi responso, cœpit a papa repetere investituras episcopatuum, quas multo tempore imperatores ante se habuerant. Ideoque apostolicus non modicum est turbatus, et de adventu suo contristatus; de reditu quoque anxius effectus. Nam petitionem principis exaudire non poterat super tali articulo, pro quo Ecclesia tot mala sustinuerat. Interveniente tamen consilio et orationibus S. Bernardi, securus recessit ab Imperatore. Otto Frisingensis quidem libro 7, cap. 18, idem sed mitius denarrat.

(412) Quinam isti fuerint discimus ex nonnullis epistolis, quas noster Acherius Spicilegii tomo III, pag. 153 sqq. inseruit. Et primo quidem ex epistola Archembaldi Ecclesiæ Aurelianensis subdecani ad Henricum Senonensem archiepiscopum, advertimus hujus perturbationis incentorem fuisse Joannem quemdam Aurelianensem (is postea eumdem Archembaldum necari præcepit: vide epistolam 161), in archidiaconi dignitatem intrusum, cui cum Archembaldus alique clerici sese opponerent, graves injurias, bonorumque fere omnium detrimenta tum ab ipso Joanne, tum ab ejus fautoribus Bartholomæo Capicerio, Zacharia Pagano archidiacono, Jacobo SanctiAnjani subdiacono, etc. passi sunt. Unde in fine sic rogat, quatenus de malefactoribus suis plenariam sibi justitiam faciat » Henricus archiepiscopus (ad quem vacante sede Aurelianensi confugerant), « el Ecclesiam quæ sanguinis effusione et sacrilegiis multis polluta erat, cessare seu interdici juberet, et

apponet nocere ei.

1, 22), et hasta ejus non est aversa. In quo tamen Atentatur, Innocentius, est, et filius iniquitatis non verbo rex quidem turbatus est sed non omnis Jerosolyma cum illo. Magis autem mitigavit omnem iram suam et ipse tandem. Erubuit siquidem, et timuit armari frustra adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Hinc prorsus elevata est magnificentia tua super cœlos: tantum ut laudabile principium condigno exitu perornetur (413). Quod quidem universi qui vos amant, vehementer exspectant : idque flagitant maturari.

3. Sane simili zelo, et in manu æque potenti, Ecclesiæ Turonensi jamjamque subvenire necesse est. Alioquin prope interitum est et ipsa, nisi cito feratis auxilium. Revixit, ut aiunt, Gisleberti spiritus (414) in Philippo, ipsius plane et nepote carnis, et hærede ambitionis. Quanta nempe dominandi cupiditate et iste juvenis inardescat, indicat matris suæ Ecclesiæ diuturnus et miserabilis cruciatus, quo pene eam eviscerat miser, ut se parturiat in honorem. Est tamem auctore Deo ejus tergiversationibus finis tandem impositus: si tamen, quod dictante justitia, et compellente malitia, et pace provocante in eum actum est, apostolicæ auctoritati ratum habere placuerit. Absit autem at confundat fideles suos benigna majestas, quibus idem negotium dignum duxit committere terminandum! Absit, absit ut sæva ambitio refugium habeat apud innocentiæ defensorem! Hoc ipsum quantæ audaciæ est quod tentat, quantæ dementiæ quod sperat! Semel et secundo jam apostolici C contemptor mandati, justitiam subterfugit : et nunc impudentiori temeritate audet denuo nihilominus tantæ æquitatis vultibus præsentari! Cui obscurum est quam impie cogitet in mammonæ viribus turrim fortitudinis oppugnare, homo qui de justitia penitus non præsumit! Sed securi sumus siquidem qui hane injuriam, quæ in dominum papam redundabat, ulcisci non differret. » Exstat ibidem alia ejusdem argumenti epistola a Gaufrido episcopo Carnotensi ad prædictum Henricum, transmissa. Et fortasse Joannes ille intrusus suam dignitatem Regis auctoritate vindicabat. Sed tandem Innocentius papa arrepta oppressorum tutela, nunc dicto Gaufrido Carnotensi apostolicæ sedis legato istius causæ curam et patrocinium demandavit, et reos ad satisfaciendum coegit. (413) Hic quidam editi interponunt duos versus contra fidem manuscriptorum.

(414) Gislebertus seu Gilbertus decessor Hildeberti, qui anno 1125 ex cathedra Cenomannensi in Turonicam translatus est, eamque tenuit annis sex cum totidem mensibus, ut ad epistolam 122 notavimus. Eo mortuo Philippus Gisleberti nepos malis artibus sedem invadens favente Anacleto, huic epistolæ occasionem dedit, et sequenti, quæ prior scrita est Philippo cedere coacto, Hugo canonice suffectus. Lege Analectorum tomum III, pag. 338.

(415) Scripta est hæc epistola anno 1133. Alias inscribitur, Ad Philippum Turonensis Ecclesiæ electum.« Anno 1137, Hildeberto Ecclesiæ Turonensis pontifice mortuo, canonici ejusdem Ecclesiæ violentia Goffridi comitis propriis sedibus sunt expulsi. Cum vero pontificem canonice deberent eligere, in partes divisi sunt. Quidam enim illorum, contra sanctorum scita canonum, quemdam Philippum, Gil

4. De cætero memoriam abundantiæ suavitatis tuæ, dulcissime Pater, dum suspiramus præsentiam dulciter invicem eructamus: quia caremus illa, in ista consolamur. Hæc sedula cordibus, hæc oribus frequens, sal est in omni sermone, aures mulcet, dulcorat ora, corda recreat et inflammat: celeberrima est in conventibus sanctorum, colloquia condit, impinguat preces, ad orandum sollicitat. Oramus et nunc solliciti pro vobis et vestris, ut æterna memoria dignos vos ipsa æternitas habeat, cui et pro qua temporaliter laboratis. Amen.

EPISTOLA CLI.

B AD PHILIPPUM TURONENSIS ECCLESIÆ INVASOREM (415).
Gravem animi sui dolorem exprimit super Philippo,
Turonensis Ecclesiæ præsulatum indebitis modis
ambiente.

D

Doleo super te, Philippe charissime sed quæso te ne rideas dolorem meum; nam si tibi minime videris forsitan esse dolendus, ideo magis dolendus. Tu videris quid de te sentias: ego te arbitror omni lacrymarum 155 fonte plangendum. Dolor meus non est dignus subsannatione, sed compassione: quia dolor meus non est de carne et sanguine; non de amissione rerum periturarum, sed de te, o Philippe ! Non potui expressius demonstrare magnitudinem causæ doloris : Philippus est in causa. Cum hoc dico, gravem Ecclesiæ pronuntio luctum, quæ te aliquando suo gremio confovebat, germinantem sicut lilium, florentem donis cœlestibus [al. florentem donis innumeris]. Quis tunc temporis non clamabat, bonæ spei juvemem, bonæ indolis adolescentem? Sed heu! mutatus est color optimus (Thren. Iv, 1). A quanta spe decidit Francia quæ te genuit et nutrivit! O si cognovisses et tu ! (Luc. berti ante Hildebertum in eadem sede ambitiosi episcopi nepotem, aliis reclamantibus elegerunt. Philippus confestim Anacletum pseudopontificem adiit, ut ab eo confirmaretur et ordinaretur; moxque Turonos reversus est. Interim Hugo, vir prudens et nobilis, a saniori parte eorumdem clericorum canonice eligitur, et in Cenomannensi Ecclesia a Guidone et comprovincialibus episcopis consecratur: quo Philippus cognito, secum ornamenta Ecclesiæ deferens, furtim aufugit. » Hæc ex Actis episcoporum Cenomannensium editis in tomo tertio Analectorum. Cum hæc agerentur, Bernardus, qui tunc Viterbii morabatur, has litteras scripsit ad Philippum; qui aliquanto remissior factus, Anacleto mortuo deinceps, Turonensem Ecclesiam ambitu suo exagitat: contra quem Vir sanctus anno sequente 1138, ad Innocentium scripsit epistolam præcedentem. Cæterum sub Hugone archiepiscopo, qui tandem Philippum evicit, id contigit quod Innocentius III commemorat in libri 1 epistola 79: « Adjecit etiam pars Dolensis, quod processu temporis bonæ memoriæ Eugenius papa, prædecessor noster, felicis recordationis Bernardum Claræ-Vallensem abbatem ad sopiendam inter easdem Ecclesias controversiam destinavit, cujus statutum servare noluit Ecclesia Turonensis.» Hæc longe post initium epistolæ ab Innocentio III scriptæ in causa Turonensis Ecclesiæ adversus metropolim Dolensem.

XIX, 42.) Tu, inquam, si apponeres scientiam, A venire ad vos, cum jubere possetis, rogare dignan

apponeres et dolorem (Eccl. I, 18), et dolor tuus
faceret ne noster omnium esset infructuosus.
Procederem si sequerer spiritum meum sed nolo
proferre plurima in incertum, et esse quasi aerem
verberans (I Cor. ix, 26). Sed hæc scripsi, ut
nostrum utcumque erga te affectum cognosceres, et
ut nos scires esse in proximo, si forte Deus inspira-
ret tibi nostrum curare colloquium, et optatam
nobis tui velles exhibere præsentiam. Sumus enim
Viterbii (416), et te morari in Urbe audivimus.
Dignare rescribere nobis quidquid illud sit quod de
his litteris nostris corde conceperis, ut sciamus
quid faciendum sit nobis, plus videlicet minusve
dolendum. Quod si omnia contemnis, et in nullo
B
nos audis, ego quidem fructum non perdam litte-
rarum, quæ ex charitate procedunt; sed tu de
contemptu ante tribunal terrificum respondebis.
EPISTOLA CLII (417).

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, PRO TRECENSI EPI-
SCOPO.

Insolentiam clericorum nutriri ignavia episcoporum:
Trecensem vero ob clericos correptos gravari.
Insolentia clericorum, cujus mater est negligen-
tia episcoporum, ubique terrarum turbat et molestat
Ecclesiam. Dant episcopi sanctum canibus, et mar-
garitam porcis et illi conversi conculcant eos.
Merito quales fovent, tales et sustinent. Quos ditant
Ecclesiæ bonis, non corrigunt eorum mala, malos-
que gravati portant. Alienis nimirum laboribus
locupletantur clerici, comedunt fructum terræ abs-
que pecunia et prodit quasi ex adipe iniquitas
eorum. Quos proprie hodieque respicit vetus illa
scriptura: Sedit populus manducare et bibere, et
surrexerunt ludere (Exod. xxxII, 6). Mens quippe
assueta deliciis, nec exculta disciplinæ sarculo,
multas contrahit sordes. Porro inveteratam rubi-
ginem si tentes abradere, nec summis saltem digitis
contingi patientur; sed, sicut scriptum est, Incrassa.
tus est dilectus, et recalcitravit (Deut. xxxII, 15).
Insurrexerunt testes iniqui, homines quos delectat
vitam semper alienam rodere, negligere suam. Sup-
plicat puer vester pro eo cujus in hac discordia, si
non fallor, tota culpa est quod culpa redarguerit
clericorum. Hæc pro episcopo (418). In reliquo pro
me satisfacio. Scripta dignationis vestræ, quibus me

(416) Ergo tum Bernardus Viterbii in Etruria versabatur, et quidem anno 1133, quo in Germaniam ad Lotharium ab Innocentio missus est: quo ex loco præcedens ad Innocentium epistola scripta videtur. De alia apud Viterbium ejus mora vide sermonem 2 in Cantica, n. 14.

(417) Scripta circa annum 1135.

(418) Nimirum Trecensi, nomine Attone. (419) Scripta anno Christi 1135. In codice Cisterciensi hæc observatio legitur: « Sciendum est duos exstitisse Bernardos in domo Portarum, unum Priorem, alterum sub priore, qui et postea cardinalis fuit.» Prior ex monacho Ambroniacensi, Carthusia Portarum originem dedit anno 1115, de quo in Necrologio: « Pridie Idus Februarii obiit Bernardus primus prior Portarum 1152. « Longe ante

tissime maluistis, norit Paternitas vestra ad me ante Nativitatem beatæ Mariæ minime pervenisse. Itaque non dico, Juga boum emi quinque; aut, Villam emi; aut, Uxorem duxi (Luc. xiv, 18-20): sed plane (quod et vos non ignoratis) parvulos lactare me fateor; et ideo quomodo sine gravi scandalo ac periculo ipsorum venire possim, non video.

156 EPISTOLA CLIII.

Ad Bernardum de portis (419), de ordine caRTHU

SIENSI.

Petentiexpositionem in Cantica Salomonis, prætendit tenuitatem suam, tanto scilicet operi, et aliorum exspectationi imparem.

1. Petis instanter, et ego constanter abnuo, sed parcens mihi, non te spernens. O utinam tuo studio ingenioque dignum aliquid elaborare possem! Lumen oculorum meorum, et ipsam quoque animam, si fieri posset, pariter tibi, amice charissime, et in Christi visceribus mihi potissimum in omni plenitudine dilectiouis spiritualiter [al. specialiter] amplectende frater. Cæterum ubi ingenium, aut quando otium mihi sufficiens ad id quod petis? Neque enim leve quid aut vile, et quod nos possumus, postulare videris Minime quippe pro minimis sic instares. Nam voluntatem tuam et curam in hoc satis produnt crebræ epistolæ tuæ, et vehementior spiritus eas animans. Nimirum proinde quanto id curiosius velle C te sentio, tanto, crede mihi, scrupulosius acquiesco. Cur hoc? Ne magna videlicet exspectanti, ridiculum producam murem. Hoc vereor, et hæc causa cunctationis meæ. Et quid mirum si vereor dare, quod edere verecundor? Invitus, fateor, præbeo, quod me existimem non tam edere profuturum, quam prodere contemnendum. Quis sane dare velit, quod dedisse dedeceat, accepisse non prosit? Libens do, invitus perdo. Scimus quoniam speranti grandia, modica minus grata venire solent. Quod autem non venit gratum, perditum est, non datum.

2. Tibi studii est, utpote otioso et vacanti, undecumque perquirere incentiva igni quo ardes, ut ardeas magis, et impleas voluntatem Domini tui D dicentis: Et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII, 49.) Laudo; sed si illic ea quæras, ubi te frustratum postmodum non queraris. Erras si apud nos quæris.

id tempus regimen abdicaverat, successorem sortitus alterum Bernardum itidem Portarum priorem, post abdicatum Bellicensem episcopatum, ut censet Petrus Franciscus Chiffletius in Præfatione ad Manuale solitariorum, qui huic Bernardo secundo hanc et sequentem epistolam directam putat: additque tertium per id tempus Bernardum post beatum Nanthelmum ejusdem loci priorem, postea episcopum Diensem. Certe Bernardum, cui epistola cum sequente inscripta est, priorem non fuisse anno 1135, quo hæc epistola exarata est, constat ex n. 2, ubí Bernardus domnum Priorem salutat, hoc est Bernardum primum incolam ac priorem portarum, qui locus est in Baugesio dioecesis Lugdunensis, prope Rhodanum, tribus leucis a Bellicio urbe episcopali. Confer epistolam 250.

Ego potius illa abs te mendicare debuerim. Scio A quidem dare quam accipere beatius esse (Act. XXII, 39); sed si detur quod danti honestum, accipienti utile sit quale utique penes me quidquam esse penitus nescio. Quod autem habeo, vereor si in medium venerit, ne te quoque optasse illud pudeat, poeniteat postulasse. Sed quid? non melius nos apud te tu ipse excusabis? Tui tibi certe fidem oculi faciant. Cedo importunitati tuæ ut vel exhibitio tollat suspicionem. Res est cum amico. Non parco jam verecundiæ prorsus dum fiat quod tu vis, insipientiæ meæ non memorabor. Sermones paucos in principio Canticorum Salomonis, recens dictatos, en facio transcribi et tibi, cum necdum ediderim, quam citius mitto. In quo opere cum accepero tem- B pus, Christo imperante curis, tentabo procedere: si tamen me inde confortes. Domnum et Patrem nostrum priorem vestrum, cum cæteris fratribus, per te devote saluto, et propitios habere apud Deum corde humili supplico:

EPISTOLA CLIV (420).

AD EUMDEM.

Non licuisse per negotia stare promissioni de invisendis Chartusiensibus. Mittit petitos sermones in Cantica.

Dissimulare non valeo tristitiam cordis mei, nec patior ultra latere te cruciatum quem patior, Bernarde charissime. Memor antiquæ meæ promissionis, 157 propositum habui et desiderium magnum transire per vos, revisere quos diligit anima mea itineri meo solatium, laboribus levamen, peccatis remedium postulare et culpis meis exigentibus factum est, non ut nollem, sed ut non possem. Pœnam siquidem hoc agnosco culparum, non culpam. Certus sis, homo Dei, minime prorsus amici fuisse incuriam, non pigritiam, non negligentiam sed causam obstitisse plane non negligendam, et causam Dei. Nihilominus tamen vermis iste continue rodit me, et dolor meus in conspectu meo semper. Et quidem alias satis tribulor: sed, ut verum fatear, in nullo æque. Vincit labores itineris, caloris incommodum, curarum auxietates. Ecce aperui vulnus amico: tua, frater, interest compati mihi, hoc est, portare mecum quod patior, ut reveler ego. Tuas et per te sanctorum, cum quibus es, orationes supplex flagito. Sermones super principia Canticorum, quos tu petiisti, et ego promiseram, transmitto tibi : quibus lectis peto, ut quam citius opportune poteris, tuo rescripto moneamur vel ad procedendum, vel ad supersedendum.

(420) Scripta circa annum 1136. (421) Scripta circa annum 1135.

(422) Forte in Ecclesia Papiensi, quæ per id tempus mortuo Petro vacabat. Non obtinuit hæc electio, sed prævaluit S. Bernardi consilium, electo Bernardo Portarum in episcopum Bellicensem, ex dictis, cui dignitati jam cesserat anno 1147, tum Portarum prior ex charta authentica apud Chiffletium.

(423) Scripta anno Christi 1135 vel sequente:

C

EPISTOLA CLV (421).

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, PRO EODEM QUANDO ELECTUS EST (422).

Bernardum de Portis,in Lombardia destinatum episcopum, dignum quidem eo honore, sed tali loco minus idoneum; ideoque alteri convenientius reservandum.

Dilectum Deo et hominibus Bernardum de Portis, Pater venerande, vocatione vestra cogi ad opus et onus episcopale audivimus. Probabilis res, ac digna plane vestro apostolatu, ponere in lumine lumen absconditum; ne sibi soli vivat, qui et alios ad vitam trahere possit. Usquequo namque latet et ardet tantummodo, qui et lucere valet? Levetur, si placet, super candelabrum, ut sit lucerna ardens et lucens : sed sane ubi non prævaleat vis ventorum, ne forte (quod absit!) exstinguatur.Siquidem insolentia Lombardorum at inquietudo corum cui non est nota? aut cui magis quam vobis? Nobis melius nostis, quam sit ille episcopatus dissipatus, quamque domus exasperans. Quid putamus esse facturum juvenem, viribus corporis fractum, et quieti eremi assuetum, in populo barbaro, tumultuoso, procelloso? Quando poterit convenire tantæ sanctitatí, et tantæ perversitati; tantæ simplicitati, et tantæ dolositati? Reservetur, si placet, congruentiori loco, atque alteri populo: cui sic præsit, ut prosit : et festinatione non pereat fructus, quem poterit dare in tempore suo.

EPISTOLA CLVI (423).

AD EUMDEM, PRO CLERICIS AURELIANENSIBUS.

Usquequo misera illa Aurelianensis Ecclesia incassum viscera pulsat patris orphanorum, et judicis viduarum? Quippe jacet jam olim in pulvere virgo nobilis Israel, non solum viduata viro (424), sed et charis orbata pignoribns. Proh dolor! non est qui sublevet eam. Quousque et filios non dimittitis cum matre misera clamantes post vos ? illos dico, qui, amissis rebus et domibus, capitibus suis refugium solum invenere diffugium. Quid tardat intrepida manus, nullis hactenus vel negata oppressis, vel remissa præsumptoribus? Quid tardat, inquam, afflictos eripere de manu fortium, et reddere retriDbutionem superbis? Et si tardat 158, non derelinquat usquequaque. Oportet magis dilatum auxilium tandem venire validius, et subvenire perfectius. Illa sit, si placet, molestæ tarditatis recompensatio, ut et qui apostolica patientia superbe abusi sunt, nihil inde in fine lucrentur: et qui in verbo vestro patienter passi sunt, minime eos suæ quandoque pigeat patientiæ.

(424) Scilicet post Joannis episcopi obitum, qui, contigit anno 1133, vacavit sedes quatuor annis, ex Carolo Saussayo in Annalibus Aurelianensibus : cum Hugo decanus, qui electus fuerat, ex curia Regis rediens, a temerariis hominibus in via percussus est, teste Orderico Vitali ad annum 1134. Hæc vero epistola scripta est a Bernardo, uti et sequens, ante Romanam ejus tertiam profectionem anni 1137.

EPISTOLA CLVII (425).

AD HAIMERICUM, PRO EISDEM.

Speciali amico suo HAIMERICO, Dei gratia diacono cardinali, et apostolicae Sedis cancellario, frater BERNARDUS de Clara-Valle, luce sapientiæ et virtutis clarescere.

Nisi quia vestram novi et circa afflictos compassionem, et contra protervos indignationem, opportune, importune instarem vobis pro magistro Willelmo Mandunensi (426) et sociis ejus; compellarem vos adversus oppressores et calumniatores eorum. Nunc autem sufficiat memorasse: vestrum est opere probare cito quod revera sufficiat.

EPISTOLA CLVIII (427).

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM, SUPER INTERFEC-
TIONE MAGISTRI THOME PRIORIS S. VICTORIS PA-

RISIENSIS (428).

Amantissimo patri et domino INNOCENTIO Summo Pontifici, BERNARDUS Claræ-Vallis abbas indignus, minimum id quod est, et quod potest in Domino.

1. Fera pessima quæ devoravit Joseph, canum nostrorum importunitatem non ferens, ad vestræ dicitur defensionis auxilium confugisse. In quantam misera devenit amentiam, ut vaga et profuga et tremens super terram, illuc potissimum fugam inierit, ubi plus timere oportuit? Sceleratissime, tu (425) Scripta anno Christi 1135.

(426) Maudunum seu Magdunum, oppidum est infra Aurelianos ad Ligerim ubi ecclesia SanctiLifardi collegiata, et ædes episcopi Aurelianensis.

(427) Scripta anno Christi 1133.

A

B

(428) Ob nefariam cædem Thomæ prioris Sancti-C Victoris Parisiensis pontificem serio hac epistola interpellat, ut in sacrilegos debitam justitiæ censuram et ultionem exserat. Occasionem cædis Bernardus hic insinuat. Nempe, quod Thomas zelo disciplinæ ecclesiasticæ cupiditati ejus et iniquis exactionibus, quibus archidiaconus Parisiensis clericos premebat, obsisteret. Hinc odio inflammatus archidiaconus vindictam animo coquebat, donec tandem nepotes ejus, seu iræ et odii participes, quod causam cognati suam putarent, seu ab eo ad facinus conducti et inducti, Thomam in itinere, et quidem in comitatu episcopi agressi sunt. Stephanus episcopus Parisiensis auctorem cædis et complices seu fautores mox anathemate perculit. Et tanti sceleris immanitate gravissime commotus, velut ad levamen doloris secessum paulisper in Clara-Valle petit, indeque Gaufrido sacræ Romanæ Ecclesiæ legato et Carnotensium episcopo has litteras transmisit

Gaufrido Dei gratia venerabili Carnotensium episcopo et apostolica Sedis legato. STEPHANUS eadem gratia Parisiensis Ecclesiæ minister indignus,nunc autem miseriæ et afflictionis præco infelix, valere

in Domino.

1.Calamitatis novæ pondus,quam vestris auribus imo cordi vestro illaturus sum,nescio si verbis digne valeat explicari. Nuntium durum et grave auditu, omnibus, quibus Christi Jesu et sanctæ matris Ecclesiæ opprobria dura et graviora sunt, precipue nobis sub habitu et signo religionis constitutis,quibus hæc tanto plus omnibus graviora futura sunt, quanto specialius ad nostrum gravamen,imo oppressionem et ruinam omnium exspectat nostrum unius occasus. Magistrum Thomam priorem cænobii Sancti-Victoris,virum approbatum,omnibusque bonis amicum et dilectum, ac in sanctæ Ecclesiæ defensione illum coadjutorem et propugnatorem devotissimum et stre

D

summæ æquitatis sedem putas esse speluenam latronum, aut cubile leonum? tu filii recentem adhuc cruorem ore rabido ac ferali spumans et masticans, fugis ad sinum matris, patris audes apparere conspectibus? Tamen si poenitentiam petit, neganda ei non est; quodsi audientiam, accipiat illam si placet, quam vel Moyses indulsit populo ante conflatile curvanti genu (Exod. xxx11, 25); vel Phinees fornicanti Israelitæ (Num. xxv, 8.): vel Mathathias dæmonibus immolanti (I Machab. 11, 24); vel certe, ut vobis de vestris aliquem proponamus, quam a beato Petro Ananias et Sapphira meruerunt (Act. v, 1-10): quam denique audientiam dedit negotiantibus in templo Salvator (Matth. xx1, 12). An ignoramus quorumdam peccata præcedere ad judicium? (I Tim. v, 24.) nonne vox sanguinis fratris tui clamat adversum te de terra ? Credimus et nostri Martyris spiritum, quem novissime diebus istis tua crudelitas morti dedit, cum cæteris animabus interfectorum, voce valida sub altari clamare, et flagitare vindictam, eoque instantius, quo recentius ipsius sanguis effusus est super terram.

2. Sed nunquid ego, inquit, occidi eum? Non utique tu, sed tui, et propter te. An et per te, videat Deus et judicet. Si excusabilis tu es, cujus nuissimum, impiorum manibus extinctum sciatis, carne quidem mortuum, sed, ut indubitanter credimus, viventem cum Christo.Cui enim Christus vere causa moriendi fuit,in gloria omnino deesse non poteexhalaret spiritum, libera voce se pro justitia mori rit: quoniam et ipse cum ultimum in nostris manibus protestatus est, certissimum præteritæ præsentisque justitiæ suæ, qua in Ecclesia Christi contra impios pugnaverat,testimonium relinquens,quoniam in ipsa consummaretur. Hæc enim prima, hæc et ultima causa fuit laboris illius. Nam pro ipsa justitia tune mecum aderat. Ego enim ipsius præcipue admonitione (sicut ei semper de his cura esse solebat) rogatu etassensu Regis, per eum quoque ad ipsum persuasi, ad abbatiam monialium, quæ est Chelis, emendandam et ordinandam perrexeram, assumptis mecum viris religiosis, abbate scilicet Sancti-Victoris et SanctiMaglorii, et subpriore Sancti-Martini, aliisque compluribus monachis, canonicis ac clericis: cumque pro viribus negotio peracto reverterer, juxta domini Stephani castrum, quod Gorniacum dicitur,subito abejus hominibus, scilicet nepotibus Theobaldi archidiaconi, insidias mihi in via præstruentibus, assultum passus sum. Cumque nos inermes, utpote die Dominico, et pacem ferentes incederemus? subito evagina tis gladiis irruunt super nos, et nec Deo, nec diei sacræ,nec mihi, nec his qui mecum erant religiosis viris honorem dantes, inter manus nostras innocentem trucidaverunt, mihique mortem comminati sunt, nisi abscederem a conspectu eorum celeriter. Nos autem fiducialius agentes, in medios gladios nos conjecimus; et jam semivivum, direque laniatum a manibus eorum abstraximus atque undique circumdantes eum de sua confessione, et de ejus quam passus fuerat, inimicorum impietate dimittenda allocuti sumus. Tunc ille libenti animo omnibus, qui in se peccaverant, dimittens, et suorum peccatorum intime remissionem petens, percepta tandem communione corpris et sanguinis Christi, libera voce se coram omnibus pro justitia mori contestatus est, et sic reddidit spiritum,

2. Hinc ergo,licet nostræ spei fiducia certa, quan

« PoprzedniaDalej »