Obrazy na stronie
PDF
ePub

IV. Sequitur in definitione: "quâ nullus malè utitur;" quo significatur, quòd virtus non possit esse principium elicitivum actûs mali, seu quòd actus virtutis non possit esse malus: potest tamen aliquis virtute malè uti, tanquam objecto, seu materiâ circa quam: v. g. odio habendo virtutem, vel de ea, ejusve actibus superbiendo: aliter igitur rectè vivitur per virtutem, quàm v. g. per ingenium, artem, &c. quæ possunt esse principia et instrumenta tam mali quàm boni usûs.

N. 2. DE DIVISIONE VIRTUTUM.

I. Divisio virtutis. II. In naturalem. III. Et supernaturalem. IV. In infusam. V. Per se et per accidens, et acquisitam. VI. In Theologicam. VII. Et moralem. VIII. Quæ dividitur in quatuor Cardinales. IX. In formatam. X. Et informem.

QUOMODO dividitur virtus?

I. R Dividitur 1°. in virtutem naturalem, quæ ́etiam humana et Philosophica dicitur; et in virtutem supernaturalem, quæ etiam Christiana vocatur.

29. In virtutem infusam et acquisitam.

3o. Virtus infusa subdividitur in infusam per se et infusam per accidens.

4°. Dividitur in virtutem theologicam, moralem et intellectualem.

50. Dividitur in formatam et informem, seu in perfectam et imperfectam.

Quæ virtus dicitur naturalis, quæ supernaturalis?

II. R. Naturalis est, quæ inclinat hominem ad actus bonos merè ut rationi naturali conformes, sistendo in illa conformitate actûs ad rationem naturalem: sic v. g. jejunium à ratione naturali directum ad corporis sanitatem, est actus virtutis temperantiæ naturalis: tales virtutes reperiuntur etiam in gentilibus et hæreticis, qui ex dictamine rectæ rationis sunt misericordes, sobrii, &c.

III. Virtus supernaturalis illa est, quæ dirigit et perficit hominem secundùm regulam et ordinem supernaturalem, qualis est v. g. virtus theologica.

Quid est virtus infusa, quid acquisita?

:

IV. R. Virtus infusa dicitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur intellige "sine nobis" ut causis efficientibus; non tamen semper "sine nobis" consentientibus,

vel per auxilium gratiæ nos disponentibus, aut etiam merentibus. Virtutes supernaturales necessariò sunt infusæ.

V. Dicitur infusa per se, si aliter quàm à Deo infundente haberi non possit: si etiam alià ratione haberi possit, dicitur infusa "per accidens."

Virtus acquisita nuncupatur, quæ per actus nostros efficienter producitur in nobis: tales sunt virtutes naturales: nihil tamen implicat, virtutem naturalem etiam infundi à Deo; et tali casu esset infusa per accidens.

Quid est virtus theologica?

VI. R. Est illa, quæ pro objecto formali et naturali primario habet Deum: triplex est, scilicet Fides, Spes et Charitas.

Quid est virtus moralis?

VII. R. Definiri potest, habitus inclinans ad operationes humanas rectæ rationi consentaneas.

VIII. Dividitur præcipuè in quatuor virtutes cardinales, prudentiam scilicet, justitiam, fortitudinem et temperan

tiam.

Qure hæc virtutes vocantur cardinales?

R. Dicuntur cardinales similitudine ductâ à cardine, eò quòd in his virtutibus velut in cardinibus tota humanæ vitæ probitas et honestas vertatur; atque ad has veluti principales, morales cæteræ reducuntur.

Virtus intellectualis est, quæ residet in intellectu, ut Fides, &c.

Quid est virtus perfecta, seu formata?

IX. R. Est illa, quæ cum charitate habituali conjungitur; quia charitas est forma, finis et perfectio cæterarum virtutum.

X. Virtus dicitur informis, quæ est in subjecto charitate habituali destituto, seu existente in peccato mortali.

N. 3. DE DONIS, BEATITUDINIBUS ET FRUC-
TIBUS SPIRITUS SANCTI.

I. Dona Spiritûs S. II. Sunt septem. III. Beatitudines
Evangelica. IV. Sunt octo. V. Fructus Spiritûs

Sancti. VI. Numerantur duodecim.

QUID est domum Spiritûs Sancti ?

1. R. Est habitus supernaturalis justorum mentibus inditus, quo homo bene disponitur ad actus excellentiores et extraordinarios.

1

Ex definitione patet, quomodò donum Spiritûs Sancti virtute distingui possit.

Quot sunt dona Spiritûs Sancti?

II. R. Isaïæ cap. 11. V. 2. numerantur septem: donum sapientiæ, donum intellectûs, consilii, fortitudinis, scientiæ, pietatis et timoris Domini.

Quid intelligitur per beatitudines Evangelicas?

III. R. Sunt opera quædam eximia virtutum ac donorum, peculiari ratione ad beatitudinem adipiscendam conducentia.

Quare illa opera vocantur beatitudines?

R. Vocantur beatitudines per metonymiam; quia continent causam et meritum beatitudinis, sicque nos beatos faciunt in spe.

[ocr errors]

Quot sunt beatitudines?

IV. R. Sunt octo, quas tradit Christus Matth. c. 5. V. 3. et seq. "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum Cœlorum, &c." Lucæ cap. 6. tantùm numerantur quatuor; sed in illis quatuor istæ octo sunt, dicit S. Ambrosius.

Quid sunt fructus Spiritûs Sancti ?

V. R. Sunt opera bona per gratiam facta, habentia peculiarem delectationis spiritualis rationem.

Differunt à virtutibus et donis; quia hæc sunt habitus : fructus autem Spiritûs Sancti sunt actus.

Quot sunt fructus Spiritûs Sancti ?

VI. R. Ab Apost. ad Galatas cap. 5. V. 22. numerantur duodecim, scilicet charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia et castitas.

Nota, quòd nomina virtutum hic expressa, sumenda sint pro actibus earumdem.

N. 4. DE SUBJECTO ET OBJECTO VIRTUTUM.

IV.

I. Subjectum Virtutis. II. Proximum sunt potentia animæ. III. Actus Virtutis elicitus et imperatus. Objectum Virtutis duplex: materiale. V. Et formale. VI. Distinctio virtutum.

QUODNAM est subjectum virtutis ?

I. R. Subjectum proximum est illa potentia animæ, à qua actus certæ virtuti proprii eliciuntur: sic v. g. subjectum fidei est intellectus.

Quænam potentiæ hic intelliguntur ?

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ex definitione patet, quomodò donum Spiritûs Sancti virtute distingui possit.

Quot sunt dona Spiritûs Sancti?

II. R. Isaïæ cap. 11. V. 2. numerantur septem: donum sapientiæ, donum intellectûs, consilii, fortitudinis, scientiæ, pietatis et timoris Domini.

Quid intelligitur per beatitudines Evangelicas?

III. R. Sunt opera quædam eximia virtutum ac donorum, peculiari ratione ad beatitudinem adipiscendam conducentia.

Quare illa opera vocantur beatitudines ?

R. Vocantur beatitudines per metonymiam; quia continent causam et meritum beatitudinis, sicque nos beatos faciunt in spe.

Quot sunt beatitudines?

IV. R. Sunt octo, quas tradit Christus Matth. c. 5. V. 3. et seq. "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est "Regnum Cœlorum, &c." Lucæ cap. 6. tantùm numerantur quatuor; sed in illis quatuor istæ octo sunt, dicit S. Ambrosius.

Quid sunt fructus Spiritûs Sancti ?

V. R. Sunt opera bona per gratiam facta, habentia peculiarem delectationis spiritualis rationem.

Differunt à virtutibus et donis ; quia hæc sunt habitus: fructus autem Spiritûs Sancti sunt actus.

Quot sunt fructus Spiritûs Sancti ?

VI. R. Ab Apost. ad Galatas cap. 5. V. 22. numerantur duodecim, scilicet charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia et castitas.

Nota, quòd nomina virtutum hic expressa, sumenda sint pro actibus earumdem.

N. 4. DE SUBJECTO ET OBJECTO VIRTUTUM.

I. Subjectum Virtutis. II. Proximum sunt potentiæ animæ. III. Actus Virtutis elicitus et imperatus. IV. Objectum Virtutis duplex: materiale. V. Et formale. VI. Distinctio virtutum.

QUODNAM est subjectum virtutis ?

I. R. Subjectum proximum est illa potentia animæ, à qua actus certæ virtuti proprii eliciuntur: sic v. g. subjectum fidei est intellectus.

Quænam potentiæ hic intelliguntur ?

« PoprzedniaDalej »