Obrazy na stronie
PDF
ePub

per Domini verba ad discipulos,

Quod "oporteret Ipsum implere omnia quae de Ipso scripta sunt in Lege Mosis" (Luc. xxiv. (144);

tum ad Judaeos,

Quod "Moses de Ipso scripserit" (Joh. v. 46).

Ex his nunc patet quod Dominus in mundum venerit ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum: quod passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum. Sed plura de hac re videbuntur in sequente opusculo De Scriptura Sacra, ubi in unum colligentur omnia loca e Verbo Prophetico, quae de pugnis Domini cum infernis, et de victoriis super ea, seu quod idem, quae de ultimo judicio ab Ipso facto, cum fuit in mundo, agunt; tum quae de passione et de glorificatione Humani Ipsius, quae tot sunt, ut si adducerentur, implerent membranas.

[IV.]

QUOD DOMINUS PER PASSIONEM CRUCIS NON ABSTULERIT PECCATA, SED QUOD PORTAVERIT ILLA.

15. Sunt quidam intra ecclesiam, qui credunt quod Dominus per passionem crucis peccata abstulerit, ac satisfecerit Patri, et sic redemerit: quidam etiam, quod peccata illorum, qui fidem in Ipsum habent, in Se transtulerit, portaverit, ac in profundum maris, hoc est, in infernum, conjecerit. Confirmant illa apud se per Johannis verba de Jesu,

"

“Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi ” (Joh. i. 29);

et per Domini verba apud Esaiam,

"Ille morbos nostros tulit, et dolores nostros portavit:....confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras, castigatio pacis nostrae super Illo:..vulnere Ipsius sanitas data est nobis. ..Jehovah incurrere fecit in Ipsum iniquitates omnium nostrum. Exactionem sustinuit, atque afflictus est, non tamen aperuit os suum; sicut agnus ad mactationem ducitur. ....Excisus

....

est e terra viventium ob praevaricationem populi mei, plagam illis ; ut daret impios in sepulcro suo, et divites in mortibus suis;.... ex labore animae suae videbit, saturabitur. Per scientiam suam justificabit...multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit..... Exinanivit ad mortem usque animam suam, et cum praevaricatoribus numeratus est, et peccatum multorum tulit, et pro praevaricatoribus intercessit" (liii. I ad fin.):

haec et illa dicta sunt de tentationibus Domini et de passione Ipsius; ac per "tollere peccata et morbos," perque "incurrere facere in Ipsum iniquitates omnium," simile intelligitur quod per "portare dolores et iniquitates." Primum itaque dicetur quid intelligitur per "portare iniquitates," et postea quid per "tollere illas." Per "portare iniquitates" non aliud intelligitur quam graves tentationes sustinere, tum sufferre ut Judaei cum Ipso facerent quemadmodum fecerunt cum Verbo, et quod Ipsum similiter tractarent, quia Ipse fuit Verbum: fuit enim ecclesia, quae tunc erat apud Judaeos, prorsus devastata; et devastata erat per id, quod perverterint omnia Verbi, adeo ut non aliquod verum residuum esset; quare nec agnoverunt Dominum hoc intellectum et significatum est per omnia passionis Domini. Similiter factum est cum prophetis, quia illi repraesentabant Dominum quoad Verbum et inde quoad ecclesiam, et Dominus fuit Ipse Propheta. Quod Dominus fuerit Ipse Propheta constare potest ex his locis :

"Jesus dixit.., Non est propheta minus honoratus quam in patria sua, et in domo sua" (Matth. xiii. 57; Marc. vi. 4; Luc. iv. 24). Jesus dixit, "Non conveniens est prophetam interire extra Hierosolymam" (Luc. xiii. 33).

Dixerunt de Jesu, "Ille propheta a Nazareth" (Matth. xxi. II; Joh. vii. 40, 41).

"Cepit timor omnes, laudantes Deum, dicentes quod propheta magnus suscitatus sit inter" illos (Luc. vii. 16).

Quod propheta "excitaretur e medio fratrum, cujus verbis obedirent" (Deutr. xviii. 15-19).

Quod simile factum sit cum prophetis, constat ex his quae nunc sequuntur. Mandatum est Esaiae prophetae, ut ecclesiae statum repraesentaret,

Per quod dissolveret saccum desuper lumbis suis, et calceum exueret desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium (Esai. xx. 2, 3).

Mandatum est Jeremiae prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae,

Per quod emeret sibi cingulum, et poneret super lumbis suis, quod per

aquam non duceret, et absconderet illud in foramine petrae juxta Euphratem; quod post dies invenit corruptum (Jerem. xiii. 1–7).

Idem etiam propheta repraesentavit statum ecclesiae per id,

Quod non acciperet sibi uxorem in loco illo, nec intraret in domum luctus, neque abiret ad plangendum, nec intraret domum convivii (Jerem. xvi. 2, 5, 8).

Mandatum est Ezechieli prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae,

Per quod novaculam tonsorum traduceret super caput suum, et super barbam suam, et postea divideret illa, tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, tertiam dispergeret in ventum, et parum ex illis alligaret in alis, tandem projiceret in medium ignis, et combureret (Ezech. v. 1–4).

Eidem prophetae mandatum est, ut repraesentaret statum ecclesiae,

Per quod faceret vasa migrationis, et migraret in locum alium in oculis filiorum Israelis, et educeret vasa interdiu, et exiret in vespera per effossum parietem, ac obtegeret facies ut non videret terram; et quod sic prodigium esset domui Israelis; et diceret propheta, Ecce ego prodigium vestrum; quemadmodum feci, sic fiet illis” (Ezech. xii. 3-7, II).

44

Mandatum est Hoscheae prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae,

Per quod acciperet sibi meretricem in uxorem; et quoque accepit, et illa peperit ei tres filios, quorum unum vocavit "Jisreel," alterum "Non Miserandum," et tertium "Non Populum " (Hosch. i. 2−9).

Ac iterum ei mandatum est,

Ut abiret et amaret mulierem amatam socio et adulteram, quam etiam sibi comparavit per quindecim argenti (Hosch. iii. (1)1, 2).

Mandatum est Ezechieli prophetae, ut repraesentaret statum ecclesiae,

Per quod sumeret laterem, et sculperet super eo Hierosolymam, et poneret obsidionem, et daret vallum et aggerem contra illam, poneret sartaginem ferri inter se et urbem, et cubaret super latere sinistro, et postea super dextro, trecentos et nonaginta dies [[let dein dies quadraginta]. Tum sumeret tritica, hordea, lentes, milium et zeas, et ex illis sibi faceret panem, quem tunc ederet, juxta mensuram. Et quoque quod faceret sibi placentam hordeorum cum stercore fimi hominis; et quia hoc deprecatus est, mandatum est ut faceret illam cum excrementis bovis (Ezech. iv. 1-15).

Praeter quod prophetae etiam alia repraesentarent; ut Zedkiah,

Per cornua ferri, quae sibi fecit (1 Reg. xxii. 11).

Et alius propheta,

Per quod percuteretur et vulneraretur, ac cinerem super oculis mitteret (1 Reg. xx. 35, 37, 38]).

In genere repraesentabant prophetae Verbum in sensu ultimo, qui est sensus litterae, per "tunicam pili" (Sach. xiii. 4): quare Elias

Tali tunica indutus fuit, ac cinctus cingulo coriaceo circum lumbos (2 Reg. i. (18);

similiter Johannes Baptista,

Qui habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circum lumbum suum, et comedit locustam et mel agreste (Matth. iii. 4).

Ex his patet quod prophetae repraesentaverint statum ecclesiae et Verbum; qui enim unum, etiam alterum repraesentat, nam ecclesia est ex Verbo, et secundum receptionem ejus vita et fide: quare etiam per "prophetas," in utroque Testamento, ubi nominantur, significatur doctrina ecclesiae ex Verbo; per Dominum autem ut Maximum Prophetam, significatur ipsa ecclesia et ipsum Verbum.

16. Status ecclesiae ex Verbo repraesentatus in prophetis, erat quod intelligitur per "portare iniquitates et peccata populi." Quod ita sit, patet ex illis quae dicuntur de Esaia propheta,

Quod iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium (Esai. xx. 3):

de Ezechiele propheta,

Quod educeret vasa migrationis, et obtegeret facies ut non videret terram, et quod sic prodigium esset domui Israelis, et quoque diceret, "Ego prodigium vestrum" (Ezech. xii. 6, 11).

Quod hoc fuerit illis portare iniquitates, manifeste constat apud Ezechielem, cum ille jussus est cubare trecentos et nonaginta [dies] et quadraginta dies super latere sinistro et dextro contra Hierosolymam, ac edere placentam hordeorum factam cum excrementis bovis; ubi haec etiam leguntur :

"Tu cuba super latere tuo sinistro, et pone iniquitatem domus Israelis super illud; numerum dierum, quibus cubabis super illo, portabis iniquitatem eorum. Ego namque dabo tibi annos iniquitatis eorum juxta numerum dierum trecentos et nonaginta dies, ut portes iniquitatem domus Israelis. Quum vero absolveris hos, jace

bis super latere tuo dextro secundum, ut portes iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies" (Ezech. iv. 4-6).

Quod propheta, per quod sic portaverit iniquitates domus Israelis et domus Jehudae, non abstulerit illas, et sic expiaverit, sed modo repraesentaverit et monstraverit, patet a sequentibus ibi:

"Sic inquit Jehovah, Comedent filii Israelis panem suum immundum, inter gentes quo depulsurus sum eos. Ecce Ego frangens baculum panis in Hierosolyma,....ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum (vers. 13, 16, 17, in eodem capite).

"

Similiter cum idem propheta ostenderet se et diceret, "Ecce ego prodigium vestrum," etiam dicitur, "Quemadmodum feci sic fiet illis" (Ezech. xii. 6, 11).

Simile itaque intelligitur de Domino, ubi dicitur, "Morbos nostros Ille tulit:. .dolores nostros portavit:....Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitates omnium nostrum:....per_scientiam suam justificavit...multos, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit" (Esai. liii. [4, 6, 11]);

ubi in toto capite agitur de passione Domini. Quod Ipse sicut Maximus Propheta repraesentaverit statum ecclesiae quoad Verbum, patet a singulis passionis Illius: ut, Quod a Juda proditus fuerit: quod a principibus sacerdotum et a senioribus comprehensus et condemnatus sit: quod colaphos impegerint: quod caput calamo percusserint: quod imposuerint coronam ex spinis: quod vestimenta Ipsius diviserint, et super tunicam jecerint sortem: quod crucifixerint: quod dederint Ipsi acetum ad bibendum: quod transfoderint latus: quod sepultus; et tertio die resurrexerit. Quod "a Juda proditus fuerit," significabat quod a gente Judaica, apud quam tunc erat Verbum; nam Judas illam repraesentabat: quod "a principibus sacerdotum et a senioribus comprehensus et condemnatus sit, significabat quod ab omni illa ecclesia: quod "flagellaverint, spuerint in faciem, colaphos impegerint, et caput calamo percusserint," significabat quod similiter fecerint cum Verbo quoad Divina vera ejus, quae omnia agunt de Domino: quod "imposuerint coronam ex spinis," significabat quod illa falsificaverint et adulteraverint: quod "vestimenta diviserint, et super tunicam jecerint sortem," significabat quod omnia vera Verbi disperserint, sed non sensum ejus spiritualem; "tunica Domini" hoc Verbi signi

« PoprzedniaDalej »