Obrazy na stronie
PDF
ePub

positionem, et intelligi solet hæresis formalis, de qua in sequentibus.

Quid est Hæresis?

II. R. Est hominis Christianismum profitentis error in fide pertinax.

Explica hanc definitionem.

III. Dicitur: "hominis Christianismum profitentis:" ut distinguatur à Judaïsmo et Paganismo.

"Error" quia hæresis est in intellectu errante tanquam in subjecto proximo.

Additur, "in fide :" quia hæresis importat corruptionem fidei, estque error circa ea, quæ ad fidem pertinent; ad fidem autem aliquid pertinet dupliciter: uno modo "directè" et principaliter, sicuti articuli fidei; alio modo "indirectè" et secundariò, sicut sunt ea, quibus negatis, sequitur corruptio alicujus articuli : et circa utraque potest esse hæresis eo modo, quo et fides, inquit S. Th. art. 2. in "Corp.” Vide Num. 14.

Error autem circa alias veritates vel disciplinas non vocatur hæresis.

Subjungitur, "pertinax ;" quia hæresis importat electionem, seu quòd quis sciens et volens adhæreat errori contra fidem unde sine pertinacia non est hæresis formalis prout dicit S. Augustinus epist. 16. "Sine pertinacia errare qui"dem potero; sed hæreticus non ero."

Et inde noscitur distinctio hæresis formalis et materialis ; nam materialis est error in Fide sine pertinacia.

Quando censetur adesse pertinacia constitutiva hæresis formalis?

IV. R. Patet ex dictis, nimirum dum quis veritati fidei sufficienter propositæ sciens et volens renititur.

An is, qui ex ignorantia mortaliter mala, vel etiam affectata negat articulum fidei, est formalis hæreticus?

V. R. Distinguendo: si ignorantiam affectet ex animi. alienatione à fide, quâ statuit non credere, quamvis sciret articulum ab Ecclesia ut credendum proponi, est hæreticus formalis; quia in voluntatis proposito pertinaciter renititur fidei, si non articulo, quem ignorat, saltem huic articulo sufficienter proposito, quòd credenda sint omnia, quæ Deus revelavit, et per Ecclesiam credenda proponit.

Si verò ignorantiam affectet ex alio animi affectu, v. g. ex tædio addiscendi, vel ut liberiùs peccet, paratus credere, si articulus ei ut revelatus proponeretur, non est hæreticus formalis, licèt peccet per negligentiam vel intentionem malam, etiam contra fidem.

Similiter ignorans creditu necessaria, non ideo inter hæreticos numerandus est: pariter fieri potest, quòd aliquis sit tardus in credendo, et negligens in eliciendis fidei actibus, et tamen inde dici non debeat hæreticus; quia scilicet pertinaciter non reluctatur veritatibus fidei: quomodo Christus sæpe arguit Discipulos suos tanquam modicæ fidei et tardos ad credendum, non autem tanquam hæreticos: nam aliud est non credere, vel non satis alacriter credere; aliud est pertinaciter discredere seu fidei reniti, quod ad hæresim formalem requiritur.

Aliud iterum dicendum foret, si talis ignorantia vel tarditas, aut negligentia contineret animi alienationem à fide: ita ut de fide habenda vel exercenda omnis cura abjiciatur cum indifferentia animi circa credenda, vel statueret non credere.

Quomodò, si ad hæresim formalem requiratur pertinacia, Hæretici v. g. in Hollandia reputari possunt hæretici formales, cùm illi ex ignorantia sibi persuadeant, sectam suam esse veram Religionem?

VI. R. Tametsi multi inter illos laborent ignorantiâ, quâ putant sectam suam esse veram Religionem, ipsa tamen eorum ignorantia communiter est ex animi alienatione à fide, et cum pertinacia sufficientia ex hæresim ; quia sufficienter in eorum notitiam devenit Ecclesia Romano-Catholica suis notis credibilitatis præfulgens, suæque sectæ incredibilitas; ex quibus satis dignoscere possunt, Ecclesiam Romano-Catholicam esse veram Christi Ecclesiam, adeoque audiendam esse tanquam regulam infallibilem, secundùm quam prima veritas revelans nobis manifestatur: hanc autem Ecclesiam vel rejiciunt, vel negant esse solam Christi Ecclesiam.

Quæritur interim de multis, qui inter hæreticos vel schismaticos nati et educați sunt, quatenùs excusari possint ab hæresi formali?

VII. Respondet Steyaert, hac in re generatim satis certò pronuntiari posse multos tales, etiam postquain ad usum rationis tantisper pervenerunt, adhuc excusari; quia vel de fide Catholica nihil inaudiunt, vel non sic, ut ad discer nenda illius fundamenta satis adhuc sint idonei. Postea subdit: speciatim verò aliquid determinare, valdè est difficile: nec oportet nimis in hac parte liberales esse, attentis maximè Patrum sententiis de eorum certo interitu, qui veram fidem et Ecclesiam non habent.

An dubius in fide est hæreticus ?
Tract. de Virtutibus.

I

VIII. R. Plenè deliberatè dubitans de aliquo fidei articulo sufficienter ab Ecclesia proposito est hæreticus; quia talis vel censet veritatem revelatam non esse certam, vel Ecclesiam non esse regulam infallibilem in proponendis veritatibus revelatis.

IX. Dicitur: "Plenè deliberatè dubitans," ut excludatur dubium scrupulosorum et timoratorum, quod non solet esse peccatum, vel saltem non grave defectu deliberationis.

Notandum insuper, quòd talis supponatur dubitare de aliquo fidei mysterio sufficienter proposito; si enim dubitatio oriatur ex ignorantia mysterii, vel ex eo, quòd dubitet, an illud sit revelatum, et ab Ecclesia ut credendum propositum, non ideo erit hæreticus.

Intellige tamen, nisi ille fidei articulus, de quo dubitat, ita manifestè proponatur, ut nullo prætextu, de Ecclesiæ propositione dubitari queat: quapropter ab hæresi formali non sunt excusandi Quesnellistæ, quamvis se profiteri hactenus dicant obedientiam erga Ecclesiam Romano-Catholicam et proposita per illam Ecclesiam esse credenda ; sed interim acceptationi Bullæ "Unigenitus" reluctantur, ex hoc ficto affectata seu ignorantiæ, seu dubitationis prætextu; quasi non esset constitutio Ecclesiæ sufficienter proponentis.

N. 55. DE DIVISIONE HÆRESIS.

I. Hæresis formalis dividitur. II. In internam et externam. III. Occultam. IV. Et manifestam.

V.

Propositionum censurabilium. VI. Varia qualificatio. VII. Propositio hæretica. VIII. Hæresi proxima. IX. Hæresim sapiens. X. Erronea. XI. Schismatica. XII, Blasphema. XIII. Temeraria. XIV. Malè

sonans. XV. Scandalosa.

QUOMODO dividitur hæresis?

R. Dividitur 1°. in hæresim formalem et materialem, quæ divisio explicata est Num. præc.

I. Hæresis formalis dividitur in internam et externam, item in occultam et manifestam.

Quænam hæresis dicitur interna, quænam externa?

II. R. Interna est, quæ ita in mente latet, ut nullo signo exteriori prodatur.

Externa est, quæ se prodit per signa externa, ex quibus homines, si adessent, intelligere possent talem esse hæreti

cum; quamvis fortè nullus adsit, qui ista signa videt, v. g. conculcationem Scripturæ Sacræ, imaginum Christi et Sanctorum animo hæretico factam.

Quæ hæresis dicitur occulta, quæ manifesta ?

III. R. Hæresis occulta est illius, qui nondum ut talis cognitus est à notabili parte communitatis.

IV. Manifesta dicitur illius, qui à notabili parte communitatis tanquam hæreticus cognoscitur.

V. Varia quoque est propositionum censurabilium qualificatio, seu ratio, sub qua certæ propositiones reprobantur propter oppositionem aliquam ad doctrinam fidei vel morum,

VI. Porro pro diversa illa oppositione contingit, quòd propositiones in Conciliis et in Bullis Pontificum sub diversa qualificatione damnari soleant; alia enim damnatur ut hæretica, alia ut hæresi proxima, erronea, &c.

VII. Propositio vocatur

[ocr errors]

hæretica, quæ manifestè continet errorem contra fidem, v. g. hæc: "Christus non "est Deus."

VIII. "Hæresi proxima" dicitur illa, quæ cum maxima probabilitate judicatur hæretica; vel ut alii dicunt, est ea, ex qua propinquè hæresis deduci potest...

IX. Propositio "de hæresi suspecta," vel hæresim sapiens, est ea, quæ quidem habet sensum verum; sic tamen proponitur, ut in obvio sensu habeat sensum hæreticum ; qualis est hæc: "Pater est major Filio," in libris Arianorum: quamvis sit Catholica, prout in sacris Litteris et SS. Patrum scriptis reperitur.

X. "Erronea" est, quæ opponitur veritati, quæ certa est certitudine Theologicâ, sive quæ veritas evidenter sequitur ex una vel pluribus præmissis de fide.

XI. Propositio "schismatica" est, quæ fideles ab obedientia Summo Pontifici aliisque Superioribus Ecclesiasticis debita retrahit talis est eorum, qui docent licitum esse à Bulla "Unigenitus" appellare ad futurum Concilium.

XII. " Blasphema" est, quæ Deo vel Sanctis est injuriosa sic prima propositio Jansenii non solùm ut hæretica, sed etiam ut blasphema damnata est.

XIII. "Temeraria" est, quæ contra universalem sensum fidelium vel Theologorum asseritur; v. g. si quis diceret, B. Virginem non esse in cœlo, quoad corpus assumptam; vel quæ sinè sufficienti fundamento aliquid novi inducit in materia religionis.

[ocr errors]

XIV. Propositio "malè sonans," seu piarum aurium offensiva, est illa, quæ quidem non continet sensum fidei apertè adversum; sed tamen aliquid absonum, indecens,

vel indignum significat; v. g. si quis diceret, Romanum Pontificem non rectè vocari "Sanctissimum.”

XV. Propositio "scandalosa” est, quæ dat occasionem ruinæ spiritualis, vel impedimentum fidei aut veritati; ut si quis diceret, ex confessione auriculari gravissima sequi incommoda: tales etiam sunt propositiones, quibus detrahitur statui religioso, veritati Reliquiarum, erga quas singularis observatur religio.

66

Simili modo explicari potest, quænam propositio dici possit perniciosa, captiosa, seditiosa," &c. porro uni propositioni plures notæ seu censuræ convenire possunt.

N. 56. DE POENIS CRIMINIS HÆRESIS.

II. Hæretici rectè

I. Variæ pœnæ hæresis externæ.
puniuntur morte. III. Revertentes sunt recipiendi.

QUÆNAM sunt pœnæ criminis hæresis?

R. 1°. Hæresis merè interna in hoc sæculo pœnam non habet, neque constituit casum reservatum.

I. R. 2°. Hæresis externa 1o. annexam habet excommunicationem majorem sententiæ latæ, et reservatam Pontifici. Vide Tract. "de Casibus reservatis" Num. 119. et seq.

Secunda pœna est irregularitas, pro qua vide Tract. "de Censuris."

Tertia pœna est inhabilitas ad beneficium et officium publicum; ut habetur cap. QUICUMQUE " de hæreticis" in 6.

Quarta pœna est privatio beneficiorum, et dignitatum ; hæc tamen pæna videtur tantùm sententiæ ferendæ, ut deducitur ex cap. 12. UT COMMISSI "de hæreticis" in

sexto.

Quinta est privatio jurisdictionis spiritualis tam in foro interno, quàm externo: hoc tamen intellige cum moderatione facta in Conc. Constantiensi, de qua Num. 52.: hinc quamdiu non sunt nominatim denuntiati, vel ipsi ab Ecclesia non recedunt, non amittunt jurisdictionem, adeoque validè absolvunt, dispensaut, &c.

6. Hæretici notorii sunt infames ipso jure, et privantur Sepultura Ecclesiasticà.

7. Bona eorum temporalia sunt ipso jure confiscata ; debet tamen ante executionem præcedere sententia super crimine declaratoria à Judice Ecclesiastico; quia cognitio de hæresi est fori Ecclesiastici.

« PoprzedniaDalej »