Obrazy na stronie
PDF
ePub

N. 3. DE ESSENTIA GRATIÆ HABITUALIS ET ACTUALIS.

S. Thom. 1. 2. quæst. 110.

I. Gratia habitualis II. Essentia. III. Quòd sit habitus, non est de fide. IV. Differt à charitate. V. Ejus subjectum. VI. Gratia actualis. VII. Ejus subjectum. QUID est gratia habitualis ?

I. R. Est donum supernaturale gratiæ infusum à Deo, quod animæ permanenter inhærens per modum habitûs eam reddit formaliter Deo gratam, et per hanc homo dicitur fieri consors naturæ Divinæ.

II Itaque hæc gratia est aliquid creatum in anima, et ab ea distinctum, et qualitas quædam supernaturalis à Natura divina derivata, non tamen particula Divinæ substantiæ, sed habens singularem cum Natura Divina similitudinem et convenientiam, tribuitque animæ quoddam esse sanctum supernaturale, stabile, &c. per modum propensi habitûs inclinaus ad actus supernaturales.

III. Nota, quòd non sit de fide gratiam habitualem esse habitum, sed de fide est, quòd sit aliquid creatum.

Non obstat tamen, quò minus hæc gratia sit habitus, quòd ipsa non videatur operativa, quia non omnes habitus proximè sunt operativi, prout etiam est habitus fidei in parvulo baptizato.

Gratia hæc vocatur sanctificans vel justificans formaliter, et ex hac dicitur homo justus, sanctus, filius Dei adoptivus, et ex privatione ejus dicitur injustus et peccator.

An gratia sanctificans idem est realiter cum charitate? R. Certum est, illa duo inter se esse valdè connexa, ita ut habens gratiam sanctificantem, habeat etiam charitatem, et omnes virtutes infusas ei connexas.

IV. Ad quæstionem respondet Estius cum multis affirmative; sed Sylvius cum S. Th. dicit, habitus illos esse realiter distinctos; quia per gratiam datur esse quoddam divinum et supernaturale: charitas verò disponit hominem ad operationes supernaturales, adeoque supponit hominem in esse supernaturali constitutum.

Quodnam est subjectum gratiæ habitualis ?

V. R. Juxta Estium gratia habitualis sicut charitas subjectatur in voluntate, sed juxta Sylvium subjectum gratiæ habitualis est ipsa animæ essentia.

Quid est gratia actualis?

VI. R. Est divinum quoddam auxilium supernaturale transiens, movens ad salutaria cognoscendum, volendum vel agendum.

Hæc gratia quatenùs movet intellectum, consistit in quadam ipsius illuminatione seu illustratione: quatenùs movet voluntatem, communiter constituitur in quadam delectatione immediatè immissa à Deo, quæ delectatio juxta quosdam est deliberata, juxta alios indeliberata, post se trahens deliberatam, et hæc deliberata trahit opus.

VII. Gratia actualis subjectum sunt potentiæ intellectûs et voluntatis, quæ sunt duæ potentiæ spirituales operantes, quarum utraque, saltem in hoc statu naturæ lapsæ, auxilio supernaturali juvari debet ad actus supernaturales; ita ut non sufficiat sola gratia intellectûs, sed insuper requiratur gratia voluntatis.

N. 4. DE NECESSITATE GRATIÆ AD OPUS

SALUTARE.

S. Thom. 1. 2.

quæst. 109.

I. Gratia actualis necessaria est ad opus salutare. II. Quale est opus fidei, &c. III. Etiam justis.

AN et quænam gratia necessaria est ad opus bonum salutare?

1. R. Gratia actualis est absolutè necessaria ad omne opus salutare: hæc veritas de fide est contra Pelagium, negantem gratiæ necessitatem, cujus errores, tum etiam aliorum, in fine hujus Tractatûs referentur.

Probatur autem hæc veritas ex 2. ad Corinth. cap. 3. v. 5. "Non quod sufficientes simus cogitare aliquid à no"bis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est." Item ad Philipp. cap. 2. v. 13. "Deus est, qui operatur "in vobis et velle et perficere;" et Joan. c. 15. v. 5. dicit Christus: "Sine me nihil potestis facere."

Probatur à ratione: Ordo supernaturalis excedit vires naturales: ergo pro opere ordinis supernaturalis requir untur vires excedentes vires naturales, hoc est, auxilium supernaturale proportionatum, seu gratia.

Deinde impossibile est homini facere opus naturale bonum sine concursu Dei naturali: ergo non potest homo facere opus supernaturale sine auxilio supernaturali seu gratia actuali, cùm nullus actus excedat proportionem principii activi.

Quænam opera dicuntur salutaria?

R. Nego conseq. Sensus est, quòd justus non peccet, nec peccare possit, quatenùs est justus, seu inquantùm agit ex Dei gratia, per quam justus est. Vel juxta S. Aug. sensus est, quòd, qui natus est ex Deo nativitate consummatâ et perfecta in Patria, non possit peccare.

Obj. II. Potest justus vitare singula venialia: ergo omnia. Probatur conseq. quia si vitaret singula, vitaret omnia; atqui potest vitare singula: ergo potest vitare omnia.

R. Nego conseq. Vitium enim est in argumento, quòd procedatur à speciebus sive singulis peccatis collectivè sumptis in assumpto probationis, dum dicitur: “si vitaret "singula," nempe collectivè, ad eadem peccata distributivè seu divisivè sumpta in minori; nam dum dicitur: "potest "vitare singula," intelligitur de singulis divisivè, non collectivè sumptis.

III. Unde nota,quòd vitare omnia importet majorem difficultatem, quàm vitare singula seorsim, propter multiplices tentationes, et infirmitatem naturæ circa omnia in confuso, non circa singula seorsim, ut dictum est: proinde dicendum, quòd Deus præcipiat vitare omnia venialia, inquantùm prohibet singula; non verò aliquo præcepto distincto à præcepto singulorum: item quòd homo omnia libere committat, quatenùs singula liberè committit, non autem liber est quoad collectionem omnium; ferè sicut Christus dixit Matthæi cap. 18. v. 7. "Necesse est, ut veniant scanda"la," necessitate scilicet vaga, generali et indeterminata, quæ in nullum cadit determinatè peccatum, unde fit, quòd qui scandalum præbet, liberè ac adeo culpabiliter agat.

IV. Quæstio superest, de quibus venialibus supra dicta intelligi debeant, cùm ratio S. Thom, allegata manifestè tantùm agat de venialibus ex subreptione. Quidam dicunt, hominem justum posse vitare omnia venialia plenè deliberata: Sylvius tamen cum variis negat, si intelligatur de toto vitæ tempore vel admodum longo, ob multitudinem tentationum et occasionum peccandi.

Quare superiùs dictum est, quòd non possimus vitare omnia venialia notabili tempore?

R. Quia per breve tempus potest homo esse sine omni peccato veniali: quantum autem illud sit, est prorsus incertum: Sylvius existimat probabile esse, quòd in timore Dei vigilans possit ad unum diem vel aliquandò diutius esse sine omni veniali.

Dices: Prov. cap. 24. v. 16. dicitur "Septies in die "cadit justus:" ergo non potest vitare omnia venialia per unum diem.

R. Nego conseq.: nam illæ voces "in die" nec in Hebræo, nec apud 70. nec in Latinis emendationibus leguntur: unde et vulgata nostra legit: "Septies cadit justus "et resurget:" et quidem S. Aug. hunc locum non de peccatis, sed de tribulationibus intelligit.

Quinam habuerunt privilegium speciale vitandi omnia peccata venialia collectivè sumpta per totam vitam, vel longo tempore ?

V. R. Patet ex Trid. ante citato: quòd privilegium illud vitandi per totam vitam omnia venialia, concessum fuerit Divæ Virgini Mariæ per donum confirmationis in gratia.

Pauci idem privilegium extendunt ad Jeremiam et Joannem Baptistam, sed veriùs negatur, ne sine urgenti causa fiat exceptio à generalibus Scripturæ Sacræ et Conciliorum locutionibus.

Non tamen simul negandum est, quòd datum fuerit quibusdam Sanctis speciale privilegium seu gratiæ auxilium ad vitanda omnia venialia in determinata quadam materia, sive circa determinatam aliquam virtutem: sic de Joanne Baptista dicitur, quòd nunquam peccaverit venialiter in sermone, de S. Josepho admitti potest, quòd nunquam pec. caverit venialiter contra virtutem castitatis.

N. 12. DE PERSEVERANTIA.

S. Thom. 1. 2. quæst. 109. art. 10.

I. Perseverantia II. Propriè dicta. III. Ad hanc requiritur speciale auxilium. IV. Undenam incipiat. V. Justi possunt perseverare. VI. Licèt donum perseverantiæ non habeant. VII. Quod differt à Confirmatione in gratia.

I. PERSEVERANTIA, de qua hìc, non est habitus mentis, quo quis firmiter in virtute stare proponit, quique in justificatione infunditur: nam ille omnibus justis est communis, sed hic agitur de perseverantia, quâ quis usque ad finem vitæ in gratia sanctificante perseverat, vocaturque donum finalis perseverantiæ.

II. Igitur donum finalis perseverantiæ definiri potest : beneficium Dei, seu gratuita Dei operatio, quæ præstat, ut homo in gratia sanctificante moriatur.

Unde non est habitus; sed formaliter significat specialem dispositionem divinæ providentiæ, quâ gratia sanctificans cum mortis instanti conjungitur.

An ad finalem perseverantiam requiritur speciale Dei auxilium ?

III. R. Affirmativè; idque de fide est: probatur ex Trid. Sess. 6. can. 22. "Si quis dixerit justificatum vel "sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare "posse, vel cum eo non posse, anathema sit."

Auxilium hoc speciale, quod ad finalem perseverantiam requiritur, varia complectitur, prout Deus variè disponit: v. g. uni accelerando mortem, ne cadat, alteri prorogando vitam, ut reviviscat, alii subtrahendo vel temperando tentationes, alii in tentationibus vires augendo, ita ut tandem ex hac vita eripiatur, dum gratia sanctificante est instructus. Undenam initium doni perseverantiæ sumitur?

IV. R. Illud non semper incipit à prima justificatione: sed ab illa, ex qua justus non est casurus, et quam usque ad mortem retinebit,

An dici potest, quòd justi non prædestinati perseverare possint finaliter si velint?

V. R. Affirmativè: habent enim gratiam sufficientem, ut maneant in justitia.

Obj. I. Non est in eorum potestate habere donum finalis perseverantiæ: ergo non possunt perseverare.

VI. R. Nego conseq. nam sufficit, quòd hoc donum sit in potestate Dei, qui illud voluntate antecedente nemini denegat: isti justi quidem non perseverabunt, sed hoc ex defectu ipsorum, quia non volent; habent enim gratiam sufficientem, quâ possunt tum orare, tum alia bona opera facere si autem gratiâ illâ bene uterentur, Deus ulteriora daret ad perseverandum auxilia.

:

Obj. II. Ergo Deus debet expectare occasionem, ut illi justi non prædestinati moriantur extra statum gratiæ.

R. Nego sequelam: nam illi inter tot tentationes suâ infirmitate deficient, et non volent perseverare usque ad

instans mortis.

An donum confirmationis in gratia idem est ac donum finalis perseverantiæ ?

VII. R. Negativè; nam prius est beneficium Dei, quo homo per gratias interiores et protectionem Dei externam. ita stabilitur in gratia, ut eâ excidere difficulter possit, et sit quasi impeccabilis; posterius autem, manente potentia peccandi, dat tantùm non peccare mortaliter usque ad

mortem.

Prius donum habent animæ in purgatorio et habuit Diva Virgo semper, tam quoad venialia quàm mortalia; item illud Apostoli habuerunt post Pentecosten, quoad mortalia :

« PoprzedniaDalej »