Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ex definitione patet, quomodò donum Spiritûs Saneti virtute distingui possit.

Quot sant dona Spiritûs Sancti?

II. R. Isaïæ cap. 11, V. 2. numerantur septem : donum sapientiæ, donum intellectûs, consilii, fortitudinis, scientiæ, pietatis et timoris Domini.

Quid intelligitur per beatitudines Evangelicas ?

III. R. Sunt opera quædam eximia virtutum ac donorum, peculiari ratione ad beatitudinem adipiscendam conducen

tia.

Quare illa opera vocantur beatitudines ? · R. Vocantur beatitudines per metonymiam ; quia continent causam et meritum beatitudinis, sicque nos beatos faciunt in spe.

Quot sunt beatitudines ?

IV. R. Sunt octo, quas tradit Christus Matth. c. 5. V. 3. et seq. “Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est “ Regnum Cælorum, &c.” Lucæ cap. 6. tantùm numerantur quatuor; sed in illis quatuor istæ octo sunt, dicit S. Ambrosius. Quid sunt fructus Spiritûs Sancti ?

V. R. Sunt opera bona per gratiam facta, habentia peculiarem delectationis spiritualis rationem.

Differunt à virtutibus et donis ; quia hæc sunt habitus : : fructus autem Spiritûs Sancti sunt actus.

Quot sunt fructus Spiritûs Sancti ? . VI. R. Ab Apost. ad Galatas cap. 5. V. 22. numerantur duodecim, scilicet charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia et castitas.

Nota, quòd nomina virtutum hic expressa, sumenda sint pro actibus earumdem.

N. 4. DE SUBJECTO ET OBJECTO VIRTUTUM.

1. Subjectum Virtutis. II. Proximum sunt potentiæ

arimæ. III. Actus Virtutis elicitus et imperatus. IV. Objectum Virtutis duplex : materiale. V. Et formale. Vi. Distinctio virtutum.

QUODNAM est subjectum virtutis ?

I. R. Subjectum proximum est illa potentia animæ, à qua actus certæ virtuti proprii eliciuntur : sic v. g. subjectum fidei est intellectus.

Quænam potentiæ hic intelliguntur?

[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ex definitione patet, quomodò donum Spiritûs Sancti virtute distingui possit.

Quot sant dona Spiritûs Sancti?

II. R. Isaïæ cap. 1l. V. 2. numerantur septem : donum sapientiæ, donum intellectûs, consilii, fortitudinis, scientiæ, pietatis et timoris Domini.

Quid intelligitur per beatitudines Evangelicas ?

III. R. Sunt opera quædam eximia virtutum ac donorum, peculiari ratione ad beatitudinem adipiscendam conducentia.

Quare illa opera vocantur beatitudines ? · R. Vocantur beatitudines per metonymiam ; quia conti. nent causam et meritum beatitudinis, sicque nos beatos faciunt in spe.

Quot sunt beatitudines ?

IV. R. Sunt octo, quas tradit Christus Matth. c. 5. V. 3. et seq. “Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est “ Regnum Cælorum, &c.” Lucæ cap. 6. tantùm numerantur quatuor; sed in illis quatuor istæ octo sunt, dicit S. Ambrosius. Quid sunt fructus Spiritûs Sancti ?

V. R. Sunt opera bona per gratiam facta, habentia peculiarem delectationis spiritualis rationem.

Differunt à virtutibus et donis ; quia hæc sunt habitus : : fructus autem Spiritûs Sancti sunt actus.

Quot sunt fructus Spiritûs Sancti ? · VI. R. Ab Apost. ad Galatas cap. 5. V. 22. numerantur duodecim, scilicet charitas, gaudiam, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia et castitas.

Nota, quòd nomina virtutum hic expressa, sumenda sint pro actibus earumdem.

N. 4. DE SUBJECTO ET OBJECTO VIRTUTUM.

I. Subjectum Virtutis. II. Proximum sunt potentia

arimæ. III. Actus Virtutis elicitus et imperatus. IV. Objectum Virtutis duplex : materiale. V. Et formale. Vi. Distinctio virtutum.

QUODNAM est subjectum virtutis ?

I. R. Subjectum proximum est illa potentia animæ, à qua actus certæ virtuti proprii eliciuntur : sic v. g. subjectum fidei est intellectus.

Quænam potentiæ hic intelliguntur?

II. R. Præcipuè intellectus et voluntas : appetitus sensitivus non est subjectum virtutum, nisi earum quæ versantur circa passiones moderandas ; et quidem earum non nisi participativè, in quantùm scilicet natus est obedire imperio rationis.

III. Hâc occasione hìc nota, actum virtutis alium esse elicitum, alium imperatum : elicitus dicitur, qui immediatè ab illa virtute procedit; imperatus, qui à certa virtute producitur ex imperio vel desiderio alterius virtutis.

Sic actus, quo quis temperanter vivit, ut unicuique suum reddere possit, est actus elicitus temperantiæ et virtutis justitiæ imperatus.

Quid est objectum virtutis ?
IV. R. Est duplex, materiale et formale.

Objectum materiale est id, circa quod virtus versatur, v. g. objectum materiale fidei sunt revelata à Deo.

V. Objectum formale est ratio, sub qua et propter quam virtus versatur circa objectum suum materiale : sic objectum formale fidei est prima veritas Dei revelantis.

Undenam petenda distinctio virtutum inter se ?

VI. R. Principaliter ex earum objecto formali; unde illæ virtutes, quæ habent objecta formalia distincta, sunt specie distinctæ inter se : sic virtutes theologicæ inter se distinguuntur ; quia earum objecta formalia sunt inter se distincta. .

N. 5. DE MEDIO VIRTUTUM.

S. Thom. 1. 2. quæst. 64.

I. Medium virtutis. II. Est duplex. III. Rationis.

IV. Et rei. V. Virtutes Theologica per se non consistunt in medio. VI. Sed tantùm per accidens. VII. Idem est de virtute religionis.

QUID intelligitur per medium virtutis ?

I. R. Mediocritas rectæ rationi consentanea, seu mensura virtutis, quâ ab ea excluditur excessus et defectus : ita v.g. virtus liberalitatis media est inter excessum, scilicet prodigalitatem, et defectum, nimirùm avaritiam.

Quotuplex est medium virtutis ?
II. R. Est duplex, scilicet medium rationis, et medium

rei.

III. Medium rationis est, quod recta ratio determinat respectivè ad personam operantem, aliasque circumstantias. IV. Medium rei est, quod respicit æqualitatem rei au rem : tale medium habet justitia commutativa ; illa enim sola spectat æqualitatem rei ad rem, ut cuique, sive diviti, sivi pauperi, quod suum est tribuatur. .

Medium aliarum virtutum moralium est medium rationis; respiciunt enim qualitatem personæ, loci, temporis, &c. patet in temperantia ; quænam enim quantitas et qualitas alimenti sit rectæ rationi commensurata, non potest determinari, nisi habito respectu ad qualitates personæ, aliasque circumstantias.

An omnes virtutes consistunt in medio ?

V. R. cum. S. Thom. quæst. cit. art. 4, quòd virtutes, theologicæ per se, sive si considerentur ex parte objecti secundùm se, non consistant in medio : ratio est, quòi virtutes theologicæ habeant mensuram increatam, scilicet Deum, respectu cujus, utpote infiniti, nequit dari excessus ; ita ut credendo, sperando, diligendo, quantùm possumus, semper adhuc deficiamus à mensura condigna Deo ; non minùs, quàm insufficientes sumus ad condignum Dei cultum exhibendum, secundùm id, quod canit Ecclesia in Hymno venerabilis Sacramenti : " Quantùm potes, tantùm aude : “ quia major omni laude, nec laudare sufficis :" VI. ex parte tamen nostra, sive per accidens, ac etiam ex parte objecti naturalis secundarii, virtutes theologicæ possunt dici consistere in medio ; quia licèt non possimus ferri in Deum, quantùm ratio debiti condigni Deo exigit, debemus tamen ferri in ipsum secundùm mensurara conditionis; et sic ita sperare debemus, ut spes nostra media sit inter præsumptionem et desperationem.

VII. Virtus religionis, ut patet ex verbis Hymni supra citati, ex parte objecti secundùm se etiam non consistit in medio : ex parte tamen operantis, modi, &c. medium tenere debet: simile est de virtute pænitentiæ.

Cæteræ autem virtutes, tam ad nos ipsos, quàm ad proxi. mum, consistunt in medio etiam ex parte objecti secundùm

se.

N. 6. DE ACQUISITIONE, AMISSIONE, ET DU. :

RATIONE VIRTUTUM.

I. Virtutes acquiruntur dupliciter. II. Per infusionem.

III. Per exercitium. IV. Amittuntur dupliciter. V. Directè. VI. Et indirectè. VII. Quæ virtutes maneant in beatis. VIII. Quæ in Purgatorio. IX. Quæ virtutes possunt minui, &c. .

« PoprzedniaDalej »