Obrazy na stronie
PDF
ePub

N. 60. DE SCRIPTURA SACRA.

I. Scripturæ Sacra varia nomina. II. Definitio. III. Dictata est quoad singula verba. IV. Idque est de essentia Script. S.

I. SCRIPTURA Sacra solet variis nominibus insigniri : per excellentiam "Scriptura" simpliciter appellatur, item Biblia, Literæ Sacræ, et Testamentum Dei, item Verbum seu Eloquium Dei.

Quid est Scriptura Sacra?

II. R. Est verbum Dei scriptum, Deo inspirante et dictante.

Verbum Dei dividitur in scriptum, et non scriptum, sive in Scripturam Sacram, et Traditionem Divinam. De Traditione agetur postea.

An Scriptura Sacra à Deo dictata est, non tantùm quoad res et sententias, sed etiam quoad singula verba, Literas, Apices, &c.?

III. R. Affirmativè : et probatur ex 2. ad Timoth. cap. 3. V. 16. "Omnis Scriptura divinitùs inspirata;" item ex 2. Petri cap. 1. V. 21. "Non enim voluntate humanâ allata "est aliquando Prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, "locuti sunt Sancti Dei homines." Et Matth. cap. 5. V. 18. "Jota unum, aut unus apex non præteribit à lege, donec "omnia fiant."

Id etiam conducit ad majorem Scripturæ dignitatem et authoritatem: nec aliter satis intelligimus, quomodo SS. Patres testentur, linguas et manus Hagiographorum, ac ipsos Scriptores fuisse Spiritus Sancti calamos et amanuenses; item singulos sermones, syllabas, apices in Scripturis esse plena sensibus.

An est de essentia Scripturæ Sacræ, quòd sit dictata à Deo quoad singula verba ?

IV. R. Sententia affirmativa est communior; quia Scriptura Sacra est Verbum Dei; atqui quod à Deo dictatum non est, non est Verbum Dei: ergo si aliqua verba non sint à Deo dictata, illa non pertinent ad Scripturam Sacram.

Plura hac super re videre est in censuris et justificatione Doctorum Lovaniensium et Duacensium contra has tres assertiones Lesii, quarum prima est: ut aliquid sit Scriptura Sacra non est necessarium, singula ejus verba inspirata esse â Spiritu Sancto.

Secunda: non est necessarium, ut singulæ veritates et sententiæ sint immediatè à Spiritu S. ipsi scriptori inspiratæ.

Tertia: liber aliquis, qualis forte secundus Machabæorum humanâ industriâ, sine assistentia Spiritûs Sancti scriptus, si Spiritus Sanctus testetur postea, ibi nihil esse falsum, efficitur Scriptura Sacra.

Obj. I. Ergo nostra vulgata non est Scriptura Sacra : Probatur, quia illa non est dictata à Spiritu Sancto quoad singula verba.

R. Distinguendo probationem: vulgata nostra, id est, illa versio non est dictata quoad singula verba, concedo: non est dictata quoad singula verba in suo fonte, seu in originali, unde vulgata nostra translata est, et quâcum censetur eadem, nego.

Unde nota, quæstionem intelligi de originali, non de translationibus in alias linguas, nisi inquantùm cum ipso originali concordando, eædem cum ipso censentur quoad authoritatem, infallibilitatem, et æquipollentiam veritatis et doctrinæ atque ita vulgata nostra vocatur, et est æquivalenter Scriptura S. quia Ecclesia in Conc. Trid. Sess. 4. declaravit, vulgatam nostram esse authenticam.

Obj. II. Diversitas amanuensium non facit diversitatem styli, si idem sit dictans; atqui stylus sacrorum librorum, qui à diversis conscripti sunt, est diversus: ergo non fuit idem dictans.

R. Neg. conseq. Quia Deus in dictando voluit se attemperare ingenio et conditioni scribentium, verba eis suggerens prout cuique erant familiaria, et ita eos dirigens, ac si de suo scripsissent.

Hinc solocismi, aliique scriptionis defectus non Spiritui Saucto dictanti, sed scriptori imputandi sunt; simili ferè modo, ac si bonus scriptor calamo defectuoso uteretur, defectus scripturæ calamo, non scriptori imputaretur.

Obj. III. Author libri secundi Machabæorum cap. 15. veniam petit, si minùs dignè et convenienter historiam scripserit, et cap. 2. V. 24. se fatetur breviatorem Jasonis Cyrenæi; idem V. 27. dicit, se non facilem laborem, sed negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsisse; atqui hæc omnia dici non possunt ab eo, cui omnia et singula verba divinitùs inspirantur: ergo, &c.

R. Negando minorem: quantùm enim ad primum punctum ratio jam data est. Quantùm ad secundum, dicitur nihil obstare, quominus ex libris humanâ industriâ scriptis, Spiritus S. quædam seligat, eaque discribi curet per aliquem, cui singula dictet. Ad tertium respondetur, quòd inspiratio Spiritûs S. non excludat laborem et studium inquisitionis; sic enim scriptores in scribendo movebantur, ut etiam

seipsos moverent; imò eos latere potuit, se in hunc modum moveri à Deo, quemadmodum et Caïpham latuit, quòd, Deo authore, prophetaret. Joan. c. 11. V. 50.

Obj. IV. Una eademque vox Dei Patris in Christi Baptismo facta, à Matth. cap. 3. V. 17. et à Marco cap. 1. V. 11. refertur aliis atque aliis verbis; ergo, &c.

R. Neg. conseq. ratio est, quòd illa vox Patris non nisi in sensu relativo adferatur : qui autem alterius verba refert, solùm censetur eorum referre substantiam : verùm Scriptura Sacra est proprium et immediatum Verbum Dei in sensu assertivo, adeoque talis esse debet quoad singula verba.

N. 61. DE DIVISIONE SCRIPTURÆ SACRÆ.

I. Scriptura dividitur in Nov. et Vet. Test. II. In libros legales, historicos, doctrinales et propheticos. III. Canon Scripturæ. IV. Judaicus et Christianus. V. Libri proto-canonici, et deutero-canonici. VI. Sunt ejusdem authoritatis. VII. Libri apocryphi. VIII. Aliqui positive, aliqui negativè tales.

QUOMODO dividitur Scriptura Sacra?

I. R. 1°. In vetus et novum Testamentum.

II. Libri utriusque Testamenti dividuntur in legales, ut Genesis, Exodus, &c. et quatuor Evangelia: in historiales, quales sunt Josue, Judicum, &c. et Acta Apostolorum : in sapientiales seu doctrinales, ut Proverbia, Ecclesiastes, &c. et Epistolæ novi Testamenti: in propheticos, ut Isaïas, Jeremias, &c. et Apocalypsis..

III. Libri Scripturæ Sacræ dicuntur Canonici: quia ab Ecclesia relati sunt in Canonem seu catalogum librorum divinorum, ac etiam, quia continent normam seu regulam, quam in fide et moribus sequi debemus: hos recenset Concil. Trid. Sess. 4. scilicet veteris Testamenti 45. novi Testam. 27. adeoque universim 72. eosque jubet sub anathematis pœna haberi pro divinis.

IV. Canon librorum veteris Testamenti est duplex, unus Judaïcus, alter Christianus. Vide "Analogiam Becani," cap. 1. quæst. 1.

V. Inter libros sacros, quos ut tales cognoscit Ecclesia, aliqui dicuntur Proto-canonici, aliqui Deutero-canonici. Priores sunt, de quibus inter fideles nunquam fuit dubi

tatum.

Posteriores sunt, de quibus, licèt modò in sacrorum librorum Canonem relati sint, antiquitùs tamen dubitabatur

ab aliquibus, utrùm essent Scriptura Sacra: ejusmodi ex veteri Testamento sunt liber Tobiæ, Judith, Sapientiæ, Esther, Ecclesiastici, primus et secundus Machabæorum : ex novo Testamento Epistola Pauli ad Hebr. Epistola Jacobi, secunda Petri, prima et tertia Joannis.

VI. Porro tam Deutero quàm Proto-canonici paris apud Catholicos sunt dignitatis et authoritatis.

VII. Libris Canonicis opponuntur libri apocryphi, qui ita vocantur, quia Ecclesia illos in canonem non recepit, eò quòd satis fundatam de illis traditionem non invenerit, quamvis de Divinitate illorum nonnulli Patres aliquando dubitaverint: tales sunt tertius et quartus liber Esdræ, tertius et quartus Machabæorum, Oratio Regis Manassis captivi, &c.

VIII. Inter apocryphos aliqui sunt positivè apocryphi, seu reprobati, quales sunt, quos damnat Gelasius Papa "Can. Sanctâ Rom." dist. 15.: alii sunt negativè apocryphi, id est, nec ab Ecclesia approbati, nec reprobati, tamquam divini.

An aliquis liber apocryphus potest fieri canonicus?

R. Liber positivè apocryphus non potest fieri canonicus: sed qui tantùm negativè est apocryphus, potest fieri canonicus; nihil enim vetat, aliquem librum esse sacrum, idque aliquo tempore in Ecclesia ignorari, postea verò sciri; ut contigit de libro Judith, Esther, &c.

An etiam liber canonicus potest fieri apocryphus ?

R. Affirmativè, scilicet si vel pereat notitia ejus canonizationis, vel tantis permisceatur extraneis additamentis, ut divinum ab humano ampliùs nequeat discerni. Hæc facilè intelliguntur ex modo, quo aliqua possunt incipere vel desinere esse de fide; ut dictum est in fine Num. 12.

[ocr errors]

N. 62. DE SENSIBUS SCRIPTURÆ SACRÆ. 1. Sensus Scripturæ Sacræ. II. Divisio. III. Sensus literalis. IV. Proprius. V. Et improprius. VI. Sensus mysticus. VII. Est triplex; nempe allegoricus. VIII. Anagogicus. IX. Et tropologicus. X. Omnis Scriptura habet sensum literalem. XI. Et quandoque plures. XII. Non omnis habet sensum mysticum. XIII. Quid sensus accommodatitius. XIV. Ejus usus. XV. Et abusus.

QUID est sensus Scripturæ Sacræ ?

I. R. Est illa significatio, quam verba Scripturæ immediatè vel mediatè significant ex intentione Spiritûs Sancti. Tract. de Virtutibus.

K

Quotuplex distinguitur sensus Scripturæ Sacræ ? II. R. 1o. Dividitur in sensum literalem et mysticum. Literalis subdividitur in sensum literalem proprium, et improprium seu metaphoricum.

Mysticus subdividitur in allegoricum, anagogicum et tropologicum, seu moralem.

Quid est sensus literalis?

III. R. Est ille, quem verba sive propriè sivè impropriè accepta ex Spiritûs Sancti intentione "immediatè" significant adeoque sensus literalis duplex est, proprius et improprius.

IV. Sensus literalis proprius est ille, quem verba in propria significatione accepta "immediatè" significant : talis est sensus horum verborum : Dominum Deum tuum "adorabis: non occides," &c. in quibus tropus vel metaphora non est quærenda.

V. Sensus literalis improprius seu metaphoricus est ille, qui per verba impropriè seu figuratè accepta "immediatè" significatur, qualis est sensus in hac sententia Matth. cap. 18. V. 9. "Si oculus tuus scandalizat te, erue eum,' ubi oculus non accipitur propriè pro organo corporis, sed figuratè pro re tam necessaria et grata, quàm sit oculus.

&c.

Idem est, dum Deo tribuitur brachium: nam per illud non intelligitur membrum aliquod corporale, sed metaphoricè virtus et potentia divina: item quando Christus dicitur agnus, vitis, &c. sumi hæc debent metaphoricè, et generatim tunc verba metaphoricè sunt intelligenda, quando ex illis propriè acceptis, sensus falsus, impius, aut absurdus sequeretur.

Quid est sensus mysticus?

VI. R. Est ille, quem verba ex intentioue Spiritûs Sancti mediatè significant, mediantibus scilicet rebus per verba significatis, sive est ille, qui insuper per res verbis significatas denotatur: sic hæc sententia: "Nec os illius confringetis," Exod. cap. 12. literaliter dicta est de Agno Paschali, et mysticè de Christo, ut patet ex Joan. cap. 19. V. 36.

VII. Porro sensus mysticus est triplex, scilicet primus est allegoricus, dum res per verba significatæ aliquid significant ad Ecclesiam militantem et fidei instructionem pertinens. Exemplum habetur ad Gal. cap. 4. in duobus Abrahæ filiis Ismaële ex ancilla, et Isaac de libera natis, qui præfigurarunt vetus et novum Testamentum.

VIII. Secundus Anagogicus est ille, dum res per verba significatæ important aliquid pertinens ad Ecclesiam triumphantem, et refertur ad spem: sic ingressus Israëlitarum in

« PoprzedniaDalej »