Obrazy na stronie
PDF
ePub

III. R. Cum Catechismo Romano negativè; quia censetur homo ipse laborare per illa, cùm illa non sibi sed domino laborent: hoc distinctè expressum fuit Exodi cap. 20. V. 10. "Non facies omne opus in eo, tu et filius tuus "et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum et "advena."

Obj. Animalia non sunt apta sanctificare diem: ergo nec possunt profanare.

R. Illa animalia per seipsa diem Festum non profanant, sed ille, qui per ea laborat, cùm ipsi prohibitum sit per illa laborare.

Eâdem ratione prohibitum est laborare per molendinum, quod vento aut aquis agitur. Quædam tamen molitoribus

in decreto Illustrissimi Hovii permittuntur.

IV. Ex his patet, etiam illicitum esse, mandare perpetuo amenti, ut laboret serviliter; quia mandans per amentem, sicut per instrumentum aut per animal, laborare censeretur.

Nec obstat, licitum esse tali mandare, ut carnes edat die jejunii disparitas enim est, quòd mandans non censetur per amentem edere carnes, ita ut agat contra mortificationem propriæ carnis censeatur verò per amentem laborare.

Hinc etiam, ut observat Collet, non licet Ethnicum aut infidelem applicare ad opera servilia die Dominico vel Festo.

V. Nota, pro gravitate materiæ in strepitu judiciali non ita attendendum esse tempus, quàm qualitatem operis ; et idem est pro mercatu: atque ita si sit, v. g. publica venditio domûs, censebitur materia gravis.

N. 83. DE CAUSIS EXCUSANTIBUS OPERA

SERVILIA.

I.

Causæ excusantes II. Sunt necessitas. III. Et evitatio damni.

QUÆNAM sunt causæ, ob quas prædicta opera die Festo licitè exerceri possunt?

I. R. Solent assignari hæ quatuor: scilicet 1°. Necessitas, 2°. Pietas in Deum vel proximum, 3°. Consuetudo, et 4°. Dispensatio. Ad has quatuor reliquæ ab aliis assignatæ reduci possunt.

Quid intelligitur per necessitatem?

II. R. Intelligitur salus vel conservatio corporis proprii, vel alterius, aut boni communis.

Item conservatio rei aliàs perituræ, evitatio damni vel incommodi notabilis, &c. Hinc deduces sequentia :

1°. Excusantur medici et pharmacopolæ parantes medicinas pro infirmis, ex causa necessitatis proximi.

2o. Ob necessitatem aliquando licet molere et pinsere, utì latiùs videri potest in decreto Illustrissimi Hovii citato Numero 81. in quo etiam declaratur, quid liceat diebus Festis braxatoribus, lanionibus, aliisque opificibus.

3o. Excusantur servi et ancillæ pauperes, reficientes vestimenta sua, dum aliis diebus tempus non habent, nec habent quo mediante aliis reficienda tradant. Peccant interim eorum Domini, dum necessarium tempus non concedunt.

Notatur tamen practicè, necessitatem hanc partim pro. venire ex malitia et avaritia Dominorum, partim ex pigritia famulantium, qui ideo sæpè non omni culpâ vacant.

40. Pariformiter excusantur coqui parantes cibos die Festo: alii illos excusant propter consuetudinem, etiam dum parant cibos deliciarum et ad convivii superfluitatem. 50. Titulo necessitatis solent excusari conficientes vestes lugubres die Festo, si absolutè aliâ die confici nequeant. Item Fabriferrarii calceantes equos ob necessitatem itinerantium.

60. Ob necessitatem excusantur milites die Festo dimicantes, eaque omnia peragentes, quæ ad victoriam obtinendam congrua judicantur.

Quale damnum hìc comprehenditur sub necessitate?

III. R. Christus Matth. cap. 12. significat ovem aliudvè animal, si die Festo in foveam inciderit, eripi posse, idque ad damnum avertendum.

Sic licet laborare serviliter, dum opus inceptum sine damno notabili interrumpi nequit, utì v. g. contingit in confectione ferri, vitri, &c.

Ob eandem rationem licitum est laborare in messe vel vindemia, quando aliàs ex tempestate, pluviâ aut simili causa notabile damnum imminet.

Hoc tamen notato, quòd dum extraordinarius labor publicè fieri debet, oporteat petere licentiam ab Officiali Episcopi, vel in locis remotioribus ab Archipresbytero districtùs, aut à Pastore loci, qui in illis casibus ex consuetudine, ait Bonacina cum aliis, dispensant : debetque hæc licentia declarari seu notificari Officiali Regio ejusdem loci, ne ille, eos mulctando, actus juris inutiles faciat. Eadem licentia pro labore occulto petitur, quando causa excusans non est evidens, ut tunc valeat per modum dispensationis.

peccata non reputentur: sed homicidii et falsi testimonii cogitatio horrorem potiùs ingerit, quàm delectationem. Quonam decalogi præcepto prohibetur ebrietas ?

VI. R. Estius eam reducit vel ad sextum ob delectationem sensualem, vel ad quintum, quia privat hominem ratione, vitam abbreviat, et ad homicidium disponit.

2o. Alii dicunt, ebrietatem esse contra omnia præcepta ; quia ex ea nata sunt sequi omnia peccata.

3o. Dici potest, eam non debere reduci ad aliquod speciale præceptum Decalogi; quia est peccatum contra seipsum.

Quare in Decalogo non ponitur præceptum diligendi seipsum?

R.1°. Quia quisque naturaliter satis inclinatur ad amorem sui ipsius.

20. Quia præceptum amoris proximi denotat obligationem diligendi seipsum, cùm proximus diligi debeat, sicut seipsum quis diligeret.

3o. In amore Dei tanquam in causa continetur amor suî,

N. 94. DE LEGE NOVA.

S. Th. 1. 2. quæst. 107.

I. Lex nova. II. Ejus formale et materiale. III. Ad eam pertinent Consilia Evangelica. IV. Triplicia ejus præcepta.

Quid est lex nova ?

I. R. Est lex divina data à Christo Legislatore universi orbis hominibus.

Lex nova est tota illa ordinatio, doctrina et disciplina, quam Christus partim ante, partim post mortem suam instituit et præscripsit.

Dicitur lex nova," vel quia nova est respectu legis veteris, vel quia hominem renovat per gratiam. Vocatur etiam lex fidei, lex gratiæ, lex libertatis, lex Evangelica, et novum Testamentum.

II. Formale et principale legis novæ est gratia et charitas, materiale et secundarium sunt præcepta et alia à Christo ordinata: hinc lex nova essentialiter non consistit in Litera scripta; nam extitit aliquot annis ante scriptum Evangelium, et scripta dicitur in cordibus nostris ratione gratiæ et luminis fidei.

N. 84. DE TITULO PIETATIS EXCUSANTE.

I. Excusat pietas in Deum et proximum.

QUID intelligitur per titulum pietatis, ob quem licet serviliter operari die Festo?

I. R. Intelligitur pietas in Deum sive Cultus Divinus, et pietas in proximum sive opus charitatis.

[ocr errors]

Hinc licet die Festo adferre necessaria ad Sacrificium, pulsare companas, deferre crucem et Imagines, ornare Altaria, &c. ita Catechismus Romanus adducens sententiam Christi Domini Matth. cap. 12. V. 5. “Sacerdotes in Templo Sabbatum violant, et sine crimine sunt:" hoc est, Sacerdotes faciunt in Templo opera laboriosa mactando animalia ad Sacrificium, ea excoriando, ligna componendo, &c. et sic secundùm externam apparentiam videntur violare Sabbatum; nam si opera illa non fierent ex pietate in Denm, Sabbatum violarent.

Obj. Non licet die Festo ædificare Templa, conficere calices, &c. ergo pietas non excusat.

R. Neg. conseq. Ratio est, quòd opera hæc principaliter sunt servilia mechanica, quæ remotè tantùm et præsuppositivè ad cultum Dei se habent.

Pro quo nota, alia esse opera pietatis "de se," prout sepelire mortuos, servire infirmis, &c. et hæc semper licent: alia sunt opera pietatis tantùm per accidens et remotè, quatenùs ad pietatem ordinantur, ut Domos Religiosas, Templa, Calices fabricare, &c. et hæc non sunt licita, nisi alia ratio accedat: quia observatio Festi est opus Religionis per se et in præcepto, adeoque præferri debet operibus pietatis per accidens et liberis.

An licet pro alio laborare gratis, v. g. terram fodere, metere grana, &c. cùm hæc sint opera charitatis?

R. Neg. nisi concurrat causa necessitatis; quia similia sunt opera principaliter servilia, et tantùm per accidens charitatis, scilicet ex intentione operantis: opera autem per accidens charitatis non sunt licita, nisi adsit alia ratio: et sic in necessitate potest quis alium adjuvare, introducere messem, &c. etiamsi inde lucrum perciperet.

An licet laborare die Festo eo fine, ut lucrum detur pauperibus vel Ecclesiæ ?

R. Negativè; quia non est necessitas dandi eleemosynam, nisi ex illis, quæ servatis Ecclesiæ præceptis superflua sunt si verò pauper vel Ecclesia foret in tali necessitate, ut ipsi liceret laborare, tum etiam licitè laborares pro ipso,

nisi hìc et nunc eum eleëmosyna adjuvare deberes : excusat enim necessitas propria vel aliena.

Quomodo superiores tum sæculares tum Ecclesiastici rei fiant violationis Festi, quæ fit per subditos, latè deducit Pauwels, ubi de tertio Decalogi præcepto.

Tandem consuetudo, cùm possit derogare legi Ecclesiasticæ, si legitima fuerit juxta conditiones Num. 59. et 60. allatas, sæpe facit opera licita, quæ aliàs non licerent: sic v. g. alibi permittuntur nundinæ per consuetudinem. Episcopus tamen consuetudinem illam potest abrogare, ut docet Bened. XIV. lib. 7. " de Syn. Diœces." cap. 3.

N. 85. DE PECCATO MORTALI DIE FESTO

COMMISSO.

I. Peccatum mortale non est propriè opus servile.

AN peccatum mortale est opus servile die Festo prohibitum ?

I. R. Cum Suarez, Wiggers, &c. non omne peccatum mortale in sensu proprio et literali est opus servile, cùm possit esse merè internum, et brevissimo tempore commissum, ac adeo tertio præcepto non prohibitum.

Obj. I. S. Thom. 2. 2. quæst. 122. a. 4. ad 3. dicit, omne opus peccaminosum esse opus servile, juxta illud Joan. cap. 8. V. 34. "Qui facit peccatum, servus est peccati:" ergo, &c.

66

R. Neg. conseq. ratio est, quia opus peccati dicitur tantùm servile in sensu metaphorico et mystico, prout explicat ipse S. Th. in 3. dist. 27. art. 5. quæst. 2. ad 2. jam autem verba legis sunt intelligenda in sensu proprio et literali, non metaphorico.

Inst. S. Thom. dicit ibidem, eum magis contra hoc præceptum agere, qui peccat die festo, quàm qui aliud corporale opus aliàs licitum facit: ergo sentit peccatum mortale esse opus servile directè prohibitum.

R. Dist. assump. magis agit contra præceptum prohibens opera servilia, nego assump, magis agit contra finem præcepti, inquantùm peccatum magis impedit vacationem in rebus divinis, quàm opus servile, concedo assumpt. verùm finis ille huic præcepto reputatur extrinsecus, adeoque non cadit sub præcepto, ut dictum est Num. 48.

Distingui etiam potest assumpt. hoc modo: magis agit contra hoc præceptum mysticè intellectum, conc. assumpt. literaliter intellectum, nego assumpt.

« PoprzedniaDalej »