Obrazy na stronie
PDF
ePub

DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE

DE DOMINO.

[I.]

QUOD UNIVERSA SCRIPTURA SACRA SIT DE DOMINO; ET QUOD DOMINUS SIT VERBUM.

I. Legitur apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt. ....Ceterum Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre; plenus gratia et veritate” (i. 1–5, 14).

Apud eundem,

"Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim opera eorum mala" (iii. 19).

Et alibi apud eundem,

"Quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. ....Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (xii. 36, 46).

Ex his patet quod Dominus sit ab aeterno Deus, et quod Ipse ille Dominus sit, qui natus est in mundo; dicitur enim, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" tum, "sine Ipso factum est nihil quod factum est:" et postea, quod "Verbum Caro factum sit," et viderint Ipsum. Quod Dominus dicatur Verbum, parum in ecclesia intelligitur; sed dicitur Verbum, quia "Verbum" significat Divinum Verum seu Divinam Sapientiam, et Dominus est ipsum Divinum Verum seu ipsa Divina Sapientia; quare etiam vocatur Lux, de qua etiam dicitur quod “in mundum venerit." Quia Divina Sapientia et Divinus Amor unum faciunt, et in Domino unum ab aeterno fuerant,

ideo etiam dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;" "vita" est Divinus Amor, et "lux" est Divina Sapientia. Hoc unum est, quod intelligitur per quod "in principio esset Verbum apud Deum," et quod "Deus esset Verbum;" "apud Deum" est in Deo, nam sapientia est in amore, et amor in sapientia: similiter alibi apud Johannem,

"Glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria quam habui, antequam mundus esset, apud Te" (xvii. 5);

"apud Te Ipsum" est in Te Ipso; quare etiam dicitur, "Et Deus erat Verbum;" et alibi, quod Dominus sit in Patre et Pater in Ipso, tum quod Pater et Ipse unum sint. Nunc quia Verbum est Divina Sapientia Divini Amoris, sequitur quod sit Ipse Jehovah, ita Dominus, a quo omnia facta sunt quae facta; nam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam omnia creata sunt.

2. Quod sit idem Verbum quod manifestatum est per Mosen et Prophetas, et per Evangelistas, quod hic in specie intelligitur, manifeste constare potest ex eo, quod illud sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis sapientia est angelis, et intelligentia spiritualis hominibus; est enim idem hoc Verbum quod est apud homines in mundo, etiam apud angelos in caelis, at in mundo apud homines est illud naturale, in caelis autem est spirituale: et quia est Divinum Verum, est etiam Divinum procedens; et hoc non modo est a Domino, sed etiam est Ipse Dominus. Quia illud est Ipse Dominus, ideo omnia et singula Verbi de solo Ipso scripta sunt; ab Esaia usque ad Malachiam non datur aliquid quod non de Domino, aut in opposito sensu contra Dominum. Quod ita sit, nemo adhuc viderat, sed usque omnis id videre potest, modo id scit, et dum legit, id cogitat, ac insuper scit quod in Verbo non modo sit sensus naturalis sed etiam spiritualis, et quod in hoc sensu per nomina personarum et locorum significetur aliquid Domini, et inde aliquid caeli et ecclesiae ab Ipso, aut aliquod oppositum. Quoniam omnia et singula Verbi de Domino sunt, et Verbum est Dominus quia est Divinum Verum, patet cur dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius:" tum cur dicitur, "Quousque Lucem habetis, credite in

lucem, ut filii lucis sitis: .... Ego Lux in mundum veni; qui credit in Me, in tenebris non manet;" "lux" est Divinum Verum, ita Verbum. Propter hoc, omnis, etiam hodie, qui Dominum solum adit, dum legit Verbum, et orat ad Ipsum, illustratur in eo.

3. Paucis hic etiam dicetur quid de Domino apud omnes Prophetas Veteris Testamenti, ab Esaia usque ad Malachiam in genere et in specie agitur:

(i) Quod Dominus in mundum venerit in plenitudine temporum, quae erat quando Ipse non amplius a Judaeis cognoscebatur, et ex eo quando non aliquid ecclesiae supererat ; et nisi tunc Dominus in mundum venisset et Se revelavisset, homo morte aeterna periisset: dicit Ipse apud Johan

nem,

"Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (viii. 24).

(ii.) Quod Dominus in mundum venerit ut ultimum judicium faceret, et per id inferna tunc dominantia subjugaret; quod factum est per pugnas, seu per tentationes in humanum suum a Matre, admissas, et per continuas tunc victorias: quae nisi subjugata fuissent, nullus homo potuisset salvari. (iii.) Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum, hoc est, uniret illud Divino, quod in Ipso ex conceptione erat.

(iv.) Quod Dominus in mundum venerit ut novam ecclesiam instauraret, quae Ipsum agnosceret Redemptorem et Salvatorem, ac per amorem et fidem in Ipsum redimeretur et salvaretur.

(v.) Quod simul tunc ordinaret caelum, ut unum faceret cum ecclesia.

(vi.) Quod passio crucis fuerit ultima pugna seu tentatio, per quam plene vicit inferna, et plene glorifica

vit Humanum suum.

Quod Verbum non de aliis rebus agat, videbitur in sequente opusculo De Scriptura Sacra.

4. Ad confirmandum quod ita sit, velim in primo hoc articulo solum adducere loca e Verbo, ubi dicitur "dies ille," "in die illo," "inque tempore illo;" in quibus per "diem" et per "tempus" intelligitur Adventus Domini:Apud Esaiam,

"Fiet in posteritate dierum, stabilis erit mons Jehovae in capite montium.' "Exaltabitur Jehovah solus in die illo." "Dies Jehovae Zebaoth super omnem magnificum et altum." "In die illo projiciet homo idola argenti et auri sui" (cap. ii. 2, 11, 12, 20).

"In die illo removebit Dominus Jehovih ornatum" (cap. iii. 18). "In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam" (cap. iv. 2). "Fremet contra eum in die illo,.. ac despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescet in ruinis" (cap. v. 30).

"Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae in extremitate fluviorum Aegypti." "In die illo detondebit Dominus..in transitibus fluvii." "In die illo vivificabit." "Erit in die illo omnis locus....in senticetum et vepretum" (cap. vii. 18, 20, 21, 23). "Quid facietis in die visitationis,...qui veniet?" "In die illo"....

"

Israel "innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate" (cap. x. 3, 20). "Fiet in die illo, radicem Jischaji, quae stans in signum populorum,.. gentes quaerent ; et erit quies Ipsius gloria.' "Imprimis in die illo Dominus...requiret reliquias populi sui" (cap. xi. 10, 11). "Dices in die illo, Confitebor tibi Jehovah." "Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" (cap. xii. 1, 4). "Propinquus est dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai veniet." "Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescencentiae, et irae." Commovebo caelum, et trepidabit terra e loco suo, in die excandescentiae irae Ipsius." Propinquum est tempus Ipsius, et veniet[? ut veniat], et dies..non extrahentur" (cap. xiii. 6, 9, 13, 22).

44

[ocr errors]

"Fiet in die illo, atteretur gloria Jacobi." "In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi..ad Sanctum Israelis." "In die illo erunt urbes refugii..in derelicta silvae " (cap. xvii. 4, 7, 9). "In die illo erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes labia Canaanis." "In die illo erit altare Jehovae in medio..Aegypti,

[ocr errors]

..[et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo....]." "In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, et....[in die illo] Israel erit....in medio terrae" (cap. xix. 18, 19, 21, 23, 24).

'Dicet habitator insulae..in die illo, Ecce..exspectatio nostra" [(cap. xx. 6)].

"Dies tumultus, et conculcationis, et perplexitatis, Domino Jehovih Zebaoth" (cap. xxii. 5, (3l12).

"In die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis.., et super reges terrae." "Post multitudinem dierum_visitabuntur; tunc erubescet luna, et pudefiet sol" (cap. xxiv. 21, [22,] 23).

[3] Jehovah "dicet in die illo, Ecce Deus noster hic, quem exspectavimus, ut liberet nos" (cap. xxv. 9).

"In die illo cantabitur canticum hoc in terra (Jehudae, Urbs valida nobis" (cap. [5]xxvi. 1).

"In die illo visitabit Jehovah gladio suo." "In die illo respondete illi, Vinea meri" (cap. xxvii. 1, 2, 12, 13).

"In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et in cidarim" (cap. xxviii. 5).

"Tunc audient in die illo surdi verba Libri,...eque tenebris oculi caecorum videbunt" (cap. xxix. 18).

"Erunt....ductus aquarum in die caedis magnae, cum cadent turres, et ..lux lunae sicut lux solis,....in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui" (cap. xxx. 25, 26).

"In die illo rejicient vir idola argenti..et auri sui" (cap. xxxi. 7). "Dies vindictae Jehovae, annus retributionum Ipsius" (cap. xxxiv. 8). "Venient tibi duo illa. .in uno die, orbitas et viduitas" (cap. xlvii. 9). "Cognoscet populus meus nomen meum, et in die illo.. Ego Ille, qui loquens, Ecce Me" (cap. lii. 6).

"Unxit Jehovah Me,....ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (cap. lxi. 1, 2).

"Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit" (cap. lxiii. 4).

Apud Jeremiam,

"In diebus illis..non dicetis amplius, Arca foederis Jehovae." "In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae." "In diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis" (cap. iii. 16, 17, 18).

"In die illo..peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes et prophetae [admirabuntur]" (cap. iv. 9).

"Ecce dies venientes,....quibus in vastitatem evadet terra" (cap. vii. 32[, 34]).

"Cadent inter cadentes in die visitationis eorum" (cap. viii. 12).

"Ecce dies venientes,.. visitabo omnem circumcisum in praeputio" (cap.

ix. 24).

"In tempore visitationis eorum peribunt" (cap. x. [3]15).

'Reliquiae non erunt eis, adducam malum super" illos "anno visitationis illorum" (cap. xi. (423).

"Ecce dies venientes,.. quibus non dicetur amplius. ..." (cap. xvi. 14). "Cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii illorum" (cap. xviii. 17).

"Ecce dies venientes,....quibus dabo locum hunc in devastationem (cap. xix. 6[, 8]).

"Ecce dies venientes,..quibus suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex." "In diebus illis salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure." "Quare ecce dies venientes,..quibus non dicent amplius. "Adducam super illos malum anno visitationis illorum." "In extremitate dierum intelligetis intelligentiam" (cap. xxiii. 5, 6, 7, 12, 20).

[ocr errors]

"

"Ecce dies venientes,.. quibus conversurus." "Heu..magnus dies hic, et non erit sicut ille." "Fiet in die illo,....frangam jugum,... et vincula..avellam" (cap. xxx. 3, 7, 8). "Dies erit, quo clamabant custodes in monte Ephraim, Surgite,..ascendamus Sionem, ad Jehovam Deum nostrum.' "Ecce dies venientes,..quibus pangam....foedus novum.” "Ecce dies venientes,..quibus aedificabitur urbs Jehovae" (cap. xxxi. 6, 27, 31, 38). "Dies venientes,..quibus stabiliam verbum bonum." "In diebus illis, et in tempore illo germinare faciam Davidi germen justum." "In diebus illis salvabitur Jehudah" (cap. xxxiii. 14, 15, 16).

"Adducam verba..contra urbem hanc in malum...in die illo. Te autem eripiam in die illo" (cap. xxxix. 16, 17).

[ocr errors]

Dies ille Domino Jehovih Zebaoth dies ultionis, vindictam sumet de hostibus suis." "Dies exitii..venit super eos, tempus visitationis eorum" (cap. xlvi. 10, 21).

'Propter diem venientem ad vastandum" (cap. xlvii. 4).

"Adducam super illum. .annum visitationis." "Reducam tamen captivitatem ejus in extremitate dierum" (cap. xlviii. 44, 47);

"Exitium adducam..super eos tempore visitationis eorum.'

"Cadent

juvenes ejus in plateis, et omnes viri belli exscindentur in die illo." "In extremitate dierum reducam captivitatem" illorum (cap. xlix. 8, 26, 39).

"Vae

"In diebus illis et in tempore illo..venient filii Israelis..et filii Jehudae simul,...et Jehovam Deum suum quaerent." "In diebus illis et in tempore illo..quaeretur iniquitas Israelis, et non illa." illis, quia venit dies illorum, tempus visitationis illorum" (cap. 1. 4, 20, 27, 31).

"Vanitas illa, opus errorum, in tempore visitationis illorum peribunt" (cap. li. 18,.

Apud Ezechielem,

"Finis venit, venit finis,....venit mane super te,... venit tempus, pro

« PoprzedniaDalej »