Obrazy na stronie
PDF
ePub

"salute dumtaxat prædestinatorum mortuus sit, impiam, "blasphemam, contumeliosam, divinæ pietati derogantem, "et hæreticam declaramus, et utì talem damnamus."

Pro refellenda hac propositione vide Tract. “Se Sac"ramento Poenit." Num 239. item Tract. " de Deo" ubi de voluntate Dei antecedente : et "de Incarnatione,” ubi de morte Christi pro omnibus hominibus.

Hæc omnia fusiùs deducta reperies apud Steyaert in damnatas.

N. 25. DE ERRORIBUS PASCHASII QUESNELLI. 1. Errores Quesnelli.

CIRCA finem sæculi præcedentis Quesnellus quàm plures errores in Bajo et Jansenio damnatos renovavit et adauxit in suis ad novum Testamentum annotationibus, quos compressit Clemens XI. per Bullam "Unigenitus," editam anno 1713. in qua damnat 101 propositiones ex illis annotationibus excerptas.

I. Errorum ejus capita sunt hæc: 1o. Gratiæ interiori nunquam resisti, nec posse resisti, eamque necessitare voluntatem. A propositione 10, 11, 13, 15, usque ad 25.

2o. Non dari veram gratiam sufficientem, sed omnem esse per se efficacem. Propositione 2, 3, 4, 5, 6 & 17. 3. Multis etiam justis aliqua Dei præcepta esse impossibilia. Propositione 6 & 7.

4°. Infidelibus et peccatoribus nullam dari gratiam, omnia eorum opera esse peccata, et non dari opera moraliter tantùm bona. Propositione 1. 29. et à 38. usque ad 42.

5o. Gratiam primam esse fidem vivam. Propositione 26, 27 & 28.

6o. Gratiam et justitiam fuisse primo homi debitam. Propositione 35.

7. Justitiam hominis lapsi tantùm esse imputatitiam. Propositione 36 & 51.

89. Non esse in Deo veram et sinceram voluntatem, quâ velit omnes homines salvos fieri. Propositione 12, 30 & 31. 9o. Christum non esse mortuum pro æterna salute omnium et singulorum hominum. Propositione 32 & 33.

10°. Amissâ charitate simul amitti fidem, spem et omnes virtutes: opera omnia sine charitate facta esse mala: non relationem operis in Deum, inficere ipsum opus. A proposit. 44. usque ad 59.

11°. Timorem servilem esse malum, vel saltem inutilem. A Propositione 60. usque ad 67.

12°. Solos justos esse in Ecclesia. A propositione 72. usque ad 78.

13°. Lectionem Scripturæ S. omnibus esse utilem et necessariam. A proposit. 79. usque ad 85.

14°. Praxim modernam statim absolvendi pœnitentes, non præmissis operibus satisfactoriis externis, esse rejiciendam. Propositione 87 et 88.

15°. Praxim Ecclesiæ celebrandi Missam et Officia Divina linguâ latinâ, non linguâ vulgari, esse contrariam intentioni Dei. Propositione 86.

16°. Peccatorem ante reconciliationem non habere jus assistendi Sacrificio Missæ. Proposit. 89.

17. Excommunicationis valorem à consensu populi dependere. Propositione 90.

18°. Excommunicationes latas contra Jansenistas esse injustas et iniquas. A propositione 91. usque ad 100.

19°. Usum exigendi juramentum juxta formulare Alexandri VII. opponi Spiritui Dei. Propositione 101.

Notari potest, quòd variæ propositiones ex illis 101. contineant duos vel tres errores; item, quòd una contineant quandoque fundamentum aut sequelam alterius, et contrà.

Deinde, quòd error unius aliquando non consistat cum errore alterius, ita ut sit contradictio: nec mirum, quod, dum quis discordat ab Ecclesia, sibi non concordet. Proprius enim is est hæreticorum character.

FINIS TRACTATUS DE GRATIA.

TRACTATUS

DE

JUSTIFICATIONE.

S. Thomas quæstione citatá agit de effectibus gratiæ gratum facientis, et allegat duos principales, justificationem scilicet et meritum, ad quos cæteri reducuntur: quales sunt remissio peccatorum, naturæ sanatio, adoptio in Filios Dei, opera salutaria. De priori agetur in hoc, de posteriori in Tractatu sequenti.

N. 26. QUID EST JUSTIFICATIO?

S. Thom. 1. 2. quæst. 113.

I. Definitio Justificationis. II. Intelligitur de statu naturæ lapse, III. Errores hæreticorum.

1. RESP. Est translatio à statu peccati ad statum gratiæ habitualis et adoptionis filiorum Dei per Jesum Christum Salvatorem nostrum.

Hæc definitio habetur ex Epist. ad Coloss. cap 1. v. 13. "Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit "in regnum filii dilectionis suæ." Item ex Conc. Trid. Sess. 6. cap. 4. ubi dicit, quòd justificatio sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratiæ et adoptionis filiorum Dei: agit scilicet Tridentinum de justificatione prima, quâ quis constitutus in peccato originali justificatur.

II. Nota, datam definitionem non competere nisi statui naturæ lapsæ, non justificationi Angelorum et primorum parentum in statu innocentiæ; nam illorum justificatio non fuit translatio "à statu peccati," sed solummodo translatio à "non esse justitiæ" ad "esse justitiæ.”

Nota etiam, quòd sub gratia habituali comprehendantur habitus charitatis, virtutum et aliorum donorum, qui cum gratia sanctificante simul infunduntur.

Augmentum gratiæ sanctificantis solet etiam vocari justificatio juxta hoc Apocalypsis ultimo v. 11. "Qui "justus est, justificetur adhuc." Justificatio autem sic sumpta respectu prioris dicitur secunda.

Vox "justus" non sumitur hic pro particulari virtute Cardinali, de qua in 2. 2. sed pro congerie virtutum: unde describi potest, quòd sit totius hominis recta dispositio ad Deum, proximum, et seipsum.

Quinam sunt præcipui hæreticorum nostrorum errores in hac materia?

III. R. 1°. Docent, in justificatione peccata non verè remitti, sed tantùm tegi per justitiam Christi, utì veste Esaü tectus fuit Jacob.

2o. Justificationem non fieri per gratiam habitualem inhærentem animæ, sed per solam justitiam Christi nobis imputatam.

3. Ad justitiam non requiri aliam dispositionem, quàm solam fidem.

Hos errores diu antequam orirentur, Deo sic disponente, refutavit S. Thomas.

[merged small][merged small][ocr errors]

I. Peccata verè delentur. II. Non merè teguntur. III. Sed eorum macula delentur. IV. Per infusionem gratiæ sanctificantis.

[ocr errors]

PROBA in justificatione peccata verè remitti et deleri. I. R. Probaturex Psalmo 50. "Dele iniquitatem meam.' Ad Ephes. cap. 1. v. 4. "Ut essemus Sancti et immacu"lati in conspectu ejus." Item 1. Joannis cap. 1. v. 7. Sanguis Jesu Christi...emundat nos ab omni peccato." 2o. Probatur à ratione: quia aliàs sequeretur, quòd homo esset justus simul et injustus; quia supponitur, quòd justificetur, et quòd macula peccati adhuc remaneat.

[ocr errors]

Denique hoc definitum est à Conc. Trid. Sess. 5. can. 5. "Si quis per Jesu Christi gratiam, quæ in Baptismo "confertur, reatum peccati originalis remitti negat; aut "etiam asserit non tolli totum id, quod veram et propriam “peccati rationem habet, sed illud dicit tantùm radi aut "non imputari, anathema sit." Vide etiam can. 10. et 11. Sess. 6.

Obj. I. Psalmo 31. v. 1. dicitur: "Beati quorum_re. "missæ sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata;" et v. 2. "Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum :" ergo peccata in justificatione non delentur, sed tantùm teguntur et non imputantur.

II. R. Nego conseq. nam peccata esse tecta coram Deo, idem est ac esse deleta et abolita: quia “Omnia nuda sunt "et aperta oculis ejus." Ad Heb. cap. 4. v. 13. ergo ut peccata coram Deo tecta sint, oportet ut nullo modo sint.

R. Ad versum secundum dicitur ille beatus, qui nihil commisit, quod posset ipsi imputari in peccatum, vel si agatur de eo, qui peccavit, dicitur tunc Deus non imputare peccatum illud remittendo.

Obj. II. Ad Rom. cap. 13. v. 14. dicitur: "Induimini "Dominum Jesum Christum :" ergo, &c.

R. Nego conseq. nam induere hic dicitur, quia justificatio extrinsecùs accedit ex infusione Spiritûs Sancti per modum ornamenti animæ, quod non fit per solam externam imputationem, sed per internam mutationem, abjiciendo opera tenebrarum, deponendo veterem hominem, &c.

Quandonam dicitur Deus remittere peccatum mortale? III. R. Quando maculam istius peccati abstergit ac delet ex mente hominis peccatoris.

Per quid deletur macula peccati mortalis?

IV. R. Per gratiam sanctificantem quæ à Deo infunditur. An potest peccatum mortale simul consistere in eodem subjecto cum gratia sanctificante? Item an potest remitti peccatum mortale sine infusione gratiæ sanctificantis?

R. Utrumque fieri posse de potentia Dei absoluta quidam existimant, sed inutile est hoc inquirere, quia secundùm præsentem ordinationem divinam certum est, gratiam sanctificantem non consistere cum peccato mortali, nec hoc sine istius gratiæ infusione remitti.

N. 28. DE JUSTITIA IMPUTATIVA HÆRETI

CORUM.

I. Justitia imputativa II. Repugnat Scripturæ Sacræ.

I. PROBA contra hæreticos: quòd justificatio formaliter fiat per infusionem gratiæ habitualis inhærentis animæ, non verò per justitiam Christi nobis extrinsecè imputatam.

II. Probatur ex Epist. ad Rom. cap. 5. v. 5. "Charitas "Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum,

« PoprzedniaDalej »