Obrazy na stronie
PDF
ePub

I. R. "Credo" idem est, ac si diceretur, firmiter assentior illis, quæ duodecim articulis continentur ob authoritatem Dei revelantis.

Quare observa, quòd hæc vox "credo" communis sit omnibus articulis, et ad initium singulorum subintelligi debeat.

Quid significatur per particulas "in Deum ?"

II. R. Per particulam "in" denotatur, quòd Deus sit finis noster ultimus, in quem Fide, Spe, Charitate et Religione tendere debemus. Pro cujus intellectu,

Nota, quòd hoc verbum "credo" triplicem habeat relationem ad Deum, quam S. Thom. q. 2. art. 2. distinguit per hos tres actus: "Credere Deo, credere Deum, et credere "in Deum."

"Credere Deo," est credere vera esse, quæ Deus revelavit. "Credere Deum," est credere Deum esse seu existere. "Credere in Deum," est credendo et amando tendere in Deum sicut in finem ultimum.

Quomodo ergo peccatores dicere possunt: "Credo in "Deum ?"

R. Cum S. Thom. art. 9. .ad. 3. Fideles extra statum gratiæ existentes dicere possunt "credo in Deum," etiamsi actus ille, dum perfectus est, proprius sit fidei formatæ : quia confessio fidei in Symbolo recitatur in persona Ecclesiæ, quæ semper habet fidem formatam: tum etiam, quia in isto actu intervenit pia quædam motio cordis captivantis intellectum in obsequium fidei, et in Deum tendere aliqualiter affectantis.

III. Per vocem “Deum” in singulari expressam, desig

natur unum tantùm esse Deum.

IV. Per vocem "Patrem" propriè intelligitur prima Sanctissimæ Trinitatis persona; nam vox "Pater," hìc sumitur personaliter per oppositionem ad Filium et Spiritum S. qui in sequentibus articulis exprimuntur.

Quare additur "omnipotentem ?"

V. R. Tum quia omnipotentia est attributum maximè obvium, quo Deus à creaturis distingui cognoscitur, tum quia consideratione omnipotentiæ Dei animus faciliùs ad captivandum intellectum præparatur.

66

Observa, quòd nomen omnipotens," sicut et nomen "Creator" et omnia opera ad extra, communia sint omnibus tribus personis omnipotentia tamen et opera potentiæ, ut creatio mundi, peculiariter adscribuntur Patri per appropriationem, sicut sapientia Filio, et opera charitatis Spiritui Sancto. Vide Num. 68. in Tractatu "de Deo."

Quid significant particulæ sequentes: "Creatorem cœli "et terræ ?"

VI. R. Significant, quòd Deus ex nihilo cœlum et terram et omnia, quæ in eis sunt, condiderit: itaque nomine cœli et terræ comprehenduntur Angeli, sidera, et cætera omnia, quæ non sunt Deus.

Quæ mundi creationem concernunt, vide iterum in Tractatu "de Deo."

N. 27. EXPLICATIO SECUNDI ARTICULI; ET IN JESUM CHRISTUM.

I. Et. II. In. III. Jesum. IV. Christum. V. Filium ejus unicum. VI. Dominum nostrum.

QUID proponit secundus articulus Symboli?

R. Fidem in secundam Sanctissimæ Trinitatis personam pro nobis incarnatam, scilicet,

I. Particula "Et" repetit verbum "Credo."

II. Particula "in" ut supra, denotat divinitatem Christi, illumque esse finem nostrum ultimum.

Quid significat venerabile nomen "Jesus ?"

III. R. Significat idem, quod Salvator, estque nomen proprium secundæ SS. Trinitatis personæ, quæ Deus et homo est.

Quare, dum auditur nomen "Jesus," speciale reverentiæ signum ostendimus, non sic audito alio Dei nomine?

R. Quia Deus Pater specialiter illud nomen exaltatum voluit, in quo Filius se humiliavit usque ad mortem, secundùm quod declarat Apostolus ad Philipp. cap. 2. V. 9. "Donavit illi nomen, quod est super omne nomen;" V. 10. "ut in nomine Jesu omne genu flectatur Cœles"tium, Terrestrium et Infernorum."

Hinc pia illa et laudabilis consuetudo, nomen illud in tentationibus et tribulationibus, ac præsertim in articulo mortis pronuntiandi, ad debellandum dæmonem, cui nomen illud terribile.

Quid significat nomen "Christus?"

IV. R. Latinè significat "Unctum;" est nomen officii et honoris; olim enim ungebantur Sacerdotes, Prophetæ et Reges: significatur ergo, Christum esse Summum Sacerdotem, Prophetam et Regem.

Ab hoc nomine, nos tanquam Discipuli et imitatores Christi dicimur Christiani.

V. Quid inducunt verba sequentia: "Filium ejus unicum?" R. Demonstrant æternam ejus ex Patre generationem additur verò" unicum," quo significatur, quòd Christus sit filius Patris naturalis, non adoptivus, prout justi dicuntur filii Dei ratione adoptionis per gratiam : item quòd non sit nec esse possit, nisi unus filius in divinis.

VI. Tandem dicitur: "Dominum nostrum," quia secundùm quod est Deus, est noster Creator, Conservator et Gubernator: et præcipuè quia, secundùm quod est homo, nos de potestate diaboli sanguine suo liberavit et redemit.

N. 28. DE TERTIO SYMBOLI ARTICULO. I. Qui conceptus est de Spiritu Sancto. II. Natus ex Maria Virgine.

QUID docetur tertio Symboli articulo?

R. Mysterium Incarnationis, ejusque mirabilis modus explicatur.

Mysterium Incarnationis in eo consistit, quòd Filius ab æterno Deus in tempore assumpserit naturam humanam, eam sibi hypostaticè uniendo, sicque factus sit homo. De hoc Mysterio agitur in tertia Parte.

Quid significatur per hæc verba: "Qui conceptus est de "Spiritu Sancto?"

I. R. Significatur 1°. Spiritum Sanctum è purissimo V. Mariæ sanguine corpus efformasse, animamque ex nihilo creasse, quibus eodem instanti persona Filii hypostaticè unita est.

Juxta hodiernum tamen Medicorum systema, cùm corpus humanum non formetur ex sanguine Matris, sed ex ovo ejusdem, Christi conceptio paulo aliter exponi posset; sed prior exponendi modus, cùm sit in Ecclesia receptus et usitatus, non est mutandus.

2o. Significatur, quòd Christus, quatenùs homo, non habuerit Patrem, sicuti quatenùs Deus non habuit Matrem. An igitur Spiritus Sanctus non potest dici Pater Christi? R. Negativè: quia Christus à Spiritu Sancto nullo modo procedit" per modum generationis:" solus autem ille dicitur Pater, qui generat, seu qui producit sibi simile in natura vi modi producendi. Vide S. Thom. 3. p. quæst. 32. art. 3. Quare opus Incarnationis specialiter adscribitur Spiritui Sancto, non ita Patri?

R. Opus Incarnationis, quatenùs est opus ad extra, operata est tota Sanctissima Trinitas; sed quia est opus summi amoris, hinc specialiter adscribitur Spiritui S. cui opera

amoris per appropriationem attribuuntur, ut Num. 26. die

tum est.

Quare adduntur sequentes particula: "Natus ex Maria "Virgine ?"

II. R. 1°. Ut Christus credatur verus homo, utpotè natus ex homine.

R. 2°. Ut significetur adimpletum magnum illud miraculum ab Isaïa cap. 7. V. 14. prænuntiatum; "Ecce "Virgo concipiet, et pariet filium :" Maria scilicet Virgo fuit ante partum, in partu et post partum.

N. 29. DE QUARTO SYMBOLI ARTICULO.

I. Passus. II. Sub Pontio Pilato. III. Crucifixus. IV. Mortuus. V. Et sepultus. VI. Quare tanta passus. VII. Deductio moralis.

QUID complectitur quartus Symboli articulus: "Passus "sub Pontio Pilato ?"

R. Mysterium nostræ redemptionis, modumque et ordinem, quibus hæc peracta est.

Quomodo rectè de Christo dicitur, quòd sit passus et mortuus, quandoquidem Christus sit Deus, qui pati aut mori non potest.

R. Id rectè dici: quia Christus Deus et homo est: passus autem et mortuus est, non secundùm divinam, sed secundùm humanam naturam.

I. Igitur "passus est," quia in anima et corpore veros et gravissimos dolores sustinuit.

II. Additur “sub Pontio Pilato," ut certum tempus Passionis Christi cognosceretur, et impleta monstraretur prædictio Christi Matth. cap. 20. V. 19. "Tradent eum "gentibus ad illudendum, ad flagellandum et crucifigen"dum."

III. Additur "crucifixus," quo exprimitur genus supplicii, quod Christus pro nobis subiit, quo nullum erat turpius et acerbius, et quo affici non nisi nocentissimi et sceleratissimi consueverant, maximè apud Judæos ; quia ut dicitur Deuter. cap. 21. V. ultimo: "Maledictus à Deo "est, qui pendet in ligno."

IV. "Mortuus" est, inquantùm anima separata fuit à corpore, seu inquantùm unio vitalis animæ et corporis dissoluta fuit.

Observa tamen, quòd anima Christi separata à corpore descenderit ad inferos, divinitas neque à corpore neque ab

anima fuerit sejuncta, sed manserit cum iis, licèt separatis, hypostaticâ unione conjuncta. Vide S. Th. 3. p. q. 50. a. 2.

V. Tandem dicitur "et sepultus," quo denotatur, corpus Christi positum fuisse in sepulchro materiali: additur autem illud, ut demonstretur Christum verè fuisse mortuum, verèque à mortuis resurrexisse.

Quare Christus, cùm esset innocens, voluit tanta pati?

VI. Multis de causis: 1°. ut Deo pro peccatis nostris satisfaceret non tantùm per modum sufficientis meriti et pretii "intensivè;" sed etiam "extensivè" per modum Passionis.

2o. Ut maximam suam erga genus humanum charitatem demonstraret.

3o. Ut exemplo suo nos alliceret et doceret virtutes charitatis, patientiæ, mansuetudinis, obedientiæ et humilitatis.

VII. Moraliter docemur, quòd ad exemplum Christi Crucem ferre debeamus secundùm illud Matth. cap. 16. V. 23. "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, "et tollat crucem suam et sequatur me:" quod non de Cruce materiali, sed in sensu metaphorico de tribulationibus, afflictionibus, tentationibus, &c. est intelligendum.

Articulus hic similiter ingerit jugem de Passione Christi meditationem, quâ excitemur ad charitatem, gratiarum actionem, imitationem, pœnitentiam, &c.

N. 30. DE QUINTO SYMBOLI ARTICULO.

I. Ad inferos. II. Tertiâ die. III. Resurrexit à mortuis.

QUID credendum proponitur in prima parte articuli quinti: "Descendit ad inferos ?"

R. Quòd anima Christi à Corpore separata descenderit ad locum inferorum, ibique tamdiu manserit, quamdiu corpus in sepulchro.

Ad quem locum inferorum descendit ?

R. Nomine inferorum intelliguntur abdita receptacula, in quibus detinentur animæ, quæ cœlestem beatitudinem non sunt consecutæ: hæc autem, ut docet Catechismus Romanus, ante Christi Resurrectionem tria fuerunt, nempe infernus damnatorum, purgatorium et limbus, in quo animæ justorum plenè purgatæ ante Christi ad eos adventum excipiebantur. Vide Tract. " de Quatuor Novissimis."

« PoprzedniaDalej »