Obrazy na stronie
PDF
ePub

R. Quia in furto injustitia evidentiùs patet.

Quid sibi volunt hæc verba Prov. cap. 20. V. 10. "Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abo"minabile est apud Deum ?"

R. Qui utitur alio pondere et mensura minore in vendendo et alio majore in emendo, facit rem abominabilem apud Deum, tum ob dolum et continuum peccandi animum, tum quòd per talem injustitiam humana societas destruitur.

N. 93. DE OCTAVO, NONO, ET DECIMO PRÆCEPTO DECALOGI.

I. Octavum præceptum II. Prohibet judicii et| linguæ peccata. III. Nonum præceptum IV. Prohibet peo cata interna carnis. V. Decimum vitat affectum furti. VI. Ad quod præceptum pertineat ebrietas.

QUODNAM est octavum præceptum ?

I. R. "Non loqueris contra proximum tuum falsum "testimonium."

Quid illo Præcepto prohibetur?

II. R. Falsum testimonium et omnis perversio publici judicii, omne mendacium et animi duplicitas, calumnia, judicium temerarium, &c.

Reduci huc possunt peccata linguæ, qualia sunt adulatio, detractio, convicium, susurratio, &c. tametsi pleraque horum ad aliud Præceptum reduci possint.

Præcipitur hoc Præcepto veracitas et cordis simplicitas.
Assigna nonum Præceptum?

III. R. "Non concupisces uxorem proximi tui.”
Quid illo prohibetur?

IV. R. Omne peccatum internum contra castitatem, ut sunt voluntas, desiderium, delectatio morosa: quod enim sexto Præcepto prohibetur in opere, illud hic prohibetur in affectu.

V. Simili modo decimum Præceptum: "Non concupisces "domum, &c. proximi tui," correspondet septimo Præcepto, et quæ opera illic prohibentur, eorumdem hic prohibetur affectus.

Quare non ponuntur præcepta specialia prohibentia concupiscentiam homicidii et falsi testimonii, sicut ponuntur prohibentia concupiscentiam carnis et rerum temporalium? R. Quia delectatio carnis et utilitas divitiarum sunt magis appetibiles et homini quasi naturales, quo fit, ut à multis

peccata non reputentur: sed homicidii et falsi testimonii cogitatio horrorem potiùs ingerit, quàm delectationem. Quonam decalogi præcepto prohibetur ebrietas ?

VI. R. Estius eam reducit vel ad sextum ob delectationem sensualem, vel ad quintum, quia privat hominem ratione, vitam abbreviat, et ad homicidium disponit.

2o. Alii dicunt, ebrietatem esse contra omnia præcepta ; quia ex ea nata sunt sequi omnia peccata.

3o. Dici potest, eam non debere reduci ad aliquod speciale præceptum Decalogi; quia est peccatum contra seipsum.

Quare in Decalogo non ponitur præceptum diligendi seipsum?

R.1°. Quia quisque naturaliter satis inclinatur ad amorem suî ipsius.

2°. Quia præceptum amoris proximi denotat obligationem diligendi seipsum, cùm proximus diligi debeat, sicut seipsum quis diligeret.

3o. In amore Dei tanquam in causa continetur amor suî,

N. 94. DE LEGE NOVA.

S. Th. 1. 2. quæst. 107.

I. Lex nova. II. Ejus formale et materiale. III. Ad eam pertinent Consilia Evangelica. IV. Triplicia ejus præcepta.

Quid est lex nova ?

I. R. Est lex divina data à Christo Legislatore universi orbis hominibus.

Lex nova est tota illa ordinatio, doctrina et disciplina, quam Christus partim ante, partim post mortem suam instituit et præscripsit.

Dicitur lex nova," vel quia nova est respectu legis veteris, vel quia hominem renovat per gratiam. Vocatur etiam lex fidei, lex gratiæ, lex libertatis, lex Evangelica, et novum Testamentum.

II. Formale et principale legis novæ est gratia et charitas, materiale et secundarium sunt præcepta et alia à Christo ordinata: hinc lex nova essentialiter non consistit in Litera scripta; nam extitit aliquot annis ante scriptum Evangelium, et scripta dicitur in cordibus nostris ratione gratiæ et luminis fidei.

Sancti inspiratione et adjutorio posse Deum diligere sicut oportet; etenim Deum diligere sicut oportet, est Deum diligere ex motivo charitatis, et in ordine ad salutem æter

nam.

IV. R. 2°. Homo in statu naturæ lapsæ potest quidem Deum diligere ut auctorem naturalium ex solis naturæ viribus amore aliquo naturali et imbecilli, sie tamen, ut hic amor non possit esse super omnia.

V. Ratio prioris est, quòd vires naturales per peccatum non sint extinctæ, licèt læsæ sint et infirmatæ: quòd autem amor ille nequeat esse super omnia, probatur, quia amor Dei super omnia est actus perfectissimus hominis sani et integri: ergo ad eum pertingere non potest homo lapsus sine adjutorio gratiæ naturam sanante.

Probatur ulteriùs ab inconvenientiis: nam si homo viribus naturæ posset diligere Deum super omnia, legem sine gratia impleret; qui enim diligit, legem implevit, ad Rom. cap. 13. v. 8, et sic homo salvari posset sine gratia, quod falsum est, et ab errore Pelagii non recedit.

Obj. I. Potost homo sine gratia in statu naturæ lapsæ cognoscere Deum esse summum bonum, diligendum super omnia, idque solis naturæ viribus: ergo potest Deum diligere super omnia ex solis naturæ viribus; quia voluntas potest sequi judicium intellectûs.

R. Neg. conseq. et probationem; quia, ut ait S. Thom. art. 2. ad 3. multò graviùs homo vulneratus est in voluntate et appetitu boni, quàm in intellectu, seu cognititione veri; eò quòd peccatum proximè à voluntate procedat. sicque eam magis quàm cæteras potentias inficiat.

VI. Ad probationem dicendum, quòd voluntas non possit semper sequi judicium intellectûs, 1. dum judicium est tantùm speculativum, prout cognitio naturalis de diligendo Deo est speculativa: ad hoc enim ut voluntas aliquid velit, prærequiritur cognitio practica, quâ intellectus judicet, Deum hic et nunc super omnia esse diligendum.

2°. Si intercedat impedimentum utì est inclinatio naturæ corruptæ ad bona privata et affectus ad sensibilia, quæsuperari et deponi debent, ad hoc, ut Deus super omnia diligatur, non autem ad illud, ut Deus diligendus cognoscatur.. Obj. II. Potest homo solis naturæ viribus creaturam diligere super omnia: ergo etiam Deum,

Probatur consequentia: quia Deus est objectum magis amabile, quàm creatura: ergo, &c,

R. Neg. conseq. disparitas est, quòd amor Dei super omnia inveniat impedimenta, quæ non invenit amor crea

5°. Lex nova est universalis et necessaria pro omni gente, Matth. cap. 28. v. 19. dicente Christo: "Euntes "docete omnes gentes:" Lex vetus solùm erat pro populo Israëlitico.

Heb.

6o. Lex vetus data est ad tempus, lex nova usque ad consummationem sæculi perseverat: unde juxta Apost. ad 7. v. 24. 66 cap. Sempiternum habet Sacerdotium." 70. Lex vetus fuit umbra et figura, lex nova continet ipsam veritatem, ad Coloss. cap. 2. v. 17. "Umbra futu86 rorum, corpus autem Christi."

"Quod

8°. Lex vetus promisit temporalia, lex nova promittit bona æterna: hinc Apost. ad Heb. cap. 8, v. 6. "in melioribus repromissionibus sancitum est."

Bona temporalia infallibiliter accidebant observantibus legem veterem, spectando statum communem istius populi: quin etiam particularibus saltem ordinariè: unde dicit David Psalm 36. v. 25. "Junior fui, etenim senui: et non vidi "justum derelictum, nec semen ejus quærens panem;" quòd autem aliquibus in particulari, tametsi legem observantibus, interdum acciderent mala, hoc erat, vel quia jam erant spirituales effecti, quorum virtus erat exercenda et probanda, quique non ampliùs bona temporalia, sed mercedem intuebantur æternam: vel quia legis opera exteriùs. implentes cor totum habebant in temporalibus defixum et à Deo elongatum, ut docet S. Thom. I. 2. quæst. 99. art. 6. ad 3.

Quomodo subsistit, legem veterem non dedisse gratiam, cùm multi fuerint in ea Sancti, quales non potuerunt esse sine gratia?

[ocr errors]

II. R. Quia, quamvis lex vetus gratiam non daret, dabatur tamen gratia sub lege veteri, non vi legis veteris, sed vi legis novæ, cujus virtus per aliquam anticipationem ad legem veterem extendebatur ratione fidei in Christum venturum; per cujus mortem et merita postea realiter ponenda, sed ab eo oblata et à Patre ab æterno acceptata, homines in lege veteri gratiam sunt consecuti: ita ut homines justi, quâ tales, ad legem novam pertinerent: et hoc sensu dicitur Christus agnus occisus ab origine mundi. N. 96. DE TEMPORE OBLIGATIONIS LEGIS NOVE, ET CESSATIONE LEGIS VETERIS. S. Thom. 1. 2. quæst. 103. art. 3.

I. Lex nova cœpit obligare in Pentecoste. II. Successive in diversis regionibus. III. Quadraginta annis post

mortem Christi obligavit omnes. V. Sententia quorumdam.

IV. Lex vetus cessat.

QUANDONAM lex nova cœpit obligare?

I R. Incepit obligare in die Pentecostes; quia tunc Jerosolymis in urbe regia ac veluti metropoli, solemniter est promulgata præsentibus Judæis ex omni natione, quæ sub Coelo est: tunc enim "de Sion exivit lex et verbum Domini de Jerusalem." Isaiæ cap. 2. V. 3.

II. Sed, cùm promulgatio legis sufficiens postulet tantam temporis latitudinem, ut legis notitia ad totam communitatem moraliter possit devenire, lex nova non cœpit obligare eodem instanti pro toto terrarum orbe, sed successivè, prout promulgatio ad varias nationes humano modo potuit pervenire.

Primò itaque affecit Judæos Jerosolymis existentes, ac deinde, alios tum Judæos tum Gentiles toto orbe degentes. Quandonam lex nova fuit sufficienter promulgata?

III. R. Communiter creditur id fuisse circa tempus excidii Jerosolymitani per Titum, quadraginta circiter annis post mortem Salvatoris; tunc enim in omnem terram exiverat sonus prædicantium, adeo ut Lex nova tunc omnes homines obligaverit, fueritque necessaria necessitate medii ad salutem respectu omnium.

Igitur eam invincibiliter ignorantes salvari poterant usque ad excidium Jerosolymitanum; sed post excidium, eam licèt invincibiliter ignorantes salvari nullo pacto poterant, cùm esset necessitas medii.

Observa cum S. Thom. 1. 2. quæst. 106. art. 4. ad 4. prædicationem Evangelii posse dupliciter intelligi factam in universo mundo:

1°. Quantùm ad divulgationem notitia Christi, ita ut nullum regnum sit in mundo, quo rumor de Christo et de illis, quæ facta erant Jerosolymis, non pervenerit. Et hoc modo prædicatum fuit Evangelium ab ipso tempore Apostolorum, juxta illud ad Rom. cap. 10. v. 18. "terram exivit sonus eorum."

"In omnem

2o. Prædicatio potest intelligi facta toti mundo quoad effectum fidei susceptæ, ita ut in qualibet gente creditum fuerit Evangelio et fundata Ecclesia: hoc autem modo prædicatio non fuit facta tempore Apostolorum, sed sic Fides Catholica aliquando successivè in omni loco plantabitur, antequam veniat mundi consummatio. Ita S. Th. ex S. Augustino.

An lex vetus de facto cessat?

« PoprzedniaDalej »