Obrazy na stronie
PDF
ePub

[X.]

QUOD FIDES SEPARATA A CHARITATE ECCLESIAM ET OMNIA EJUS DESTRUat.

69. Fides separata a charitate nulla est fides, quoniam charitas est vita fidei, est anima ejus, et est essentia ejus; et ubi nulla fides est quia nulla charitas, ibi nulla ecclesia est. Quare dicit Dominus,

"Filius hominis cum venerit, num inveniet fidem super terra?" (Luc. xviii. 8.)

70. Audivi hircos et oves aliquoties de eo collocutos, num illis, qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, ulla veritas sit; et quia dixerunt, quod multa sit, lis illa in examen missa est. Et tunc interrogati sunt, num sciant quid amor, quid charitas, et quid bonum; et quia haec erant quae separaverunt, non potuerunt aliter respondere, quam quod non scirent. Interrogati sunt, quid peccatum, quid paenitentia, et quid remissio peccatorum; et quia responderunt quod qui justificati sunt per fidem, illis remissa peccata sint, ut non amplius appareant, dictum est illis, "Haec non veritas sunt." Interrogati quid regeneratio, responderunt quod vel sit baptismus, vel quod sit remissio peccatorum per fidem: dictum illis quod id non veritas sit. Interrogati quid spiritualis homo, responderunt quod sit qui justificatus est per fidem confessionis nostrae: sed dictum illis, quod haec non veritas sit. Interrogati de redemptione, de unione Patris et Domini, deque unitate Dei, et responderunt quae non veritates erant ; praeter plura. Post interrogationes et responsa lis ad judicium venit; quod erat, quod illi qui confirmaverunt se in fide separata a charitate non habeant ullam veritatem.

71. Quod ita sit, non credi potest ab illis in mundo; quoniam qui in falsis sunt, non vident aliter quam quod falsa sint vera, et quod plura scire quam quae fidei eorum sunt, tanti non sit; et fides illorum est separata ab intel

ectu, est enim fides caeca, et ideo non inquirunt ; et hoc non aliter inquiri potest quam ex Verbo media illustratione intellectus; quare vera, quae ibi sunt, vertunt in falsa, cogitando fidem ubi vident amorem, paenitentiam, remissionem peccatorum, et plura quae facti erunt.

72. Verum enim vero, tales sunt illi qui se in sola fide et doctrina et vita confirmaverunt; sed non illi, qui, tametsi audiverunt et crediderunt quod sola fides salvet, usque mala ut peccata fugerunt.

INDEX LOCORUM SCRIPTURAE SACRAE.

PRAEFATIUNCULa Editoris.—In hoc Indice, non aliter quam in ceteris nostris,

Notae numeri hujusmodi,.

I, 3, designant versus ad verbum productos.
Notae generis ejusdem, cum punétis, designant versuum partes :—

[merged small][ocr errors]

partem primam non datam indicant;
partem mediam non datam indicant;
partem ultimam non datam indicant.

Omissionem verbi unius puncto uno monstravimus ; duorum vel trium verborum,
punctis duobus ; plurium, tribus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

NOTAE CRITICAE EDITORIS.

Pag. Sig.

8

I "veri":―sic editio princeps. Forte est legendum boni. II 142-47 pro " 32, 33, seq.”

[blocks in formation]

ET DE

BABYLONIA DESTRUCTA

ITA QUOD OMNIA QUAE IN APOCALYPSI PRAEDICTA SUNT HODIE IMPLETA SINT

EX AUDITIS ET VISIS

OPUSCULUM

EMANUELIS SWEDENBORG

CUJUS EDITIO PRINCEPS EXIIT LONDINI MDCCLVIII

NEW YORK

AMERICAN SWEDENBORG PRINTING AND PUBLISHING

SOCIETY

20 COOPER UNION

MDCCCLXXXIX

« PoprzedniaDalej »